Correspondence between Dantiscus and Paweł DUNIN-WOLSKI
List
Database
Full text
Results found: 24 preserved: 17 + lost: 7 1 | IDL 1595 | [Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI], Löbau (Lubawa), 1537-03-16 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 203 (b.p.)
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 18, p. 187 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 203
Magnifice Domine, Amice carissime et honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Salutem atque omnia fausta in hoc novae dignitatis officio Magnificentiae Vestrae precor ex animo, illique in ea fastigii accessione plurimum gratulor.
Dominus Deus eandem Magnificentiam Vestram ⌊reipublicae regni et nostrae⌋ in eo munere et statu cum omnis felicitatis incremento quam diutissime augeat et conservet incolumem.
Et quamvis mihi cum Magnificentia Vestra on the margin⌈mihi cum Magnificentia Vestramihi cum Magnificentia Vestra on the margin⌉ parva inter nos consuetudo et familiaritas intercessit, ob virtutes tamen et innumeras animi dotes, quibus Magnificentia Vestra nota est omnibus, atque ob sanguinis necessitudinem, quam Magnificentia Vestra cum illustri olim magnique et laudatissimi nominis ⌊castellano Cracoviensi⌋ habuit Magnificentia Vestra, semper apud me Magnificentia Vestra on the margin⌈Magnificentia VestraMagnificentia Vestra on the margin⌉ in summa fuit existimatione, quam ista honoris accessio non parum auxit amicumque mihi, ad quem de rebus Reipublicae superinscribed⌈⌊Reipublicae⌋Reipublicae superinscribed⌉ nostrae written over is⌈isaeae written over is⌉ non sine fiducia aliquando scribere possum, longe reddidit cariorem. Hanc animi mei erga Magnificentiam Vestram propensionem ut boni consulat atque in ea benevolentia mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ respondeat, summopere rogo, Quam eandem Magnificentiam Vestram optime valere et ad multos bonos annos feliciter vivere sincera mente cupio.
| | 2 | IDL 1609 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-03-28 | received [1537]-04-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 4, f. 96
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 421
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 96, f. 96v
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico honorandissimo
Redditae sunt mihi ⌊⌋ ex ⌊Lubavia⌋ 1537-03-16⌊XVI Martii1537-03-16⌋ datae, in quibus (quae est eius erga omnes humanitas) gratulari mihi et quaeque felicissima optare dignetur ob accessionem novae dignitatis et officii. Ago et habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae maximas gratias, quod me adeo humanissimis litteris invisere dignata est. Fecit hoc summa illa humanitas cum virtute coniuncta et in toto ferme orbe praedicata Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Cum autem bene mihi constabat, quam amicissime Reverendissima Dominatio Vestra cum spectabili et magnifico domino ⌊Christoforo a Schidlowiecz⌋ castellano Cracoviensi, regni Poloniae vice<can>llario etc., avunculo meo desideratissimo, vixit, ego etiam dabo operam, ut in omnibus, in quibus potero, votis Reverendissimae Dominationis Vestrae respondeam, Eandem quam plurimum rogans, velit deinceps, opera et studiis meis uti, nam inveniet me ad inserviendum Illi et amicis, ac familiaribus eius semper pro facultate mea paratum.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Paulus de Volia⌋ vicecancellarius ⌊Regni Poloniae⌋ subscripsit
| | 3 | IDL 3859 | [Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI], Löbau (Lubawa), 1537-04-17 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 7, f. 26v (c.p.)
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 27, p. 207-208 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Scribi nequit, quam gratae mihi fuerunt superinscribed⌈fueruntfuerunt superinscribed⌉ ⌊⌋ Magnificentiae Vestrae, quas hidden by binding⌈[uas]uas hidden by binding⌉ is nuntius meus mihi a Magnificentia Vestra retulit,
quandoquidem superinscribed in place of crossed-out quae⌈quaequandoquidemquandoquidem superinscribed in place of crossed-out quae⌉ singula hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉rem favorem et benevolentiam in me Magnificentiae Vestrae habunde hidden by binding⌈[de]de hidden by binding⌉ declarabant. Pro qua amica propensione Magnificentiae Vestrae quas possum gratias habeo, vicissim superinscribed⌈vicissimvicissim superinscribed⌉ omnem operam daturus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, ut me semper amicum in omnibus obsequentem et, quantum praestare possum, non inutilem cognoscat atque experia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉tur, habiturusque sum superinscribed⌈sumsum superinscribed⌉ eandem Magnificentiam Vestram in ea observantia hidden by binding⌈[ia]ia hidden by binding⌉ in posterum superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉in posterumin posterum superinscribed in place of crossed-out ...⌉, qua olim ⌊illustrem on the margin⌈illustremillustrem on the margin⌉ avunculum Magnificentiae Vestrae⌋, cui a domino Deo hidden by binding⌈[eo]eo hidden by binding⌉ aeternam precor beatitudinem, prosecutus sum semper. Ceterum parvum hoc cancellarii mei superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉parvum hoc ⌊cancellarii(?)⌋[1] meiparvum hoc cancellarii mei superinscribed in place of crossed-out ...⌉ negotiolum ad praesens se mihi offert hidden by binding⌈[ert]ert hidden by binding⌉ ... illegible⌈...... illegible⌉, quemadmodum ex scheda intelliget inclusa, quae quae per Magnificentiam Vestram mihi apud serenissimam maiestatem regiam on the margin⌈apud ⌊serenissimam superinscribed⌈serenissimamserenissimam superinscribed⌉ maiestatem regiam⌋apud serenissimam maiestatem regiam on the margin⌉ sub sigillo regio mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ peto expediri, et cum hoc nuntio meo mitti Quod hidden by binding⌈[od]od hidden by binding⌉. Hoc ipsum on the margin⌈Hoc ipsumHoc ipsum on the margin⌉ initium gratificationis Magnificentiae Vestrae omni amico officio et studio et promereri, et respondere curabo sedulo. Quam diutissime feliciter valere cupio ex animo.
[1] cancellarii lection confirmed by ⌊⌋
| | 4 | IDL 4477 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-04-24 | received [1537]-05-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 5, f. 18
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 441
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 18v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico colendissimo ac plurimum honorando
AAWO, AB, D.5, f. 18r
Reverendissime in Christo pater, domine, domine et amice colendissime ac plurimum honorande. Salutem ac mei commendationem.
Non possum consequi verbis, quanta me voluptate affecerunt litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus scribit se mirum in modum oblectasse in hac animi mei propensione et benevolentia, quam ego primoribus, ut scribit, Reverendissimae Dominationi Vestrae exposui et declaravi. Quod mihi non tam gratum quam gratissimum fuit intellexisse, quod Reverendissima Dominatio Vestra ita sibi de me persuadere incipiat, quippe quod nullum tale genus officiorum intercesserit, quo meam erga Vestram Dominationem Reverendissimam voluntatem et animum testari possem. Ceterum quicquid ego per auctoritatem meam qualisqualis illa sit, in hisce initiis Vestrae Reverendissimae Dominationis causa praestare possum et potero et occasio se offeret aliqua non indigna, paratissimum me semper offendet. Praeterea exemplum litterarum inclusum litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae in negotio illius cancellarii accepi et perlegi, quod nihil discrepare videbatur a voluntate mea. Itaque iuxta eius tenorem a verbo ad verbum litterae regiae descriptae sunt et sigillo regio obsignatae, quas Reverendissimae Dominationi Vestrae his adiunctas per eius nuntium mitto: plurimumque fuit et gratum et iucundum, quod ea occasio morem gerendi votis Reverendissimae Dominationis Vestrae initio istius amicitiae nostrae ita se ultro obtulit, quod ut sedulo fiat, etiam atque etiam opto. Reverendissimam Dominationem Vestram, cui me et servitia mea iterum atque iterum commendo, et in multos annos sospitem ac felicem una cum suis omnibus diutissime esse cupio.
Vestrae Reverendissimae Dominationis deditissimus ⌊Paulus de Volia⌋ regni Poloniae vicecancellarius
| | 5 | IDL 1635 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-04-28 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 4, f. 114 + [1] missed in numbering
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 448
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 114r
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine mihi honorandissime.
Salutem et mei commendationem.
Scriba, qui proxime expediebat ⌊⌋ ad Reverendissimam Dominationem Vestram, neglexit mittere litteras pro parte venerabilis domini ⌊Casparis de Lublin⌋ canonici Culmensis ad ⌊consulatum oppidi Lublin⌋ datas. Eas ipsas litteras stain⌈[litteras]litteras stain⌉ per dominum ⌊plebanum Thorunensem⌋, quondam concionatorem stain⌈[em]em stain⌉ Germanicum Cracoviensem, Vestrae Reverendissimae Dominationi mitto, orans, velit stain⌈[t]t stain⌉ moram hanc benigno animo ferre et in omnibus rebus obsequiis meis pro voto uti.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere. Cui me rursus commendo.
Datum ⌊Cracoviae⌋
XXVIII Aprilis anno Domini MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Paulus de Voliia⌋, ⌊Regni Poloniae⌋ vicecancellarius, burgrabius Cracoviensis et capitaneus Gostinensis
| | 6 | IDL 6938 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, Löbau (Lubawa), 1537-08-12 Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 1695 | | | 7 | IDL 1695 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Lviv, 1537-08-30 | received [1537]-09-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 23-26
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 23
Reverendissime Domine, domine mihi favorabilis et gratiosissime.
Redditae sunt mihi ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis ex ⌊arce Lubaviensi⌋ 1537-08-12⌊12 Augusti1537-08-12⌋ datae, quibus mihi scribit in negotio suo Varmiensi, agens mihi gratias de studio et opera per me ea in re impensa, rogatque Vestra Reverendissima Dominatio, ut negotium ipsum ita promoveam, ut ad bonum finem perveniret. Id ego sane quam ms. lubentissime reg. libentissime⌈lubentissimems. lubentissime reg. libentissime⌉ sine omnie mora feci, sollicitavi, ex cancellaria mea expedivi voto Vestrae Reverendissimae Dominationis satisfacturus, id quod ex nuntio domino ⌊Nicolao Nipssicz⌋ et instructione sibi data cognoscet.
In quibus porro Vestrae Reverendissimae Dominationi gratificari potero, habebit me pro voto. Cum his me favori et gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis commendo. Quam Dominus Deus incolumem et felicem in multos annos servet et omni bono augeat.
Datum ⌊Leopoli⌋, 30 Augusti anno Domini 1537.
Vestrae Reverendissimae Dominationi obsequentissimus servitor ⌊Paulus de Volia⌋ ⌊regni Poloniae⌋ vicecancellarius etc. manu sua
| | 8 | IDL 1701 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Lviv, 1537-09-04 | received [1537]-09-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 33-36
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 36
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi⌋, domino gratioso et honorando
BK, 230, p. 33
Reverendissime Domine, domine et amice gratiosissime. Salutem plurimam meique ac servitiorum meorum promptissimam sedulamque commendationem.
Iterum redditae sunt mihi litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae per ⌊Wolski⌋ cubicularium regium, ex quibus dilucide cognovi negotii eiusdem rationem, a me obnixe etiam postulans, operam et diligentiam suam facerem, quod litterae regiae iuxta exemplum, quod hic sacrae ⌊maiestati regiae⌋ misit ad ⌊capitulum Varmiensem⌋ in re Reverendissimae Dominationis Vestrae conscriberentur ac ei quamprimum mitterentur. Litteris Vestrae Reverendissimae Dominationis primum sacrae ⌊regiae maiestati⌋ perlectis, summa diligentia curavi apud illius maiestatem eiusmodi litteras, cuius maiestas gratiose annuere in hoc votis eius dignata est. Quare e vestigio effeci, quod litterae conscriberentur, quae tandem per eundem ⌊cubicularium⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae ita, ut voluit, scriptae mittuntur. Dominus ⌊Nipczicz⌋, aulicus regius, qui in negotio Reverendissimae Dominationis Vestrae ad ⌊capitulum Varmiensem⌋ orator designatus est et qui electioni ipsi, ut non ambigo, tempori sit. ⌊Ille⌋ in hoc mentem et voluntatem regiam Dominationi Vestrae Reverendissimae fusius explicabit, qui et instructionem curandi negotium illius apud ⌊capitulum Warmiensem⌋, ni fallor, a reverendissimo domino ⌊nominato Cracoviensi⌋ ei datam sufficientem habet. Tribuat Dominus Deus, ut negotium Reverendissimae Dominationis Vestrae in ipsa futura electione tandem perficiatur utque in hoc voluntati regiae et desiderio illius fiat satis. Sane nemo est hic, qui hanc dignitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex animo non faveat, nam cum hoc sacrae ⌊regiae maiestati⌋ et ⌊huic regno⌋ plurimum meruit. Ita non videmus isti dignitati praeficiendae istic aptiorem quemquam. Qui<c>quid(?) ego hac in re praestiti et praestare possum, posthac causa Reverendissimae Dominationis Vestrae pro mea auctoritate ac benevolentissimo animo facturus sum ea non tam libenter, quam libentissime. In cuiu{i}s gratiam et amicitiam me et obsequia mea eidem Dominationis Vestrae Reverendissimae etiam atque etiam commendo
BK, 230, p. 34
et opto, ut illam Deus optimus maximus in multos annos servet sospitem ac incolumem, eamque felicibus successibus adaugeat et voti faciat compotem.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentissimus servitor ⌊Paulus de Volia⌋ vicecancellarius ⌊regni Poloniae⌋ manu sua
| | 9 | IDL 1725 | [Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI], Löbau (Lubawa), 1537-09-25 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 251
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 40, p. 243 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 251
Magnifice Domine, Amice carissime et honorandissime.
Salutem et omnis felicitatis accessum.
Ex ⌊⌋ Magnificentiae Vestrae, quas ⌊regius iste cubicularius⌋ mihi reddidit, singularem in me benevolentiam et ad commodandum rebus meis Magnificentiae Vestrae propensionem clare intellexi. Quam etiam ipse effectus in novissima ⌊venerabilis capituli Varmiensis⌋ electione comprobavit, unde ex Dei immensa misericordia per ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ assensum et gratiam in episcopum Varmiensem sum XX-a huius mensis suffragiis omnium paribus sum postulatus. Ob idque plurimum me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ debere Magnificentiae Vestrae agnosco, cui si quando solvendo esse potero, transactis, quae adhuc restant, negotiis, sic me geram gratitudine erga Magnificentiam Vestram, quod se superinscribed in place of crossed-out illa⌈illa se se superinscribed in place of crossed-out illa⌉ beneficam mihi fuisse paenitudine duci non posse<t>.
Qua de re, quemadmodum cepit me sua humanitate complecti, ut sic Magnificentia Vestra pergat, maiorem in modum rogo. Quam diutissime feliciter valere fortunisque et honoribus omnibus augeri ornatioremque in dies fieri summopere cupio.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, XXV Septembris MDXXXVII.
| | 10 | IDL 1772 | [Ioannes DANTISCUS] to [Paweł DUNIN-WOLSKI?], Löbau (Lubawa), 1537-11-16 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 296 (t.p.)
|
Prints: 1 | CEID 1/1 No. 70, p. 319 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 296
Magnifice Domine, amice carissime et honorand(issime). Salutem et omnis felicitatis Magnificentiae Vestrae precor accessum.
Cum iam Magnificentia Vestra praeter meum meritum, perquam amice rebus meis favere, easque apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ sua benevolentia prosequi promovereque coeperit,
no text damaged⌈[o]o text damaged⌉n parum mihi crevit fiduciae, quin et hoc, quod reliquum est, ut tandem semel ex hac molestia, qua et Magnificentiae Vestrae molestus esse cogor, absolvar text damaged⌈[ar]ar text damaged⌉, non gravate praestabit on the margin⌈non gravate praestabitnon gravate praestabit on the margin⌉. Iniunxi igitur superinscribed⌈igiturigitur superinscribed⌉ huic ⌊fratri meo⌋, ut in iis, quae adhuc a ⌊serenissima maiestate regia⌋ mihi sunt impetranda, opem Magnificentiae Vestrae imploret, cui ut superinscribed⌈utut superinscribed⌉ fidem habeat written over ri⌈riatat written over ri⌉ et adminiculumque suum solita propensione superinscribed in place of crossed-out benevolentia⌈benevolentiapropensionepropensione superinscribed in place of crossed-out benevolentia⌉ accommodet, impense oro. Quod aliquando, cum ex iis negotiis quietem nactus fuero, omni gratitudine referre ac on the margin⌈referre acreferre ac on the margin⌉ compensare written over re⌈recompensarecompensare written over re⌉ studebo Magnificentiae Vestrae. Quam prosperrime multa aetatis superinscribed⌈aetatisaetatis superinscribed⌉ diuturnitate cumulatam on the margin⌈cumulatamcumulatam on the margin⌉ valere ex animo cupio.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, XVI Novembris 1537.
| | 11 | IDL 7182 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, before 1538-05-31 Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 5631: Quod me Vestra Reverendissima Dominatio litteris suis visere meique inter tantas occupationes suas meminisse dignata sit, ago illi gratias quas possum maiores. | | | 12 | IDL 5631 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-05-31 | received [1538]-06-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 68, f. 171
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 171v
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo honorandissimo.
Quod me Vestra Reverendissima Dominatio ⌊⌋ suis visere meique inter tantas occupationes suas meminisse dignata sit, ago illi gratias quas possum maiores, nam non potest mihi non esse non gratissima ea favoris eius erga me significatio, quo ut me complecti non dedignetur Vestram Reverendissimam Dominationem obnixe oro.
Quod autem interea temporis litteras ad me nullas dederit, excusatione apud me non erat opus, neque enim ego talia officia ab illis exigere soleo, quos scio magnis negotiis occupatos esse. Utinam vero rebus istis omnibus feliciter confectis incolumis ⌊huc⌋ adveniret, ut me praesens praesenti in gratiam illius commendarem. Quod quidem absens faciendum nunc censui rogans illam, quo me et in numero servitorum suorum habere, et in gratiam suam suscipere dignetur.
Cui interim felicissima ex corde praecor omnia.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor ⌊Paulus de Volia⌋ Regni Poloniae vicecancellarius manu sua
| | 13 | IDL 7194 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, 1538, August or beginning of September Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 1919: Quemadmodum scripserat ad me Vestra Reverendissima Paternitas, interponerem partes meas ad maiestatem regiam, quo transponeretur conventus terrarum istarum Prussiae in aliud tempus. | | | 14 | IDL 1919 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-09-14 | received [1538]-09-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 109-112
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 112
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino gratiosissimo atque colendissimo
BCz, 1597, p. 109
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Post mei meorumque servitiorum commendationem.
Quemadmodum scripserat ad me Vestra Reverendissima Dominatio, interponerem partes meas ad ⌊maiestatem regiam⌋, quo transponeretur conventus terrarum istarum Prussiae in aliud tempus. Id diligentissime fieri curavi, quod ⌊sua maiestas⌋ non gravatim facere dignata est, quod hunc conventum in aliud tempus, ad quod Vestra Reverendissima Dominatio postulavit, transposuit. Cuius conventus transpositionis litteras regias Vestrae Reverendissimae Dominationi mitto.
Mitto praeterea litteras confirmationis articulorum per ⌊consiliarios terrarum Prussiae⌋ factorum manu ⌊suae maiestatis⌋ subscriptas Vestrae Reverendissimae Dominationi. Nova, quae hic audiuntur, in praesentiarum nulla iucunda et bona sunt, praeter id quod ⌊palatinus Moldaviae⌋ cum maiestate regia{m} in gratiam rediit. Ferunt enim ⌊Turcarum imperatorem⌋ cum ingentibus copiis ⌊terram Valachiae⌋ intrare illamque velle occupare novumque voievodam cupere instituere. Quod profecto nobis omnibus est auditu acerbum. Avertat clementissimus Deus a nobis hostem improbum et potentissimum. Alia non sunt, quae digna scitu Dominationis Reverendissimae Vestrae iudicarem.
Commendo me iterum atque iterum gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis, quam diutissime valere ex animo desidero.
Datae ⌊Cracoviae⌋, die XIIII-a Septembris anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissime Dominationis servitor ⌊Paulus de Volia⌋ ⌊regni Poloniae⌋ vicecancellarius manu sua
| | 15 | IDL 7201 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, before 1538-11-11, most probably end of October Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 1979: Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatis et gratitudinis plene pro meis exiguis nescio quibus officiis, quae commemorare nihil attinet.; cf. IDL IDL 1984, IDL 1986 which answer to letters of Dantiscus of the same expedition as IDL 7201 | | | 16 | IDL 1979 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-11-11 | received [1538]-11-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 265-266
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 266
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo gratioso et honorandissimo
BCz, 1597, p. 265
Reverendissime mi Domine, domine gratiose et honorandissime.
Officiosissimam mei et servitiorum meorum commendationem.
Redditae sunt mihi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatis et gratitudinis plenae pro meis exiguis nescio quibus officiis, quae commemorare nihil attinet. Ego vicissim Reverendissimae Dominationi Vestrae magnas ago gratias, quod mea ista, qualiacumque sint, officia tantis gratiarum actionibus dignata sit, quantas ego neque promeruisse arbitrabar, neque umquam exspectabam. Offeroque me illi, si quid postea mihi iubere dignabitur, hominem, qui illius iussa omnia mihi factu possibilia non gravatim sit exsecuturus.
In novis hic in praesentia nihil habemus. Sacra ⌊regia maiesta⌋s post aegrotationem suam Niepolomicensem etsi iam convaluerat, nunc tamen morbus recrudescens maiestati suae magnum dolorem in manibus pedibusque exhibet, ut quae iam videbatur esse libera, iterum decumbere cogatur. Sed tamen Reverendissima Dominatio Vestra novit morbum hunc ⌊maiestati suae⌋ consuetum esse, ut non arbitretur aliquid subesse periculi remque multo aliter se habere sciat, quam sinistra fama increbuerat. ⌊Conventus⌋ noster iam propediem instat, qui fortasse necessario regiae valetudinis causa ⌊Cracoviam⌋ transferetur.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eandemque felicissime valere cupio.
Deditissimus servitor ⌊Paulus de Volia⌋ Regni Poloniae vicecancellarius, burgrabius Cracoviensis et capitaneus Gostinensis
| | 17 | IDL 7211 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, before 1539-01-10, probably ca. 1538-12-23 Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 2047: Reddidit mihi nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras unacum munere strenae loco mihi ab illa data.; cf. IDL 2050 | | | 18 | IDL 2047 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-01-11 | received [1539]-01-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 433-436
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 436
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo colendissimo
BCz, 1597, p. 433
Reverendissme in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.
Post deditissimam mei et servitutis meae commendationem.
Reddidit mihi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋ una cum munere strenae loco mihi ab illa misso, quod quamvis Reverendissima Dominatio Vestra pro modestia sua a paupere amico profectum esse scribat atque hoc nomine non minus eleganter, quam facete illud extenuat. Tamen ego aliter existimo. Nam et satis amplum atque honestum est, et dignum, quod a tanto praesule cuivis mittatur. Quod ego a Reverendissima Dominatione Vestra gratissimo animo accepi ingentesque illi pro eo ago gratias atque eidem promereri omnibus meis obsequiis contendam.
Ceterum, quod postulata Reverendisssimae Dominationis Vestrae attinet, quae apud
s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
⌊maiestatem regiam⌋ per me promoveri voluit, ex ⌊⌋ maiestatis suae intelliget illam votis eius non gravatim annuisse meamque in hoc operam Reverendissimae Dominationi Vestrae non defuisse certo persuasu habeat neque in aliis rebus defuturam, quoties illa uti dignabitur.
Cuius me gratiae unice commendo eandemque diu et felicissime valere cupio.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Paulus de Volia⌋ reipublicae vicecancelarius subscripsit
| | 19 | IDL 2265 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-01-05 | received 1540-01-17
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 911-914
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 914
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino colendissimo
BCz, 1597, p. 911
Reverendissime in Christo Pater et domine colendissime.
Officiosam obsequiorum meorum commendationem.
Is Reverendissimae Dominationis Vestrae tabellarius hic existens, cum litteras a domino ⌊praeposito Warmiensi⌋ mihi redderet, servitorem Reverendissimae Dominationis Vestrae se esse retulisset. Itaque eum sine meis ad illam litteris dimittere nolui, quibus sanitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae viso eamque illi a Deo Optimo Maximo in multos annos felicissimam precor et faustissimos quosque ex animi sententia successus.
Ceterum, quamvis non dubitem ea, quae hic aguntur quaeque in novis habentur, ab aliis Reverendissimae Dominationi Vestrae scribi, tamen et ipse pro mea erga illam observantia non praetermittendum putavi rerum scitu dignarum significationem. Imprimis vero de valetudine serenissimi ⌊principis⌋ nostri, de qua utinam optata scribere possem. Nam ⌊maiestas sua⌋ ex solito suo articulari morbo male quidem his diebus affecta erat et hactenus in lecto decumbit, sed gratia Deo tamen iam melius habere incipit dolorque in dies mitigatur, ut certa spes sit vim morbi maiestatem suam brevi remissuram esse. Quod quidem votis omnibus a Domino Deo nobis est implorandum.
His quoque diebus legati diversi in diversas orbis partes missi sunt: reverendissimus
dominus ⌊episcopus Camenecensis⌋ ad ⌊summum pontificem⌋ die proximo praeterito hinc discessit obiturus quoque legationis munus apud serenissimum ⌊Romanorum regem⌋, deinde magnificus dominus ⌊palatinus Cracoviensis⌋ regni Poloniae marschalcus in ⌊Hungariam⌋ ad serenissimum ⌊regem Hungariae⌋ legatus nuper itineri se dedit, dominus item ⌊Soboczki⌋ pincerna in aula regia ad ⌊imperatorem Turcarum⌋ profectus est missus eo, ut caeremoniis convivalibus interesset duorum scilicet filiorum imperatoris Turcici circumcisioni nuptisque filiae suae, ad quas honoris causa ⌊maiestatem regiam⌋ invitarat.
De ⌊Turcarum⌋ expeditione et apparatibus ad proximam aestatem multa nuntiantur. In magno terrore est ⌊Hungaria⌋, in quam, uti referunt, haec procella imprimis est illisura. BCz, 1597, p. 912
Ad nostra ⌊comitia⌋ nulli adhuc ex dominis venere, quibus ad festum Epiphaniarum proximum dies est dictus. Dominus Deus et initia illorum fortunet, et eum, quem optamus, praestet exitum.
Commendo me postremo in gratiam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus Optimus Maximus diutissime servet sospitem et semper felicem.
Datum ⌊Cracoviae⌋, die quinta Ianuarii anno Domini MDXXXX-o.
| | 20 | IDL 7293 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, shortly before 1540-03-09 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2284: Dominus Plothowski, Reverendissimae Dominationis Vestrae familiaris, litteras eius mihi reddit | | | 21 | IDL 2284 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-09 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 977-980
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 980
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino colendissimo
BCz, 1597, p. 977
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post obsequiorum meorum officiosam commendationem salutisque et perpetuae felicitatis precationem.
Dominus ⌊Plothowski⌋, Reverendissimae Dominationis Vestrae familiaris, ⌊⌋ eius mihi reddit eaque, quae in mandatis ab illa habuit, verbis retulit. Quae statim, ut intellexi, omni studio et opera promovi et, quantum in me erat, suffragio quoque meo adiuvi, sed negotium non potuit alio, quam absolutum est, modo, scilicet quod ⌊regia maiestas⌋ ad suos sollicitatores ⌊Romam⌋ litteras dare mandavit, ut illi diligenter in hoc invigilent, ne ipse ⌊adversarius⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae et eius ⌊ecclesiae⌋ aliquid tale et contra illam vel aliquos ex ⌊collegio canonicorum⌋ eius impetret seu expediat. De quo quoque dominus ⌊Plothowski⌋ Dominationem Vestram Reverendissimam verbis certiorem faciet.
Munus per ipsum dominum ⌊Plothowski⌋ nomine Dominationis Vestrae Reverendissimae oblatum, ab optimo scilicet in me eius animo profectum, fuit valde gratum. Pro quo illi ago et habeo non vulgares gratiarum actiones et, ubi usus et occasio sese obtulerit, relaturus.
Novarum rerum in praesens aula ab exteris partibus nihil habet. Exspectamus earum aliquid, cum nuntius ⌊regiae maiestatis⌋ dominus ⌊Soboczki⌋ ex ⌊Graecia⌋ redierit. Quem on the margin⌈QuemQuem on the margin⌉ brevi rediturum speramus.
⌊Comitia regni⌋ solito more tractantur. Consultatur de defensione ⌊regni⌋, quem per varias res eam impedientes nondum est decreta. Dominus ⌊Laski⌋ quid de indutiis nomine ⌊imperatoris Christiani⌋ et ⌊regis Romanorum⌋ apud ⌊Thurcum⌋ obtinuit, credo Dominationem Vestram Reverendissimam iam non latere. BCz, 1597, p. 978 Vel si id ad illam nihildum pervolavit, dominus Soboczki ⌊Plothowski⌋ omnia illi dicet.
Interim autem me et obsequia mea Dominationi Vestrae Reverendissimae superinscribed⌈ReverendissimaeReverendissimae superinscribed⌉ commendo. Quam sanam et felicissimam vivere precor.
⌊Cracoviae⌋, IX-a Martii M-o D-o XL-o.
| | 22 | IDL 7297 | Ioannes DANTISCUS to Paweł DUNIN-WOLSKI, before 1540-04-11 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2303 Reddidit mihi puer iste illustrissimi domini ducis Prussiae litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae multo gratissimas, quibus et me servitorem suum visere dignatur, et meminit gratitudinis meae verbis utcumque expressae pro munere mihi ab illa misso. | | | 23 | IDL 2303 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-04-11 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-04-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1597, p. 1007-1010
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1010
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo colendissimo
BCz, 1597, p. 1007
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam obsequiorum meorum in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendationem.
Reddidit mihi puer iste illustrissimi domini ⌊ducis Prussiae⌋ ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae multo gratissimas, quibus et me servitorem suum visere dignatur, et meminit gratitudinis meae verbis utcumque expressae pro munere mihi ab illa misso. Animus quidem, mi Reverendissime Domine, gratus est, sed id mihi ipsi non satisfacit, nisi eam ipsam animi mei gratitudinem re ipsa ac obsequiis meis quibuscumque Reverendissimae Dominationi Vestrae testatam fecero. Cuius rei cum data aliquando fuerit oportunitas, non committam, ut semen istud illius erga me officiorum ab optimo agro profectum, in deteriorem cecidisse videatur.
Ceterum, quod attinet congressum illustrissimi domini ⌊ducis⌋ cum sacra regia maiestate on the margin⌈maiestatemaiestate on the margin⌉ inter proficiscendum in ⌊Magnum Ducatum Lithuaniae⌋, rettuli maiestati suae ea, quae mihi Reverendissima Dominatio Vestra scribere dignata est. De quo iam ⌊maiestas sua⌋ non ignorabat fortasse ex ⌊reverendissimi domini Chelmensis⌋ ⌊⌋ et, quantum ego ex sermone regiae maiestatis colligere poteram, non alienam illam esse video ab eiusmodi cum illustrissimo domino ⌊duce⌋ congressu et colloquio, quod non temere neque sine causa ab illustrissima dominatione sua desiderari arbitror. Verum ⌊maiestas sua⌋ non satis se BCz, 1597, p. 1008 scire referebat locum ad id aptum et domino ⌊duci⌋ vicinum, sed illustrissimus tamen dominus dux illum pro suo arbitrio illum deliget, qui illustrissimae dominationi suae videbitur esse commodior, praesertim si illustritati illius ea res ita menti insederit, ut colloquium istud cum maiestate regia non praetermittendum putet. De quo fortasse ⌊reverendissimus dominus Chelmensis⌋ plura ⌊⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui me meamque servitutem etiam atque etiam commendo optans ex animo, ut illam Deus Optimus Maximus diutissime servet sospitem et semper felicem.
| | 24 | IDL 2707 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Olita, 1544-02-29 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-03-28
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 395-398
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 398
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico perpetuo colendissimo ac honorandissimo
BCz, 1599, p. 395
Reverendissime Domine, domine praesul amplissime et amice perpetuo honorandissime.
Commendata officiosissima voluntate Reverendissimam Dominationem Vestram plurima salute impartior.
Cum is dominus ⌊Conarski⌋, serenissimi domini ⌊regis mei iunioris⌋ latero, hinc ad ⌊Prussiam⌋ iret et Reverendissimam Dominationem Vestram se quoque illlac, quo iturus esset, aditurum aiebat, quamquam nihil esset ad scribendum, quo aures simul et animum illius demulcere queam, non praetermittendum tamen putavi, quin his meis Reverendissimam Dominationem Vestram salutarem viseremque, ne, quod praesens nequeam hoc litterario officio praestare, se tanta commoditate offerente negligerem.
Imprimis autem nuntio Reverendissimae Dominationi Vestrae serenissimum dominum ⌊regem⌋, dominum meum clementissimum, commoda frui valetudine, quod suae maiestati Altissimus faciat perpetuum, precamur. Usa est ⌊illius maiestas⌋ ante hoc tempus Quadragesimae varii ms. u(!)
⌈ii ms. u(!)
⌉s ferarum venationibus, iam bisontum, quos plus minus XL venata est, iam etiam ursorum, ut suum animum recrearet et taedium hoc temporis, quod hic vitando aeris insalubritatem tantisper absumere necesse est, saltem falleret.
Ceterum novarum rerum hic plane habemus nihil, quorum Reverendissimae Dominationi Vestrae copiam facere praestitisset, cum optime norit omnia, quibus necesse esset in tam perdito et miserrimo toties afflictae reipublicae Christianae atque iam plane tot bellis et principum Christianorum dissidio perditae tempore.
Ex ⌊comitiis⌋ insuper Piotrcoviensis certi adhuc nihil habemus, verum brevi posteaque cubicularius regiae <maiesta>tis, quem hinc ⌊maiestas sua⌋ ⌊Piotrcoviam⌋ hodie ablegare decrevit, redibit, omnium rerum certiores efficiemur. Quarum inde, ni fallor, Reverendissima Dominatio Vestra prius, quam nos hic, fiet certior, quid decretum constitutumve in ipsa dieta esset. Faxit Deus, ut quicquid decerneretur, id ⌊reipublicae⌋ salutiferum foret.
Interim autem me et obsequia mea Reverendissimae Dominationi Vestrae quam diligentissime commendo. Cui Deus Omnipotens optatam valetudinem in plurimos annos tribuat ac optatissimis successibus semper adaugeat tueaturque.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor ⌊Paulus de Vola⌋ ⌊regni Poloniae⌋ cancellarius etc. manu sua subscripsit
| |
Texts regarding Paweł DUNIN-WOLSKI
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDT 330 | Sigismund I Jagiellon to Paweł DUNIN-WOLSKI? Lviv ca. 1537-08-30 | Manuscript sources: | |
Texts where mentioned Paweł DUNIN-WOLSKI Results found: 22 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1579 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 1537-02-11 | 2 | IDL 1580 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-02-18 | 3 | IDL 1586 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1537-03-10 | 4 | IDL 3991 | Ioannes DANTISCUS to Nikolaus NIBSCHITZ (NIPSZYC), Löbau (Lubawa), 1537-04-17 | 5 | IDL 1630 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-04-26 | 6 | IDL 4726 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-08-22 | 7 | IDL 451 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Löbau (Lubawa), 1537-09-05 | 8 | IDL 4729 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-09-15 | 9 | IDL 1762 | Ioannes DANTISCUS to [Tiedemann GIESE], Löbau (Lubawa), 1537-11-03 | 10 | IDL 1886 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-07-30 | 11 | IDL 3866 | Ioannes DANTISCUS to [Samuel MACIEJOWSKI], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-03-04 | 12 | IDL 2095 | Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-03-09 | 13 | IDL 2194 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-07-18 | 14 | IDL 2203 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-07-28 | 15 | IDL 5239 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-04-23 | 16 | IDL 4995 | Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Neuhausen, 1540-04-27 | 17 | IDL 2600 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1542-11-09 | 18 | IDL 2748 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Brest-Litovsk, 1544-08-17 | 19 | IDL 5318 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-19 | 20 | IDL 4029 | [Ioannes DANTISCUS] to Georg SCHEWECKE, [Heilsberg (Lidzbark Warmiński)], 1545-03-30 | 21 | IDL 2871 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-10-02 | 22 | IDL 2887 | Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUS, Trent, 1545-11-18 |
|