» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #19

Privilege for Friedeck (Wąbrzeźno)

Friedeck (Wąbrzeźno) 1534-01-10
Manuscript sources:
1copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 454

Prints:
1UBC No. 894, p. 751-752

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

In nomine Domini amen.

Cum adeo humanae imbecillitatis labilis sit et fluxa memoria, ut nisi ea, que diuturna esse debent, scripturarum et testium sufficienti annotatione memoriae commendentur temporis successu obliterari oblivionique tradi possent, ad perpetuam igitur memoriam nos Ioannes de Curiis Dantiscus Dei gratia episcopus Culmensis et administrator episcopatus Pomezaniensis universis et singulis praesentibus et futuris manifestum facimus, quod dignam habentes rationem bonorum nostrorum episcopalium Fredeck seu Wambrzezno nuncupatorum, cupientes ea ad commodiorem frugem, quemadmodum tenemur, perducere incolasque illorum omni alioqui libertati hactenus destitutos et quasi pro rusticis habitos singulari nostri gratia et munificentia prosequi, illos per privilegium per nos impetratum serenissimi principis et domini domini Sigismundi Dei gratia regis Poloniae magni ducis Lithuaniae Russiae Prussiae Masoviae etc. domini et heredis domini nostri clementissimi atque auctoritate superioritatis nostrae cives esse et haberi iureque ac libertate civili uti debere admisimus et constituimus nundinisque et aliis libertatibus more aliarum civitatum et oppidorum, prout in litteris et privilegio suae sanctae regiae maiestatis, quod apud nos est, continetur donantes illisque ultra quadraginta mansos a prima locatione illorum bonorum emensuratos et datos, viginti alios villae desertae Podwiesk dictae addidimus, ut in toto sexaginta mansos mensurae Culmensis habea <> t, eosque iure haereditario ipsi et eorum successores possideant, ia tamen, ut nobis et nostris successoribus ipsi et eorum successores singulis annis pro festo sancti Martini a quolibet manso mediam alteram marcam numeri et monetae Pruthenicalis, marcam per viginti grossos computando, unum modium avenae et duos pullos solvere et labores de eisdem mansis, ut in aliis bonis nostris in usu est, solitos et consuetos facere sint astricti. Insuper quinquaginta sex iugera agri, quae prius ad arcem nostram Frideck spectabant, eis contulimus, a quorum quolibet singulis annis nobis et nostris successoribus dare tenebuntur decem solidos usualis monetae. In recognitionem vero superioritatis nostrae omnes et singuli, qui cerevisiam coquunt vel in posterum coquere voluerint, quilibet a domo, quam inhabitat, pro divi Martini festo quinque grossos, ceteri vero incolae illius oppidi a qualibet domo seu area per duos grossos nobis et nostris successoribus episcopis singulis annis perpetuo solvere tenebuntur. Quo autem commodius oppidi praetorium et alia in usum publicum aedificia erecta in structuris possent conservari lutumque et id genus sordes educi mundeque omnia teneri, pro utilitate publica dedimus illorum reipublicae cum toto exinde proventu principaliter casas circumquaque praetorium aedificatas braxatorium cum brasiatorio balneum quinque insuper areas pro domibus aedificandis necessarias. Ex his omnibus proventus totaliter in usum publicum cedere debent. Ex lanienis vero seu, ut vocant, macellis carnium, a quorum quolibet singulis annis quilibet lanius medium lapidem sepi pro festo sancti Martini solvere tenebitur, et a pistoribus aliisque opificibus, quibus tempore suo iuxta morem aliarum civitatum census instituetur, quod in arbitrium nostrum et successorum nostrorum reiicimus, medietatem huiusmodi proventus pro nobis et nostris successoribus reservamus, alium in usum publicum conferimus. Insuper pro insigniis seu ut vocant sigillo illis auctoritate nostra et sacrae caesareae maiestatis nobis in hac parte concessa , alam aquilae unam coloris nigri et per transversum illius alae pedum seu pastorale fixum, quemadmodum in calce litterarum seu privilegii huius est depictum, praesentium vigore conferimus dantes et concedentes praefatis subditis nostris in eis et in omnibus aliis libertatibus iure Culmensi perpetuo gaudere et frui.

Datum in castro nostro Fredeck die decimo mensis Ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo trecesimo quarto.

Praesentibus ibidem nobilibus dominis Bernardo et Georgio de Curiis, alias Flachsbinder fratribus nostris et Matthia Mgowski scabino terrae Culmensis ac honorabilibus et nobilibus dominis Iacobo Szepanski sacellano et Andrea parocho in Frideck, praefecto in Frideck nostris, ac Paulo Koss et Michaele Balginski servitoribus nostris et aliis plerisque fidedignis testibus ad praemissa harum,

quibus sigillum nostrum maius praesentibus est subappensum testimonio, litterarum.