Persons connected to Karel UUTENHOVE Results found: 3 Correspondence between Dantiscus and Karel UUTENHOVE
List
Database
Full text
Results found: 7 preserved: 5 + lost: 2 1 | IDL 674 | Karel UUTENHOVE to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-08-25 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 50 + f. [1] missed in numbering after f. 50
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a. 1531, f. 76
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 241
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 156, p. 95 (English register; excerpt) | 2 | CEID 2/2 (Appendix No. 7) p. 606-609 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quandoquidem tecum coram agendi mihi potestas non integra fuit, ⌊Dantisce⌋ clarissime, id (etsi verecundius paulo) litteris tamen agere constitui. Et quamquam, veluti in proverbio est,
cf. Cic. Fam. 5.12.1 epistula enim non erubescit ⌊epistulam non erubescerecf. Cic. Fam. 5.12.1 epistula enim non erubescit ⌋, puduit me tamen longe magis litteris nunc tecum agere, quam coram fecisset(!) verbis. Primum, quod superinscribed, in the hand of sender⌈quodquod superinscribed, in the hand of sender⌉ illud mihi insolitum erat et antehac ms. ante hac(!)
⌈antehacantehac ms. ante hac(!)
⌉ numquam tentatum, praesens vero written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉oo written over ...⌉, quae tua benignitas fuit, tecum persaepe locutus sum et suavitas atque amoenitas illa tui vultus nonnihil mihi animi addere solet. Tum verebar quoque, num satis ex urbanitate esset talem nugonem ad tam dignum atque
cf. V. Max. 2.10.8.13-14 omnibus numeris perfecta virtus; V. Max. 8.15.2.5-6 omnibus numeris virtutis divitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum ⌊omnibus numeris absolutum virumcf. V. Max. 2.10.8.13-14 omnibus numeris perfecta virtus; V. Max. 8.15.2.5-6 omnibus numeris virtutis divitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum ⌋
litteras dare, praesertim barbaras ac nihil fere aulicae civilitatis redolentes. Tuae tamen humanitati ac facilitati, optime Praesul, tantum tribuo, ut non dubitem, quin haec, qualiaqualia superinscribed⌈qualiaqualia superinscribed⌉ sint, ab amico homine amice sis accepturus.
Porro, quod incredibilis ille meus in te animus tibi nunc voluit, breve est et fortassis non magni momenti, certe parvi momenti, si haec: amicitia, observantia paper damaged⌈[ia]ia paper damaged⌉, caritas parva existimanda sunt. Verebar etenim, ne haec corporis disiunctio ac muta absentia profu ms. o(!)
⌈uu ms. o(!)
⌉ndam tui Caroli tibi oblivionem induceret. Huic itaque malo ocius litteris succurrendum putavi, nam tantum sane huic tribuo notitiae, quam tecum contraxi, ut nullius umquam magis exsultarim aut mihi placuerim magis et, quae mea simplicitas est, non prorsus me a te contemni mihi persuadeo. Quo suavissimo deliramento ut diutius mihi frui liceat, tu fac ac seri ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉o annitere, nam hac re plurimum felicitatis addideris mihi et tibi nihil incommodaveris.
De iis rebus, quae apud nos aguntur, nescio, quod scribere debeam. Omnes recte valemus. ⌊Robbius⌋ noster noster atque ego suavissimam hic vitam agimus, pe<r>petui sumus
AAWO, AB, D.3, f. 50v
in compotatiunculis, in cantionibus, in lusibus, ac iocis ac st(r)enuae ⌊Penelopis⌋ sponsos agimus. Subinde invisimus filias illas ⌊praetoris⌋ ⌊Iodocam⌋ ac ⌊Linkin⌋, quae numquam cessant tui mentionem facere, cuius parentes quoque tui sane amantissimi sunt, qui omnes tibi plurimam salutem imprecantur. Cupiverant etiam vehementer tibi com(m)e(n)dari or com(m)odari⌈com(m)e ms. o(!)
⌈ee ms. o(!)
⌉(n)daricom(m)e(n)dari or com(m)odari⌉ dominus ⌊Gulielmus a Wale⌋ dominus scriba, cognatus meus ⌊Nicolaus Utenhovius⌋ et noster infacete facetus ⌊Robbius⌋. Ad{d}erat quoque mihi tum forte, cum haec scriberem, ⌊soror⌋ mea, quae me interpellavit, ut tibi, quam possim officiosissime, suis verbis salutem adscriberem.
Quod reliquum est, hoc un ms. m(!)
⌈nn ms. m(!)
⌉um vehementer a te contendo, ut, si forte aliquando istic reperiatur, qui in aulam ⌊imperatoris Turcarum⌋ proficiscatur, id mihi indicare velis ac manum (quod aiunt) praebere iuvareque, ut una proficisci liceat, nam animus meus hoc avidissime cupit. Hoc enim officio gratificaveris mihi, ut qui maxime. Quod autem ad me attinet, si quid esset obsequii, quod Tuae Dignitati exhiberi possim, id non libenter modo, sed summo etiam cum gaudio fecero, hic enim Carolus, quantus est, in tuo officio ac potestate est.
Bene vale, clarissime ac doctissime Praesul.
⌊Gandavi⌋, et ex tempore, et tumultuanter, postridie festum Bartolomei anno M D XXXI.
Tuus, si suus, ⌊Carolus Uutenhoveus⌋ scripsit
Postscript:
Non gravaberis, si istic sit, salutare meis verbis et diligenter, et ex animo, dominum ⌊Duplicium Scepperum⌋. ⌊Gemmam⌋ quoque vehementer optarim meis verbis salutatum. Hunc, qui has ad te fert, ut uno atque altero cyathulo suaviter excipias, peto, est enim mihi summa familiaritate coniunctus, quare illi bene volo.
[1] after Bruxellis the X. written in the same hand, probably with no meaning
| | 2 | IDL 6927 | Ioannes DANTISCUS to Karel UUTENHOVE, [1531, end of October] Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 79: Tantae molis opus erat in epistola Utenhovio data cum pagellis. Robbium nostrum cum egregio saluta poculo. Illa ferme verba fuerunt tua | | | 3 | IDL 717 | Karel UUTENHOVE to Ioannes DANTISCUS, s.l., 1531-11-28 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 59
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a. 1531, f. 95
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 250
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 441
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 179, p. 116-117 (English register) | 2 | CEID 2/2 (Appendix No. 8) p. 610-612 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.3, f. 59v
Reverendo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, ⌊regis Polonorum⌋ apud ⌊caesarem⌋ oratori etc.
⌊Tornaci⌋
Tuam benevolentiam atque humanitatem erga me talem ac tantam, ornatissime Praesul, experior, ut existimem nullis aut officiis, aut obsequiis me satisfacere posse. Quantum enim illud est, quod me, nugonem talem, tuo diario ac tuorum numero asscribere haud dedignatus es et (quod inter tot negotia tua tibi rarum ac difficile esse arbitror) litteris etiam salutare subinde non es gravatus, ac iampridem misisti ad me cum litteris ⌊⌋ quandam tuam ⌊⌋ de victoria ⌊regis Polonorum⌋ adversus ⌊Turcas(!)⌋, mihi quidem gratissimis tuis litteris multo gratiorem, vel hac potissimum de causa, quod impense faveam ⌊Polonis⌋ quodque semper horum fuerim studiosissimus ac, nescio quo pacto, iis coniunctior.
Certe potior causa esse debeat Christianae religionis utilitas, et esset sane, si cernerem hac occasione aliquid generosioris animi hac principibus Christianis accrescere. Verum cum video nostros adeo desides ac segnes, ut his nihil moveantur sintque in adversis ac prosperis aeque negligentes, vehementer vereor, ne ⌊Turca⌋ nostram hanc perpendens socordiam, animos suscipiat atque ita nos invadat ac copiosissimaque sua manu s<tr>ingat, ut tandem et sero, misere nos nobis defuisse perpendamus. At nolo iam hoc in argumento diutius persistere, scio enim, quam nihil hodie sit tutum proloqui, quamque
cf. Adagia 334 Sub omni lapide scorpius dormit ⌊omni sub lapide (ut in proverbio est) dormiat scorpiocf. Adagia 334 Sub omni lapide scorpius dormit ⌋, sed haec superinscribed⌈haechaec superinscribed⌉ fortassis apud te licuerunt.
Ex ⌊⌋, quos ad me misisti, unum misi ad dominum ⌊Gulielmum a Wale⌋, alterum ad dominum ⌊scribam⌋, tertium ad ⌊praetorem summum⌋, quartum mihi servavi. Fuit omnibus istis mea haec donatio, quinimo tua, multo gratissima, ⌊utrumque praetorem⌋ salutavi diligenter tuis verbis, nec minus nymphas nostras ⌊Iodocam⌋ ac ⌊Livinam⌋ cum ⌊sorore⌋ nostra, quae omnes multipliciter auctam salutem tibi reddunt.
Commendat se tibi quam officiosissime satyrus noster ⌊Robbius⌋, qui has ad tibi reddet. ⌊Iuvenis⌋ est utraque li<n>gua doctus ac mira modestia praeditus, mihique summa familiaritate coniunctus, quare hunc gratissimum tibi hospitem fore nihil dubito.
Ex tempore, ut vides, quarto Calend{i}as Decembres anno M D XXXI.
Tuus, si suus, ⌊Carolus Utenhoveus⌋
| | 4 | IDL 716 | Karel UUTENHOVE to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-11-28 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 203-204
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 569
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 442
|
Prints: 1 | CEID 2/2 (Appendix No. 9) p. 613-614 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Vide, quanta mea sit infelicitas, ornatissime Praesul, ut cum nuper ad te litteras scribere pararem, subito mihi abeundum fuit in ⌊Hannoniam⌋. Ac non ita multo post, cum audissem ⌊caesarem⌋ ⌊Tornaci⌋ affuturum, dedi per quendam sodalem nostrum ad te litteras, sed frustra, nam tu ⌊Bruxellis⌋ permanseras, quod adeo me fugerat, ut etiam a paucis abhinc diebus pertransierim Bruxellas nec de te quippiam animadverti. Utque credas hic non fucum esse, audies rem omnem planius ex tuo ⌊Michaele⌋. Verum et ⌊⌋, quas ⌊Tornaci⌋ ad te dederam una cum iis mitto, ut facilius mihi fidem adhibeas utque aequiore in me sis animo. Audieram enim vehementer te quaerere de mea tarditate et meas litteras requirer in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉rr in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out ...⌉e, qua in re obtempera{m}bo tibi et libenter, et ex animo, ac sedulo curabo, ne hic meum officium desiderare possis neque pudor aut dysopia (quae mihi innata est) obstare poterit, quominus hoc faciam.
At audio te propediem parare iter in tuam ⌊Poloniam⌋, quam profectionem imprimis optarim tibi feliciter ac bonis auspiciis cedere. Si mihi propemodum constaret tempus tuae profectionis, ego et ⌊Robbius⌋ te ante tuum abitum istic inviseremus. At quoquo pacto res cadat, tui certe, ornatissime Dantisce, numquam non erimus memores. Et si quid erit, in quo nostra opera, industria aut diligentia tibi usui esse possit, utere tuo Utenovio aeque libere atque illo usurus esses, qui tibi addictissimus est. Nihil enim inveniri possit, quod in rebus Dantisci mihi grave futurum sit. Quicquid enim ille iusserit, id, si non ingenio admodum magno aut dexteritate, certe fide summa ac integritate exaequa ms. i(!)
⌈aa ms. i(!)
⌉turus sum. Nam nullum profecto novi (sit citra adulationem dictum), quem plus ms. rus(!)
⌈ss ms. rus(!)
⌉ faciam aut impens ms. t(!)
⌈ss ms. t(!)
⌉ius colam ac diligam. Hoc, ut credas tibique certo persuadeas, te etiam atque etiam rogo. Et hunc sincerum Utenovii in te animum cave, contempseris.
Se quam potest officiosissime tibi commendat noster Robbius in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out Utenhouius⌈Utenhouius Robbius Robbius in the sender hand, superinscribed in place of crossed-out Utenhouius⌉, qui etiam, ut reor, nunc ad te ⌊⌋.
Vale.
⌊Gandavi⌋, 4 Calendas Decembres anno M D XXXI.
Tuus, adde, quod voles, ⌊Carolus Utenhoveus⌋
| | 5 | IDL 7017 | Ioannes DANTISCUS to Karel UUTENHOVE, shortly before 1532-01-19 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 580: Incredibilem voluptatem accepi ex tuis tam humanis tamque festivis litteris | | | 6 | IDL 580 | Karel UUTENHOVE to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1532-01-19 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 247, p. 95-96
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 472
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 271
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 187, p. 123-124 (English register; excerpt) | 2 | CEID 2/2 (Appendix No. 13) p. 623-625 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Incredibilem voluptatem accepi ex tuis tam humanis tamque festivis ⌊⌋, ornatissime Praesul. Certe humaniores fuere, quam quae mihi a tanto viro scribi debuerant, festivae ms. es(!)
⌈aeae ms. es(!)
⌉ vero adeo, ut nec ipsa festivitas potuisset excogitare festiviores. Si vera sunt, quae de ⌊Robbio⌋ nostro audio, quod non omnino diffici ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉le crediderim, felix est nimium, inquam, felix, quod uxor eius non resciverit, alioqui audiret, quod minime vellet, nam ego arbitror illam minime mutam esse. Ostendisset, mihi crede, sibi non deesse linguam ac fortassis etiam nec manus, at ego tum optarim vultus illius contemplari ac gestus, dum ita tractaretur.
cf. Ter. Eu. Chaeream, qiium qui eunuchum induerat ⌊Nimirum Chaeream, illum superinscribed, in the hand of sender⌈illumillum superinscribed, in the hand of sender⌉, qui eunuchum indueratcf. Ter. Eu. Chaeream, qiium qui eunuchum induerat ⌋, nobis exprimeret. Scis, quid is nunc agat? Iactat cyathos, quos istic ebibit et de ms. i(!)
⌈ee ms. i(!)
⌉licatos bolos, quos voravit, ac tuo munusculo superbus nusquam se non ostentat. Iis superioribus diebus celebravimus Dyonisia, sed quae ille tum egerit, nemo pictor, nemo poeta satis exprimere possit. Quae si vidisses, iurares hominem magis ri ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉diculum reperiri non posse. Sed de illo hactenus.
Quod scribis, ut te certiorem facerem de his, quae hic aguntur, prorsus non video, quid scribere possim, quam nos valere, suaviter vivere ac tui haud quaquam immemores esse. Quod tuum officium ac, quacumque in re possis, auxilium offers, habeo gratias immortales nec video, quid umquam dignum tam immodica tua erga me benevolentia praestare possim. Hoc quod autem, quod vel imprimis tibi gratum fore arbitror, faciam, te dum vivam amabo, colam, venerabor.
Qui has ad te fert, est mihi sanguinitate coniunctus, ⌊Francisco Utenoveo⌋ huic nomen est. ⌊Qui⌋ vehementer cupit per me tibi commendari ac peroptaret, si tibi commodum esset, tuae familiae adscribi tecumque in ⌊Poloniam⌋ proficisci. ⌊Iuvenis⌋, ut arbitror, non omnino ineleganti ingenio est, at nonnihil feroculus fide tali, ut pro illo non dubitarem meam opponere. Si videas ⌊illum⌋, ubi for stain⌈[r]r stain⌉te in ⌊Poloniam⌋ perveneris, tibi parum idoneum, commoda illum, quaeso, alicui bono domino. Si id effi ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉cere poteris, me tibi plurimum devinxeris, quamvis iamdudum tibi sim sane devictissimus. Certe verebar nonnihil hac commendatione tibi molestus esse, sed istis persuasum est me tantum apud te valere, ut plane puderit abnuere.
Vale.
Dominus ⌊Gulielmus a Wale⌋, dominus ⌊scriba⌋ et soror nostra ⌊Iodoca⌋ commendant se tibi plurimum. Si qui istic sunt, qui Utenhovium norunt, quaeso, ut et illis commendatus sim.
Rursus vale ⌊Dantisce⌋, ⌊Maecenas⌋ huius temporis.
⌊Carolus Utenhoveus⌋ Tuae Dignitati addictissimus scripsit
| | 7 | IDL 2989 | Karel UUTENHOVE to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1546-09-12 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-02-04
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 155, f. 138-139
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 65
| 3 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a. 1546, f. 57
| 4 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 164
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 475, p. 397 (English register) | 2 | CEID 2/2 (Appendix No. 17) p. 632-637 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 139v
Et litteris, et omni virtutum genere ornatissimo Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi etc.
Ubi, ubi fuerit.
Tametsi, Reverende Praesul, altum omnino inter nos silentium iamdudum fuit, adeo tamen (Deum testor) non excidit menti nostrae Dantisci numquam satis laudata virtus, ut etiam non raro illius humanitas, comitas ac morum insignis decor (vel in summis) obversentur mihi. Et quod eo magis sic saepe benevolentiae ac tui desiderio oestro concitus fui, ut de petenda ⌊Polonia⌋ tui unius visendi gratia cogitarem. Haec tu aegre fortassis crediturus es, sed revera sic se res habet. Quinimo, si commoda sese obtulisset occasio, habuisses iamdudum pro litteris Utenhovium ipsum.
Iam alter agitur annus, ni fallor, quo hic rumor fuit te vita defunctum fuisse, sed ex hoc metu iam pridem nos liberavit dominus ⌊Cornelius Scepperus⌋, ⌊Aequanae ditionis⌋ dominus, tuus olim individuus comes, qui asserebat et vivere te, et valere, et summa in tranquillitate istic vitam agere. Quod quidem adeo nobis fuit iucundum, ut nihil potuisset narrari iucundius, hoc magis, quod perpaucis admodum contingere videmus, quod tibi contigisse audimus, ut videlicet post multos exanclatos labores, post ardua ac impedita (summa cum laude) peracta negotia, in tranquillissimum otium sese recipere detur. Verum nos istam tibi felicitatem vehementer gratulamur, haud ignorantes, quibus tu studiis id, quicquid otii est, impartias.
De me vero quid agatur, si forte rogas, scias. Imprimis valere me quidem atque ita instituisse vitam, ut a publicis negotiis, quantum potuerim, me subtraxerim, ac in ⌊rusculum quoddam meum Marchemianum⌋ recepisse meme ⌊Musis⌋ ac literariis studiis sacris potissimum, quicquid otii est, impendens, vocatus tamen interdum, et rei publicae meam operam pro virili accomodo.
Reliqui ⌊hic⌋ tui, qui tibi aliquo consuetudinis iure coniuncti fuere, vivunt orig. viuunt⌈vivuntvivunt orig. viuunt⌉ fere et rem sic satis feliciter agunt. ⌊Arnoldus Stormius⌋, olim hospes tuus, homo ms. octuagenarius reg. octogenarius⌈octuagenariusms. octuagenarius reg. octogenarius⌉, et vivit, et valet perbelle. Praeturam deposuit et ea proxima sibi affinitate convictum induit. ⌊Utraque illius filia⌋ iuncta viro est, felices utraque nacta nuptias, feliciores tamen ⌊Lynkia⌋, quae etiam et
UUB, H. 154, f. 138v
sobolem numerosiorem protulit. Ego tamen hac in parte utramque vinco, ut cui modo sex superstites sunt ⌊filii⌋ cum unica ⌊filia⌋, verum hoc felix, quod ⌊uxor⌋ contigit ex animi sententia. ⌊Michael Vryndius⌋ sive Amicus, olim tuae oeconomiae praefectus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉, et ipse ⌊uxorem⌋ duxit bene dotatam, sed ann<i>s se graviorem, qua cum sine liberis vitam solutam curis peragit. ⌊Hic⌋ certe tuae virtutis unicus ac candidissimus est buccinator, nusquam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ enim convenimus, ubi ille non statim de te amicam ac honorificam mentionem faciat ac tui nobis memoriam refricet. Nunc etiam apud me institit, ut non meo tantum, sed etiam ⌊illius⌋ nomine ad te scriberem. ⌊Robbius⌋ noster iam ⌊Antwerpiae⌋ practicum agit, alteram duxit ⌊uxorem⌋ et magnam habet liberorum turbam, usque sui similis est, interdum facetus facetas ad nos litteras mittit. Dominus ille ⌊a Fossis⌋ senior, dominus ⌊Gulielmus a Wala⌋, cuius ⌊neptem⌋ uxorem duxi, item et dominus scriba ⌊Edingus⌋ iamdudum ex hac vita migrarunt. De aulicis scribet dominus ⌊Schepperus⌋ vel alius quispiam ex aula.
Ego si quid habuissem, quod tibi gratum aut acceptum fore fuissem arbitratus, transcripsissem. Id, quicquid est sit, sit tibi veluti nostrae erga te benevolentiae pignus obsecro. Nam novarum hic rerum nihil est, quod scribi possit, praeter id unum memorab<i>le ac paene incredibile, quod paucis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ ab hinc diebus accidit ⌊Machliniae⌋, nempe septimo Idus
August(i) or August(as)⌈August(i)August(i) or August(as)⌉ circa undecimam noctis horam.
cf. Verg. A. 1.133-134 iam caelum terramque meo sine numine, venti, / miscere et tantas audetis tollere moles? ⌊Exorta est enim ingens tempestas contrariis ingruentibus ventis, coepit horendis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ tonitruis mugire ac fulminibus ardere caelum sicque cuncta turbari, ut tam caelum terramque misceri dixisses.cf. Verg. A. 1.133-134 iam caelum terramque meo sine numine, venti, / miscere et tantas audetis tollere moles? ⌋
Iuxta caesaris hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ ibi palatium porta est, quam Arenosam vocant, ubi duae turres hidden by binding⌈[es]es hidden by binding⌉ praegrandes, quae refertae erant pulvere tormentario. Quarum altera icta fulmine tam triste edidit civibus spectaculum, ut admodum difficile explicare, difficilius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ etiam quis credere possit. Primum impetu tota demolita est regia, turris autem ipsa, in qua erat pulvis, ita prorsus evulsa ac funditus eversa est, ut in ipso fundamento ne vel lapillus minimus remanserit. Domus Hochstratana vicina et ipsa eodem impetu solo strata est superinscribed⌈estest superinscribed⌉, quae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉
UUB, H. 154, f. 139r
miris impensis ac sumptibus non ita pridem constructa fuerat. Deiecta est et huic non inferior domus[1] quondam divae ⌊Margaretae Sabaudianae⌋ cum templo proximo Sancto Petro sacr(at)u(m), dirutae aedes domini a Nassau,[2] thesaurarii et ea, quae foeneratorum erat, quam Lombardam vocant, et nescio quae aliae, quae omnes insignes fuere. Concidit etiam monasterium ⌊Augustinentium(!)⌋ et magna pars aedium vici illius, quem Tutorium[3] vocant.
Tota ⌊civitate⌋ dirutae sunt aedes fere 600 aut eo amplius et aiunt nullam fere fuisse domum, quae illaesa et sine ullo prorsus damno evaserit. Sic per totam volitabant ⌊urbem⌋ saxa, ut nusquam se esset tutatum ms. tututum(!)
⌈tutatumtutatum ms. tututum(!)
⌉ abdere, omnia praesentem hominibus intentabat mortem: foris saxa, tonitrua, fulgura, intus ruina. Luctus ubique ingens, ubique pavor et plurima mortis imago. Putabant omnes extremum adesse diem, tanta erat hominum perplexitas, ultra tamen ducentos hom<in>es non puto interiisse. Innumeri tamen fuere laesi et mutilati, sic ut sauciorum plena fuerint nosodochia postridie.
Aiunt totam tremuisse ⌊urbem⌋ et paulo ante tempestatem ululasse in agris feras ac in circumvicina loca armenta. Immissi fuerant dubio procul cohortes aut legiones aliquot malignorum spirituum, nam plane stupenda sunt, quae ibi tum contigerunt. Aiunt quidam lapides proiectos ad unum miliare extra ⌊urbem⌋, pisces e lacubus ac stagnis excussos ac in summitate arborum inventos. Quaedam matrona nobilis et forma (ut aiunt) praestanti, dum fenestram cubiculi nititur occludere, illi amputatum est capud(!) spectante pedisequa, quae alteram fenestram clauserat. Quodam in oenopolio ludebant quidam chartis. Derepente concidit domus ac omnes perierunt excepta hospita, quae forte in penum promptura ms. pru(m)ptura(!)
⌈prompturapromptura ms. pru(m)ptura(!)
⌉ vinum descenderat. Postridie reperti mortui, manu chartas tenentes. Reperti sunt et alii, qui inter parietes trabesque succlusi fuerant, exanimes paene metu, illaesi tamen, qui dum
UUB, H. 154, f. 139v
extr<a>herentur, rogabant, num qui adhuc superstites essent.
Magna sunt, quae narramus, sed profecto maiora his hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ contigerunt, quae omnia persequi prolixum esset. Tu, quaeso, et fidem his habeas (nam res certa est et testium apud nos plus satis), et narrationem hanc parum comodam boni consulas. Audies ea fortassis luculentius narrata hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ ab aliis. Salutant te officiose tui hic omnes.
Bene vale, ornatissime praesul, et nos numero tuorum asscribe.
Tuae Paternitati deditissimus ⌊Carolus Utenhouius⌋ scripsit
[1] Court of Savoy (Hof van
Savoye), residence of Margaret of Austria in Mechelen.
[2] Court of Nassau (Hof van Nassau), mansion in Mechelen, from 1494 owned by members of the Nassau family.
[3] Tutorium: Voogdstraat, a street in Mechelen. The meaning of its name is “of the guardian(s) of the orphans”.
The rear building of the Court of Savoy (Palace of Margareth of Austria) is adjacent to this street.
| |
Texts where mentioned Karel UUTENHOVE Results found: 3 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 79 | Iacobus ROBBIUS Aldenardus to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), [1531-11-28?] | 2 | IDL 757 | Iacobus ROBBIUS Aldenardus to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1532-02-23 | 3 | IDL 2974 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Binche, 1546-06-12* |
|