Correspondence between Dantiscus and Łukasz GÓRKA
List
Database
Full text
Results found: 32 preserved: 25 + lost: 7 1 | IDL 3537 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1532-08-10 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1595, p. 421-424
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 125
|
Prints: 1 | AT 14 No. 383, p. 577-578 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 424
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et maiori colendissimo
BCz, 1595, p. 421
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine maior colendissime. Post diligentissimam mei commendationem.
Haud scio, an quisquam sine scelere praeterire potest, quin reditum Vestrae Reverendissimae Paternitatis incolumem et illustrem ex tot praeclare obitis apud ⌊caesarem⌋ legationibus gratuletur, praesertim cum res per Vestram Reverendissimam Paternitatem gestae non tantum summam gloriam ingenio atque ornamentis Vestrae Reverendissimae Paternitati pepererint, sed maxima quoque adiumenta atque aperta auxilia ⌊huius regni⌋ rebus stabiliendis attulerint. Quare non possum, quin gau paper damaged⌈[au]au paper damaged⌉deam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ talem virum eumque praesulem tanta rerum experientia tantaque p paper damaged⌈[taque p]taque p paper damaged⌉rudentia clarum nobis esse redditum. Cuius consilio, peritia, industria ⌊regni nostri⌋ gubernacula fulciri poterunt, quem ut Deus Optimus Maximus regno ⌊regibus⌋que nostris diu servet incolumem, etiam atque etiam rogo meque Reverendissimae Vestrae Paternitati de meliori nota commendatum esse cupio.
Datum ⌊Posnaniae⌋, decima Augusti die anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis ad mandata ⌊Lucas de Gorka⌋ castellanus Posnaniesis et capitaneus subscripsit
| | 2 | IDL 818 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1532-08-20 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 247, p. 153-156
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 125
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 487
|
Prints: 1 | AT 14 No. 400, p. 599 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 156
Reverendissimo in Christo Patri et Domino domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino colendissimo
BCz, 247, p. 153
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine maior colendissime. Post diligentissimam sui commendationem.
Tametsi paucos abhinc dies gratulatus sum ⌊⌋ Reverendissimae Vestrae Paternitati perillustrem ex tot legationibus reditum, non tamen alienum existimavi a vetusto meo erga Reverendissimam Vestram Paternitatem studio idem hac epistula facere, praesertim quod Vestram Reverendissimam Paternitatem ex tanto temporum intervallo mei oblivionem haud cepisse cognoscam, quod ut litteris ad me missis Reverendissima Paternitas Vestra testata est, ita nihil mihi gratius contingere potuit, quod talem ac tantum virum cum renovandae inter nos consuetudini esse redditum, tum ⌊communis patriae⌋ rebus consilio prudentiaque iuvandis diuturno omnium amicorum desiderio rediisse. Ac gratiam habeo ingentem, quod Vestra Reverendissima Paternitas dignata est mihi impartire nova de periculoso isto et difficili bello, cui certe multum timemus, nisi Deum propitium nobis habuerimus, qui Reverendissimam Paternitatem Vestram ad multum aevi conservet incolumem, ac me suae Reverendissimae Paternitati quam addictissimum esse persuasum habeat.
Datum ⌊Posnaniae⌋, vigesima augusti die anno Domini M-o D-o XXXII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimius ⌊Lucas comes de Gorca⌋
castellanus Posnaniensis et capitaneus Maioris Poloniae generalis
| | 3 | IDL 3552 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-18 | received 1533-01-24
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1595, p. 481-484
|
Prints: 1 | AT 15 No. 23, p. 38 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 484
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico colendissimo
BCz, 1595, p. 481
Reverendissime in Christo pater et domine, domine amice colendissime.
Salutem et felicitatem.
Inter praecipua, quae mihi ad ista Regni comitia venturo in animum incurrerant, hoc fuit non mediocris desiderii, ut Reverendissimam Vestram Dominationem ex illa longa absentia reducem coram intueri, alloqui, ex alloquiisque miscere communis amicitiae officia daretur facultas. Verum tamen ex quo ob consilium, ex necessariis causis animo firmatum, non fuit Vestrae Reverendissimae Dominationi integra facultas veniendi huc, cogor et ipse illud animi mei desiderium in aliam occasionem differre et eius absentiam praesenti memoria utcumque pensare. Quod vero mihi animi sui propensionem tantopere declarare voluit, ago ei summas gratias et amplector tam benevolentem eius animum, cui vicissim me, quantus quantus sum, addico et testor nihil tam carum apud me esse, quod non infra eius apud me amicitiam et existimationem longe sit positum, cuius benevolentiae me commendo cupioque felicem esse et diu multumque valere.
⌊Petercovii⌋, XVIII Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus ad mandata ⌊Lucas de Gorka⌋ castellanus Posnaniensis et capitaneus subscripsit
| | 4 | IDL 7434 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, before 1537-05-15 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 1640: Accepi Vestrae Reverendissimae Paternitatis litteras, quibus mihi commendare dignata est in servitorem... | | | 5 | IDL 1640 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1537-05-15 | received [1537]-06-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 247, p. 299-302
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 302
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ et administratori episcopatus Pomesaniensis, domino colendissimo
BCz, 247, p. 299
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post sui commendationem diligentissimam.
Accepi Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊⌋, quibus mihi commendare dignata est in servitorem praesentium exhibitorem, cupiens, ut Reverendissimae Paternitatis Vestrae amore illum susciperem. Quod non gravatim in complacentiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae feci
Datum ⌊Posnaniae⌋, feria quarta intra octavas Accensionis Domini 1537.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Lucas comes a Gorca⌋ palatinus Posnaniensis
| | 6 | IDL 1653 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1537-07-01 | received [1537]-07-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 247, p. 293-298
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 247, p. 298
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ et administratori episcopatus Pomezaniensis, domino et amico colendissimo
BCz, 247, p. 293
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice colendissime.
Post mei deditissimam commendationem.
Tametsi me pudeat requirere a Reverendissima Dominatione Vestra eiusmodi officium, quod mihi nedum licuerit ei promereri et quod sit ei oneri futurum, tamen quia tantum mihi de favore et benevolentia Reverendissimae Dominationis Vestrae persuasi, ut si quid etiam vel inopportune, vel audacter ab illo petam, condonari mihi ab ea credam.
In praesentis expeditionis apparatu cum non ulla res alia sit, quae mihi maiorem necessitatem incutiat, quam equorum idoneorum inopia, quos ubique non sine diligenti cura domi et foris quaesitos, quocumque proposito pretio reperire non possum.
Intellexi reverendissimo domino meo ⌊episcopo Varmiensi⌋ equitium educationis propriae non deesse. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram oro, intercedere dignetur pro me ad reverendissimam suam dominationem, ut vendere mihi duos, vel saltim unum, equos non dedignetur. Pro quibus reverendissimae ⌊dominationi suae⌋ pecuniam, quamcunque indicare dignabitur, summa cum gratitudine immoraturus sum. Quod si reverendissima ⌊dominatio sua⌋ accipere pretium renuerit existimans id conditioni suae non competere, ego dabo operam, ut reverendissimae dominationi suae, quam officiosissime potero, et de animo meo, et de meis facultatibus gratificer. Et quia is famulus, quem Reverendissima Dominatio Vestra in famulitium mihi dedit, ad reverendissimam ⌊dominationem suam⌋ profecturus est, rogo, ut illi consilium dare velit, quemadmodum istic se gerat, ut commode commissum sibi BCz, 247, p. 294 {sibi} negotium posset pro necessitate mea expedire.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram dudum incolumem et felicissimam valere.
Datum ⌊Posnaniae⌋, 1 mensis Iulii, anno Domini 1537
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus ⌊Lucas comes a Gorca⌋ palatinus Posnaniensis
| | 7 | IDL 1654 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1537-07-01 | received [1537]-07-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 235-238
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 96
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 243, p. 235
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.
Praemissa obsequiorum meorum in gratiam Reverendissimae Vestrae Paternitatis diligentissima commendatione.
Accepi humanissimas eius litteras per eum familiarem meum, latorem praesentium, quem in commendationem Reverendissimae Vestrae Paternitatis in famulicium servitorum meorum suscepi. Quibus ea mihi ascribere est dignata, quae ego revera in me non valeo aestimare atque ideo non industriae aut ingenio, aut in rebus gerendis dexteritate, sed singulari Reverendissimae Vestrae Paternitati, quo me immeritum favore amplectitur, ea tribuo, pro quibus non gratias modo habere, sed etiam, pro posse, per omnem occasionem referre eum favorem Reverendissimae Vestrae Paternitati in summis votis mihi est. Quod potius re, quam verbis, per omnem occasionem exhibere cupio.
Ceterum est, intelligere dignabitur Reverendissima Vestra Paternitas ex litteris manu notarii scriptis non vulgarem necessitatem meam, qua adactus confugio ad Reverendissimam Vestram Paternitatem, quo possum diligentius supplicando, BCz, 243, p. 236 ut in praesenti tam ardua necessitate deesse mihi non velit et favorem praestare, quo suffultus necessitati meae subveniri possit. Quod Reverendissimam Vestram Paternitatem pro suo in me favore plene mihi polliceor et per omnem occasionem de Reverendissima Vestra Paternitate mereri et ref hidden by binding⌈[f]f hidden by binding⌉erre contendam.
Cuius amori et benevolentiae hidden by binding⌈[ntiae]ntiae hidden by binding⌉ me, quo possum diligentius, efficio commendatum, cupiens illam diutissime fe hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉licissimeque valere.
⌊Poznaniae⌋, die 1 Iulii 1537.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totissimus ad mandata ⌊Lucas Gorka⌋
| | 8 | IDL 4510 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1537-10-02 | received [1537]-11-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 5, f. 52
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 605
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 52v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico colendissimo
AAWO, AB, D.5, f. 52r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime, post mei servitiorum commendationem.
Postulavit a me is famatus Leopoldus, consul Wschovensis, ut eius negotia Reverendissimae Paternitati Vestrae commendarem. Quod facio eius postulatione permotus, Reverendissimam Vestram Dominationem rogo, ut se ei benignum et faventem dominum in eius negotiis exhibere dignetur. Cuius favori me ex animo commendo et opto dudum incolumem valere.
Datum ⌊Posnaniae⌋, feria tertia post festum Sancti Michaelis archangeli, anno Domini M-o D-o XXXVII-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Lucas comes a Gorca⌋ palatinus Posnaniensis.
| | 9 | IDL 3617 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-14 | received [1538]-02-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1595, p. 929-932
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 932
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico colendissimo et honorando
BCz, 1595, p. 929
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime et honorande. Praemissa mei deditissima commendatione.
Adeo fui negotiis publicis tum itineris Bohemici, quod propter cladem gentibus strenuissimi domini Romanorum etc. regis in Sclavonia inflictam in alterum tempus prorogatum est, tum vero conventionum particularium, quae comitia regni antecesserant, occupatus, ut non potuerim Reverendissimae Paternitati Vestrae scribere et gratias agere pro equo mihi misso neque gratulari eius accessioni seu potius vocationi episcopatus grandioris. Nunc vero, quia nuntius Reverendissimae Paternitatis Vestrae opportune huc mihi se obtulerit, praetermittere debitum meum nolui agoque et habeo ingentes Reverendissimae Paternitati Vestrae gratias, quod meum iter equo bono adiuverit. Curabo vicissim in simili et quocumque alio officio meam illi declarare gratitudinem. Gratulor vero Reverendissimae Paternitati Vestrae ex ea vocatione et propter virtutem et doctrinam eius tali ordine dignam et privatim ob nostram amicitiam, quo cuiusvis boni excellentis et ardui favorem excitat. Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae et opto dudum incolumem et felicem valere.
Ex ⌊Piotrkow⌋, 14 Februarii 1538.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Lucas comes a Gorca⌋ palatinus Posnaniensis
| | 10 | IDL 3603 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, [1538]-03-02 | received [1538]-03-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1595, p. 835-836
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 836
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico carissimo
Domum hinc redeunte domino ⌊Paulo Plotowski⌋, proposito Varmiensi, nolui litteris meis vacuum abire, quibus pro meo debito Reverendissimam Dominationem Vestram inviserem et incolumitati eius prosperaeque valetudini gratularer, cui hanc ipsam, et si quicquam sit amplioris boni Reverendissimae Dominationis Vestrae, ex animo precor. Dominum ⌊p(rae)positum Varmiensem⌋ diligenter Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo ac rogo, tueri illum et favore prosequi meae petitionis intuitu dignetur. In hoc ⌊conventu⌋ etsi nihil ad<h>uc conclusive determinatum sit, tamen propediem spero omnes deliberationes effectum, utinam salutarem, sortituras.
Quod reliquum est, commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et opto dudum incolumem valere.
Ex ⌊Piotrcow⌋, II Martii anno Domini MDXXXVII.
⌊Lucas comes a Gorca⌋, palatinus Posnaniensis
| | 11 | IDL 5633 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1538-06-08 | received [1538]-06-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 68, f. 173
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.68, f. 173v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino maiori colendissimo
Cum se lator praesentium obtulisset, petens ad Reverendissimam Vestram Paternitatem intercessoriales, non modo lubens eas dedi, sed etiam laetatus sum datam mihi fuisse occasionem eam cum invisendi, tum declarandi integrum sincerumque meum erga eam placendi affectum, et benemerendi, dummodo declar<ar>e velit, quo sim Reverendissimae Vestrae Paternitati rem gratam facturus. Exponet autem ipse coram necessitatem suam, in qua, oro plurimum, non desit illi eius et magnifici domini collegae sui intercessio.
Quid aliud hinc Reverendissimae Vestrae Paternitati scribam, non est, quam quod cum desiderio et alacritate felicem reditum earum opperior, qui utinam, ut spero et cupio, sit felix et celer. Interim autem cupio ex corde esse Reverendissimae Vestrae Paternitati commendatus. Et ut illi singula ubique ex animi sententia succedant.
Valeatque felix et incolumis.
⌊Poznaniae⌋, die 8 Iunii 1538.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus et deditus ⌊Lucas a Gorka⌋ etc. scripsit
| | 12 | IDL 3669 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1538-06-11 | received [1538]-06-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1595, p. 1195-1196
|
| | | 13 | IDL 7210 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, before 1539-01-10, probably ca. 1538-12-23 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2038: Accepi gratissimas Reverendissimae Vestrae Paternitatis litteras per eius familiarem ad me datas, quibus me silenti et non respondenti eius ad me litterarum accusat suspicans ex animi mei erga se mutatione procedere.; cf. IDL 2050 | | | 14 | IDL 7253 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, 1538, after July 15 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2038: Literas a Reverendissima Vestra Paternitate non plures me post suum in Prussiam reditum accepisse ab ea memoror, quam illas, quae per tubicines simul cum caseis accepi. | | | 15 | IDL 2038 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-01-10 | received [1539]-01-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 409-412
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 412
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico colendissimo.
Accepi gratissimas Reverendissimae Vestrae Paternitatis ⌊⌋ ⌊⌋, quibus me silentii et non respon(dendi) eius ad me ⌊⌋ accusat, suspicans ex animi mei erga se mutatione procedere. Equidem, Reverendissime mi Domine, scire certo velit, nedum immutatum meum erga eam fuisse animum et morem gerendi studium, sed etiam tanti semper cordi meo afixum esse, ut non putem alio, quam vitae meae exterminio aboliturum. Quod certo certius persuadere sibi poterit.
Litteras a Reverendissima Vestra Paternitate non plures me post suum in Prussiam reditum accepisse ab ea memoror, quam ⌊⌋, quae(!) per tubicines simul cum caseis accepi. Ad quas, si tabellarius affuisset, mox respon(dissem) atque ideo oro boni velit consulere, revera multum mihi ego in Reverendissimae Vestrae Paternitatis amore et benevolentia polliceor, et ut verum ingenue fatear, nemo in hac parte eam superat, totum itaque cum toto quisquis sum Reverendissimae Vestrae Paternitati dedo.
Quod ante ⌊urbem⌋ hanc per adscribed⌈perper adscribed⌉ ⌊Fabianum written over s⌈smm written over s⌉ Woyanovski⌋ ei nuncupavi, cum in itinere scribendi non dabatur copia, in novis rebus domesticis nondum quidquam conclusum. De extraneis scribunt, ut arbitror, alii, qui rerum maiorem habent notitiam, cum ego noviter appuli nec satis, quae BCz, 1597, p. 410 ante me acta sunt, comperta habeo. Hoc unum Reverendissima Vestra Paternitas habeat proverbium illum stain⌈[m]m stain⌉ de longioribus et brevioribus camisiis in dies maius sumere virus, utinam non cum exterminatione communis rei. De quo coram aliquando uberius.
Ad alia manu notarii Reverendissimae Vestrae Paternitati ⌊⌋, interim autem me ei totum cum toto, toto corde facio commendatum.
⌊Cracoviae⌋, die X Ianuarii 1539.
Reverendissimae Vestrae Paternitati addictissimus Lucas episcopus Vladislaviensis scripsit
| | 16 | IDL 2041 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-01-10 | received [1539]-01-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 427-428
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 428
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino colendissimo
Quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra a me postulavit, ut litteras dimissoriales gentilibus Reverendissimae Paternitatis Vestrae concederem, illas Reverendissimae Paternitati mitto. Quas Reverendissima Paternitas Vestra a me amice suscipiat.
Quod autem attinet de admissione ordinandorum in posterum de diocesi mea, do lubens Reverendissimae Paternitati Vestrae facultatem illos ordinandi usque ad felicem meum ⌊Vladislaviam⌋ adventum illosque, posteaquam cum venerabili capitulo meo colloquar, litteris meis Reverendissimae Paternitati Vestrae significare non negligam.
Interim Reverendissimam Paternitatem Vestram cupio felicem valere.
⌊Lucas comes a Gorka⌋ episcopus Vladislaviensis
| | 17 | IDL 7223 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, before 1539-05-09, most probably in April Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 5669: Redditae mihi sunt Reverendisimae Vestrae Paternitatis gratissimae litterae intereundum Toruniam versus nonnullorum negociorum ex commisione Sacrae Maiestatis Regiae domini mei clementissimi gratia | | | 18 | IDL 5669 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Włocławek, 1539-05-09 | received [1539]-05-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 68, f. 256 + f. [1] missed in numbering after f. 256
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 78
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Redditae mihi sunt Reverendissimae Vestrae Paternitatis gratissimae ⌊⌋ inter eundum ⌊Toruniam⌋ versus nonnullorum negotiorum ex comissione
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
⌊maiestatis regiae⌋, domini mei clemen(tissimi) gratia. ⌊⌋ meminisse Reverendissima Vestra Paternitas dignata est sollicitudinis suae, quam ex longiori silentio meo concepisset, subinferens nonnullas suspicionis causas, quibus inducebatur in eam sollicitudinem, prout suavissimae litterae eius testantur. Equidem, Reverendissime mi Domine, certo certius persuadere sibi de me velit tanti eius amorem et benevolentiam me facere, ut nedum iis, quorum meminisse est dignata, sed multo etiam maioribus, et quae maximam etiam partem facultatum mearum attingerent, numquam labefactatam esse vellem, quod ut certissime persuasum sibi esse velit, summopere a Reverendissima Vestra Paternitate expostulo.
Ceterum est mihi gratissimum, quod Reverendissima Vestra Paternitas eam amoris et benevolentiae sibi de me spem
pollicen(do) or pollicen(s)⌈pollicen(do)pollicen(do) or pollicen(s)⌉, quam revera indubiam polliceri potest, cum nonnullos necessarios suos, tum etiam dominum ⌊Fabianum Voyanowski⌋ sacris initiaverit, quae singula rata, grata, firma esse volo, et habet certe Reverendissima Vestra Paternitas pro meo in eam amore non modo eorum, verum etiam multo maiorum plenam facultatem.
Insuper, Reverendissime et Carissime mi Domine et frater amantissime, pro eo, quem erga eam gero animo, pro ea denique confidentia, quam certo in vicissim de Reverendissima Vestra Paternitate polliceor, ea, quae me maxime angunt redduntque sollicitum declaranda illi volui, cum itaque Domino Deo placuit contra omnem cogitationem meam me huic eximiae dignitati indignum praeficere, nulla mihi inest maior sollicitudo, quam ut gregem mihi concreditum quantum maxime possem, in debita fidei observatione et caeremoniis a sacris patrum institutis conservarem. Qua in re cum videam AAWO, AB, D. 68, f. 256v nonnulla obstare cum aliis nonnullis in locis, tum potissimum apud nobilissimam
Gedanen(sem) or Gedanensium⌈Gedanen(sem)Gedanen(sem) or Gedanensium⌉
urbem opera et studio cuiusdam contionatoris ⌊Pancratii⌋ qui ut non dubito, qui, ut non dubito Reverendissimam Vestram Paternitatem intellexisse, nova quaedam spargit contione sua in vulgum dogmata cum de aliis, tum de sacratissimo eucharistiae sacramento, sub utraque specie communi populo subministrando. Qua in re in votis mihi fuit ⌊urbem illam⌋ pro debito pastorali hoc primo vere invisere, ni a proposito hac provinciali synodo pro sacro Ascensionis Domini festo ⌊Piotrkoviae⌋ idicta prohibitus orig. prohibutus⌈prohibitusprohibitus orig. prohibutus⌉ fuissem, quod cum ad praesens efficere non potui, necessario alio commodo tempore, si Dominus Deus vivere concesserit, aggrediendum erit negotium.
Sed quoniam omnia, quae ex aequo agenda veniunt, prius praecogitanda et consilio maturo desuper habito aggredienda, quo maiori possum studio, a Reverendissima Vestra Paternitate postulo, significare mihi velit consilium deliberationemque suam, quo pacto quibus denique modis hoc tam necessarium opus sit aggrediendum. Qua re Reverendissima Vestra Paternitas non modo gratificabitur mihi summopere, sed etiam tam gratum Domino Deo praestabit obsequium, ut vix gratius quicquam possit efficere. Quod ego omnibus merendi modis de Reverendissima Vestra Paternitate mereri et per omnem occasionem referre summo studio contendam.
Commendo me et totum do Reverendissimae Vestrae Paternitati cupiens illam Nestoreos valere.
Datum ⌊Vladislaviae⌋, nona Mai anno Domini 1539.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus ⌊Lucas episcopus Vladislaviensis⌋ subscripsit
| | 19 | IDL 3876 | [Ioannes DANTISCUS] to [Łukasz GÓRKA], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-08-01 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 7, f. 99v (b.p.), 104r
|
Prints: 1 | CEID 1/2 No. 84, p. 288-290 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 7, f. 99v
Reverendissime in Christo Pater ac Illustris Domine, domine mi observandissime.
Salutem et obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Dedit ad me reverendissimus dominus ⌊episcopus Culmensis⌋ eas litteras, quas ex novissima Peterkoviensi sinodo reverendissimus dominus ⌊archiepiscopus⌋ scripsit. Quae revera duriores quam oportuit in coep(iscopu)m mihi videbantur. Non potui itaque mihi temperare, quin saltem iis de rebus pro mutua inter nos fiducia Illustrem et Reverendissimam Dominationem Vestram amicissime commonerem, ut qui certus sum et manifesto cognovi, quantum Reverendissima et Illustris Dominatio Vestra ⌊reverendissimum dominum Culmensem⌋ diligat, quanti eius virtutem eruditionemque non vulgarem faciat. Dolenter quidem accepi, quod ⌊reverendissimus dominus Gnesnensis⌋ adeo aperte minetur se ⌊reverendissimum dominum Culmensem⌋ quasi inoboedientem et iurisdictioni suae reluctantem
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ delaturum. Quod si fecerit, non fieri potest sine summa{m} etiam ⌊reverendissimi domini Culmensis⌋ iniuria, quandoquidem quomodo negotium hoc suffraganeatus habeat, non est mihi incognitum.
Cum ipse essem Culmensis, ⌊Sedes Apostolica⌋ in bullis suis confirmationis me reverendissimo domino ⌊archiepiscopo Rigensi⌋ addixit et inscripsit, quod et huic post me factum est. Non est itaque paper damaged⌈[itaque]itaque paper damaged⌉, cur ⌊eum⌋ accusare vel s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestati regiae⌋ deferre debeat paper damaged⌈[ebeat]ebeat paper damaged⌉ AAWO, AB, D. 7, f. 104r ⌊reverendissimus dominus Gnesnensis⌋, quod sibi subiciat ⌊Romanus pontifex⌋ ⌊dominum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ Culmen(sem)⌋, [ut is] superinscribed⌈ut is paper damaged⌈[ut is]ut is paper damaged⌉[ut is] superinscribed⌉ non gravate ⌊Rigensem⌋ desereret. Priusquam hoc fiat, non video, quomodo absque multis turbationibus ⌊dominus Culmensis⌋ ⌊metropolitanum suum⌋ relinquere alterique adhaerere possit.
Ut igitur Reverendissima et Illustris Dominatio Vestra pro sua in utrumque benevolentia partes ⌊reverendissimi domini Culmensis⌋ suscipiat et eum contra eiusmodi insimulationes coram s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ ⌊maiestate regia⌋, et quosvis alios excuset et tuea superinscribed⌈aa superinscribed⌉tur quam diligentissime, oro et obsecro, scio enim, cuius nostri sint in aula animi, qui plus ad written over b⌈bdd written over b⌉ bonorum virorum, ubi possunt, destructionem quam aedificationem intendunt. Id ipsum non mihi solum, verum etiam et Reverendissimae Illustrique Dominationi Vestrae non est incognitum. Sat sapienti.
Quod si hanc, ut mihi certo persuadeo, pro persona ⌊reverendissimi domini Culmensis⌋ Reverendissima et Illustris Dominatio Vestra defensionem ac amicam curam susceperit, quod dicitur
cf. Cic. Fam. 7.29.2 Sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere: sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ⌊una fidelia duos dealbabit parietescf. Cic. Fam. 7.29.2 Sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere: sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ⌋ meque et illum devinctissimum written over us⌈usumum written over us⌉ sibi reddet in omnibus.
Ceterum, cum ⌊nuntio⌋ sive manibus, quae tum se offerebant et quae ex re et usu esse videbantur, Reverendissimae et Illustri Dominationi Vestrae scripsi, in eaque, qua tunc, adhuc persto sententia. Observantiam in se et propensionem meam Reverendissima et Illustris Dominatio Vestra boni consulat. Cuius amori et benevolentiae me intime commendo.
Ex ⌊Heilsperg⌋, prima Augusti MDXXXIX.
Postscript:
Quae ⌊reverendissimus dominus Culmensis⌋ hic pauloante ex ⌊terra Dobrinensi⌋ et a nostratibus in iurisdi<c>tione sua[1] per illatas violentias sustinuit, ex eius litteris Reverendissima et Illustris Dominatio Vestra abunde intelliget. Quam summopere rogo, ut illi apud ⌊maiestatem regiam⌋ et ubi opus esse censuerit patrocinio suo adesse velit. Quod una mecum ⌊reverendissimus dominus Culmensis⌋ studiosissime promereri curabit sedulo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
ut in litteris, festinante calamo.
[1] nostratibus in iurisdictione sua - here: the Prussian nobility living in the ⌊Kulm Land⌋, cf. ⌊⌋ and ⌊⌋.
| | 20 | IDL 2225 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1539-09-15 | received [1539]-10-03
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 831-832
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 832
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico et fratri carissimo
BCz, 1597, p. 831
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater in Christo carissime.
Diligentissima commendatione sui praemissa.
Cum adolescens iste, qui meas praesentes litteras Reverendissimae Dominationi Vestrae est oblaturus, se esse Reverendissimae Dominationis Vestrae nepotem exposuisset, ut eo commodius ad Reverendissimam Dominationem Vestram istuc perveniret, pro ea, quae mihi cum Reverendissima Dominatione Vestra intercedit, animi coniunctione, perlibenter illi equo et viatico providi atque tametsi nihil occurreret, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribendum magnopere putarem, nolui tamen ipsum meis litteris vacuum dimittere, quibus si non aliud scriberem, saltem felicem incolumitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae vehementer atque adeo ex animo precarer etiam atque etiam
rogan(do) or rogan(s)⌈rogan(do)rogan(do) or rogan(s)⌉, ut me solita sua benevolentia complecti non intermittat.
Commendo me eidem, quam felicissime valere opto.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus ⌊Lucas Dei gratia episcopus Valadislaviensis⌋
| | 21 | IDL 2298 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-22 | received Marienburg (Malbork), 1540-05-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 989-990
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 990
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico observantissimo
BCz, 1597, p. 989
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine observantissime.
Salutem et amicam commendationem.
Nobilis ⌊Bartholomeus Comorski⌋ optime de me meritus curavit apud me, ut eius negotium, quod habiturus est, coram Reverendissima Paternitate Vestra litteris meis commendarem. Itaque Reverendissimam Paternitatem Vestram rogo, ut dum haec causa ⌊ipsius nobilis⌋ coram Paternitate Vestra Reverendissima devolvetur, non dedignetur ad nostram postulationem ei patrocinari tantum, quantum aequitas et iustitia eius postulare videbitur. Rem dignam et ipsi ⌊Bartholomeo⌋ vehementer gratam Reverendissima Paternitas Vestra factura, idem ipse de Reverendissima Paternitate Vestra perpetuo mereri studebit.
Commendo me interea Reverendissimae Paternitati Vestrae, cupiens eam diu incolumem et felicem valere.
⌊Lucas comes a Gorka⌋ Dei gratia episcopus Vladislaviensis
| | 22 | IDL 2311 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Parkowo, 1540-05-02 | received Marienburg (Malbork), 1540-05-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 1037-1040
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1040
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino fratri et amico observantissimo
BCz, 1597, p. 1037
Reverendissime Domine, domine frater carissime.
Salutem ac omnem precamur Vestrae Reverendissimae Dominationi felicitatem.
Cum ⌊Vladislavia⌋ iter ⌊Posnaniam⌋ versus continuassemus, obtulit sese nobis nuntius una cum litteris magnifici domini ⌊palatini Inovladislaviensis⌋, qui quidem nos oravit plurimum (putans nostram intercessionem quicquam ponderis habituram), ut negotium capellani eius Laschewsky Vestrae Reverendissimae Dominationi commendaremus, cui cum nihil in rebus licitis negare poterimus. Rogamus itaque Vestram Reverendissimam Dominationem, sentiat hasce litteras sibi intercessionis auxilium attulisse. Siquidem a tanto viro et eius cliente non nisi aequa et honesta a nobis peti existimamus, agitur eum negotium favorabile successionis in patrimonium.
Quare aequitati et iustitiae Vestra Reverendissima Dominatio cum aliis ⌊illius provinciae⌋ proceribus deesse nolit.
Ceterum nos Vestrae Reverendissimae Dominationi commendamus.
In villa nostra ⌊Parcanie⌋ scripsimus secunda Maii anno Domini MDXXXX-o
Vestrae Reverendissimae Fraternitatis ⌊Lucas comes a Gorka⌋ Dei gratia episcopus Vladislaviensis
| | 23 | IDL 2329 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1540-08-09 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 1077-1084
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1084
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico observantissimo
BCz, 1597, p. 1077
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem cum mei diligentissima commendatione.
Longe sit a me ea opinio, ut Reverendissimam Dominationem Vestram eorum de numero esse putem, qui nisi utilitatis causa facile absentium amicorum oblivionem inducere solent. Novi siquidem et exploratissimam habeo Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me fidem atque in amicitia constantiam, quibus rebus confirmato animo sum omni metu solutus, ne quando Reverendissima Dominatio Vestra etiam in summo silentio memoriam amicitiae nostrae excutere possit. Quod enim perraro ad me scribat, cum illi per locorum intervalla non aliter liceat, contra rationem officii non facit, alioquin et ego eius cessationis in amicitiae officio eadem culpa non carerem, ut qui illi rarissime scribam.
Quod vero res ita tulit, ut Reverendissima Dominatio Vestra litteras proprio famulo ad me mitteret meque salutatum de quodam benemerito suo posceret, ut illi operam meam non denegarem, utroque nuntio non mediocriter sum exhilaratus, quod et valetudini, et rebus meis omnibus, si prospere et ex sententia cedunt, gratuletur, et officium ex me requirit, quo illi operam meam commendare et non postreme gratificari possem, quorum in altero quantum mihi faveat, in altero quantum sibi de me persuaserit, non obscure testificatur.
Ego vero Reverendissimae Dominationi Vestrae immensas ago gratias non modo pro ea benevolentia, quod tantos successus mihi faveat, sed quod occasionem mihi dederit sibi utcumque nunc in hac detenti liberatione gratificandi. Certe cuperem in multo maioribus officiis meam illi perpetuam et gratam voluntatem declarare.
Domino ⌊Nipsicz⌋, amico meo, qui mecum in BCz, 1597, p. 1078 cotidiano convictu est, in officio huius eliberandi usus sum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ tamquam instrumento. Qui suam operam atque diligentiam Reverendissimae Dominationi Vestrae debitam commendari petit.
Quod scire cupiat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, quid apud illustrissimum dominum ⌊marchionem electorem⌋ effecerim. Primum recte coniciebat me illius ⌊domini⌋ religionis causa allo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉cutum esse, sed in eo nihil profecit legatio mea, cum respondisset hidden by binding⌈[sset]sset hidden by binding⌉ sibi non esse integrum ex ea persuasione cedere, donec consilium generale vel particulare, non tamen partiale, de controversiis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ religionis statuerit. Aliter se res habet de illustrissima domina ⌊Hedwigi⌋, quae magna animi constantia nec minore fide atque integritate receptam a maioribus de religione sententiam et tuetur, et retinet, nec dubium est, quin ad extremum in ea perseveret. Si quis vero in minus grata atque minus plausibili legatione benigno umquam principe atque tractabili usus est, ego profecto isto principe sum usus, apud quem una septimana, et honorificentissime, habitus sum et donatus liberaliter.
De ceteris novis, quae mihi Reverendissima Dominatio Vestra impartita est, nihil antea audivi. Quod edicta attinet, sunt hidden by binding⌈[unt]unt hidden by binding⌉ quidem et illa apud me ceterum in executione iisdem de causis, quarum Reverendissima Dominatio Vestra meminit, habita etiam perturbati temporis ratione totus dubio animo pendeo.
⌊⌋, quibus Reverendissima Dominatio Vestra ⌊antagonistae⌋ illi, quisquis est, respondit, non possunt mihi non vehementer placere, videlicet quibus BCz, 1597, p. 1083 indignum convicium utrique ascriptum prudenter et diserte ... illegible⌈...... illegible⌉ removet.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et opto illam incolumem diutissime valere.
Datum ⌊Posnaniae⌋, IX Augusti M-o D-o XL-o.
Postscript No. 1:
BCz, 1597, p. 1079
Cum non parum esset negotii in liberando hoc homine, qui adolescentem claris hic parentibus ortum in faciem enormiter laesit, postremo tamen cum tota iniuria in mei gratiam condonata atque controversia dimissa esset, indigeret tunc fideiussoribus, qui perpetuae securitatis nomine ⌊Regno⌋ et ⌊civitati⌋ pro illo caverent. Cum hos habere non posset, ego cavi, ut in totum absolveretur. Quare Reverendissimam Dominationem Vestram oro, efficere dignetur apud eius amicos, ut istinc faciant testimonium securitatis actis publicis, tam ⌊Regno⌋, quam ⌊civitati Posnaniensi⌋. Quod facturam pro eius prudenti iudicio confido.
BCz, 1597, p. 1081
Postscript No. 2:
Reverendissime et mi colendissime Domine Amiceque observandissime
Rogo maiori, quo possum, studio persuadere certo sibi de me velit ea, quae de integro et non fucato amico sunt persuadenda. Experietur enim me semper voti sui esset desideratissimum. Nova, licet non iucunda, Reverendissimae Vestrae Paternitati significare [vo]lui on the margin⌈vo hidden by binding⌈[vo]vo hidden by binding⌉lui[vo]lui on the margin⌉. In maximo metu fuimus(?) incursionis Scitarum in terras Russiae tanta potentia, ut auxiliaria praesidia mercenariorum militum vires eorum sine singulari Domini Dei et miraculoso adminiculo sufferre poterint, in cuius divina clementia omnis spes collocata consistit. Est in oris ill(is) Russiae in bonis suis ⌊filius⌋ meus, dominus castellanus Posnaniensis, qui hunc etiam hostilem adventum operitur. Utinamque et ipsi, et reliquis, qui ut in Domino Deo, spero, tanto malo obstare contendent, adsit Domini Dei gratia, pro qua Domino Deo supplicamus.
Commendo me et totum dedo favori et benevolentiae Reverendissimae Vestrae Paternitatis, obsecrans, ut me se integere amantem reamare velit et nacta oportunitate illustrissmo domino ⌊Prussiae duci⌋ efficere velit commendatum.
| | 24 | IDL 2422 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Włocławek, 1541-05-08 | received Marienburg (Malbork), 1541-05-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 1201-1204
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1204 Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico carissimo et honorandissimo
BCz, 1597, p. 1201 Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice carissime et observantissime. Salutem plurimam suique officiosissimam commendationem.
Cum mihi obtulisset nuntius, qui ad Reverendissimam Paternitatem Vestram meas perferret litteras, committere nolui, quin pro mea in Reverendissimam Paternitatem Vestram perpetua observantia eius felicem inviserem valetudinem, cupiens illi felicia quaeque ex animo. Non dubito Reverendissimae Paternitati Vestrae exploratum esse de morte olim domini ⌊Nicolai Nipsicz⌋, Reverendissimae Paternitatis Vestrae et mei peculiaris amici, cuius animae Dominus Deus sit propitius et clemens. Qui in suo etiam testamento non praetermisit debitum Reverendissimae P(aternitati) Vestrae. Cum vero nihil habeam ad praesens, quid Reverendissimae Paternitati Vestae scribendum putem, mitto, quae tunc in novis habeam, Reverendissimae Paternitati Vestrae in iis inclusis schedis. Ex quibus intelligere dignabitur ea, quae aguntur in ⌊Regno Ungariae⌋, quae omnia Dominus Deus in meliora felicioraque immutare dignetur. Profectus est paene iam ante duos menses filius meus dominus ⌊castellanus Posnaniensis⌋, orator primo ad BCz, 1597, p. 1202 serenissimum dominum ⌊Romanorum etc. regem⌋, tandem ad serenissimam dominam ⌊reginam Izabellam⌋ filiam s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋, domini nostri clementissimi, a quo hucusque nihil litterarum habui. Faxit Dominus Deus, ut aliquid operosi in bonum rei Christianae facere illic posset. A ⌊quo⌋ si quid certi habuero, non intermittam significare Reverendissimae Paternitati Vestrae. Cuius favori et benevolentiae me commendo, cupiens semper illam felicem esse et incolumem, utque me Reverendissima Paternitas Vestra favore et benevolentia suis amplecti perpetuo dignaretur, parem vicem reddere de Reverendissima Paternitate Vestra studebo.
Datum ⌊Vladislaviae⌋, VIII Maii M-o D-o XLI.
| | 25 | IDL 2450 | [Ioannes DANTISCUS] to [Łukasz GÓRKA], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-09 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 245, p. 267-268
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Commodum se obtulit, cum [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ⌊Achacium Czeme⌋, castellanum Gdanensem, Sthumensem capi paper damaged⌈[nsem, Sthumensem capi]nsem, Sthumensem capi paper damaged⌉taneum, amicum meum intime dilectum ad Reverendissimam et paper damaged⌈[ad Reverendissimam et ]ad Reverendissimam et paper damaged⌉ Illustrem Dominationem Vestram concessurum, ut illam superinscribed⌈illamillam superinscribed⌉ una cum eo et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ iis [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ inviserem meique memoriam apud eam tritiorem efficerem ac on the margin⌈apud eam tritiorem efficerem acapud eam tritiorem efficerem ac on the margin⌉ ut eam(?) animi mei paper damaged⌈[ei]ei paper damaged⌉ ben[evolentiam et] in next line⌈benevolentiam et paper damaged⌈[evolentiam et]evolentiam et paper damaged⌉ben[evolentiam et] in next line⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ amorisque observantiam, quae(?) superinscribed⌈quae(?)quae(?) superinscribed⌉ erga Reverendissimam written over Illustrem⌈Illustrem Reverendissimam Reverendissimam written over Illustrem⌉ et Illustrem Dominationem Vestram in dies paper damaged⌈[in dies]in dies paper damaged⌉ fit auctior, declararem. Accedit praeterea, ut in eam paper damaged⌈[ut in eam]ut in eam paper damaged⌉ ⌊dominum castellanum⌋ profectionem idipsum, quod in p novis paper damaged⌈[ovis]ovis paper damaged⌉simis hic nostris ⌊Marienburgi comitiis⌋ domini harum ter paper damaged⌈[m ter]m ter paper damaged⌉rarum ⌊consiliarii⌋ quaedam sub fidei litteris Reverendissimae et Illustri paper damaged⌈[Illustri]Illustri paper damaged⌉ Dominationi Vestrae per ipsum ⌊dominum castellanum⌋ referri rogaverint paper damaged⌈[averint]averint paper damaged⌉ destinaverint. ⌊Quem⌋ et ob id sine meis commendatitiis, quamvis illis apud illam quae Reverendissimam et Illustrem Dominationem Vestram non egeat on the margin⌈non egeatnon egeat on the margin⌉, quae in eum singulari favore propensa est non egeat, dimittere nolui.
Quam impense oro pro suo in me et ⌊illum⌋ veteri amoris studio, velit ea, quae omnium hic nostrum nomine coram dicet, in iis maxime, quae cum ad has on the margin⌈cum ad hascum ad has on the margin⌉[1] cum ad superinscribed in place of crossed-out non solum pro⌈non solum pro superinscribed⌈propro superinscribed⌉ cum ad cum ad superinscribed in place of crossed-out non solum pro⌉ harum terrarum, tum etiam ad superinscribed in place of crossed-out verum etiam⌈verum etiam tum etiam ad tum etiam ad superinscribed in place of crossed-out verum etiam⌉ totius ⌊Regni⌋ commodum written over o⌈oumum written over o⌉ et tranquillitatem pertinent, in animum admittere, et cum mag illustris et magnificus dominus ⌊comes a Gorka⌋, ⌊Maioris Poloniae⌋ capitaneus generalis, unicus et carissimus Reverendissimae et Illustris Dominationis Vestrae filius, abest, sic ... illegible⌈...... illegible⌉ per eius praefectos huic rei prospicere, ne quid gravius in dies ex hoc malo, de quo agitur, in peius gliscente in dies on the margin in place of crossed-out gliscente eiusmodi malo inde and then crossed-out⌈gliscente eiusmodi malo inde ex superinscribed in place of crossed-out in dies⌈ in dies ex ex superinscribed in place of crossed-out in dies⌉ hoc malo, de quo agitur, i paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉n peius gliscente i paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉n dies in dies ex hoc malo, de quo agitur, in peius gliscente in dies on the margin in place of crossed-out gliscente eiusmodi malo inde and then crossed-out⌉ suboriatur.
Incognitum porro non est Reverendissimae et Illustri Dominationi Vestrae, quo pacto spectabilis ⌊magistratus Gdanensis⌋ ab ⌊eo⌋, qui praeter iustam causam se hostem denuntiavit, infestatur, et licet ille a
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestate regia⌋ domini nostri clementissimi ex omni regia ditione sit publice proscriptus, nullibi tamen tutius, ut ferunt, nactus est domicilium et asylum, immo et ad superinscribed⌈adad superinscribed⌉ sua exercenda latrocinia praesidium praesentius, quam in ⌊Regno⌋ et illius ⌊Maioris Po paper damaged⌈[Po]Po paper damaged⌉loniae⌋ finibus, quod quanta cum contemptione et indig paper damaged⌈[dig]dig paper damaged⌉nitate s(erenissimae) adscribed⌈s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉s(erenissimae) adscribed⌉ ⌊maiestatis written over e⌈eisis written over e⌉ regiae written over a⌈aaeae written over a⌉⌋ atque cum superinscribed⌈cumcum superinscribed⌉ totius ⌊regni senatus⌋ con paper damaged⌈[con]con paper damaged⌉temptione fiat, nemini obscurum est.
Qua in superinscribed in place of crossed-out de⌈de in in superinscribed in place of crossed-out de⌉ re [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, cum ⌊dominus castellanus⌋ recensurus est abunde omnia, nihil paper damaged⌈[a, nihil]a, nihil paper damaged⌉ addo amp(?) amplius, praeterquam hoc solum, quod paper damaged⌈[od]od paper damaged⌉ Reverendissimam et Illustris Dominatio Vestra, quantum possum, oro, diligenter, ut paper damaged⌈[ter, ut]ter, ut paper damaged⌉ pro sua auctoritate prudentiaque incomparabili paper damaged⌈[bili]bili paper damaged⌉ iis paper damaged⌈[iis]iis paper damaged⌉ malis, quae hinc ortum habere possint, quantum potest paper damaged⌈[um potest]um potest paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉, obicem ponere non gravetur. Idipsum written over Quod⌈Quod Idipsum Idipsum written over Quod⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ Gdanens(es) una mecum omni gratitudine paper damaged⌈[dine]dine paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ et digna paper damaged⌈[et digna]et digna paper damaged⌉ compensatione promereri studebunt written over imus⌈imusuntunt written over imus⌉ apud Reverendissimam et Illustrem Dominationem paper damaged⌈[ apud Reverendissimam et Illustrem Dominationem] apud Reverendissimam et Illustrem Dominationem paper damaged⌉ Vestram.
Cui me et dominum ⌊castellanum paper damaged⌈[lanum]lanum paper damaged⌉⌋ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ commendo.
Postscript:
BCz, 245, p. 268
Reverendissime et paper damaged⌈[Reverendissime et]Reverendissime et paper damaged⌉ Illustris mi Domine
Scribitur mihi ex remotis regionibus [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉d, quia res in ⌊Hungaria⌋ non satis recto consilio confec paper damaged⌈[confec]confec paper damaged⌉ta turbulentum habeat eventum. In ⌊Polonia⌋ non imme paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉rito hoc carmen ⌊Sancti Iob⌋ canitur: cf. Vulg. Iob 2.10.3—4 ⌊Si Bona(m)[2] suscepimus, mala paper damaged⌈[la]la paper damaged⌉ cur non sustineamus? etc.cf. Vulg. Iob 2.10.3—4 ⌋ Cumque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ eo loci adhuc illustris written over magnificus⌈magnificus illustris illustris written over magnificus⌉ ⌊filius⌋ Reverendissimae et Illustris Dominationis Vestrae agat, oro, si quid earum rerum certi paper damaged⌈[ti]ti paper damaged⌉ habet, [...]ndem [...]dum sit on the margin⌈[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ndem [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉dum sit[...]ndem [...]dum sit on the margin⌉, vel sub solita inter nos fide superinscribed⌈sub solita inter nos fidesub solita inter nos fide superinscribed⌉ per generosum dominum ⌊castellanum Gdanensem⌋ aut litteris suis confidenter significet, [...] lapidi [...] putet on the margin⌈[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ lapidi [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ putet[...] lapidi [...] putet on the margin⌉.
Hancque schedam discerpat et me solita sua benevolentia, qui Reverendissimam et Illustrem Dominationem Vestram impensissime amo et observo, prosequatur.
[1] no mark of insertion from the margin
[2] abbreviation mark over Bona vertical, not in type of Dantiscus’ hand, but in the same colour of ink
| | 26 | IDL 6619 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, 1541-08-16 Letter lost | Letter lost, cf. IDL 2506 | | | 27 | IDL 2506 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Szamotuły, 1541-10-31 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, German, autograph, in secretary's hand, author's signature, German fragment in another hand, BCz, 1595, p. [606]BCz, 1599, p. 43-50
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 606
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino fratri, amico carissimo et honorandissimo
BCz, 1599, p. 43
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine frater et amice carissime et modis omnibus honorandissime.
Salutem plurimam suique diligentissimam commendationem.
Familiaris meus ⌊Borowski⌋ reddidit mihi Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊⌋ de data XVI Augusti, quibus scire a me desiderat causam, cur ⌊dominus Posnaniensis⌋, filius meus, ⌊Litwaniam⌋ proficiscens eam praeterierit nulla de se Reverendissimae Paternitati Vestrae facta significatione. Nulla animi contrarietate factum arbitrare apud se Reverendissima Paternitas Vestra velit nec alicuius rei gratia, quam suae celerrimae profectionis, q(ua)m interdiu noctuque egit, nec somno locus dabatur. Atque ideo Reverendissima Paternitas Vestra integra integra et amoris plena singula potest sibi de filio meo et me certo certius polliceri. Nunc iterum decima dies hodie est, quo ipse vicissim ⌊Vilnam⌋ se recepit, dumtaxat XVIII diebus apud coniugem et me on the margin⌈meme on the margin⌉ ex tanto itinere immoratus, redditurus rationem sacrae ⌊maiestati regiae⌋ muneris sibi iniuncti, quid apud serenissimum dominum ⌊Romanorum regem⌋, primo tandem serenissimam dominam ⌊Izabellam Ungariae reginam⌋ effecerit, aliquoties hincinde, nunc a serenissimo domino Romanorum rege ⌊Budam⌋, nunc vicissim e Buda ⌊Viennam⌋ discurrens, cupiens servire, cum primo serenissimae dominae Ungariae reginae rebus, tum maxime reipublicae Christianae, si Dominus Deus facta sua et instituta prosperare dignatus fuisset.
Quanta autem cura, labore, sollicitudine, periculis, tum hostium, tum aurae pestiferae, quae longe lateque regiones illas omnes occupat, in BCz, 1599, p. 44 quibus integrae septem menses egit, subierit, quot sumptus fecerit, facile secum Reverendissima Paternitas Vestra iudicare potest. Quoniam autem inter alia hoc etiam sibi a sacra ⌊maiestate regia⌋ demandatum fuit, ut si potissimum ⌊Turcarum imperatorem⌋ venire contigerit, oratorio nomine illum adiret eiusdemque serenissimae dominae ⌊Ungariae reginae⌋ et ⌊eius filii⌋ negotia obiret, cui quidem rei in eo iam summo rerum discrimine, quo et aura pestifera loca illa omnia, quibus illi pertranseundum fuit, occuparat. Cum written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉CumCum written over ...⌉(?) etiam tanta viarum et pertransitus insecuritas, utpote in ea provincia, cui quodlibet, licet et qui potentior viribus, nulli rationi, statui et condicioni, etiam contra iura gentium, ratio datur, munus tamen sibi iniunctum exsequi curavit et ⌊caesarem⌋ ipsum apud ⌊Budam⌋ castra metatum adiit. Nam tam insperate ⌊Budam⌋ advenit, ut serenissimus dominus ⌊Romanorum rex⌋, apud cuius maiestatem ⌊dominus Posnaniensis⌋ tunc agebat, non prius de adventu ⌊Turcarum⌋ certior redditus fuit, quam Turcae Budam applicuissent, a quo, ut temporum fert condicio, satis benigne habitus.
Priusquam autem a ⌊Turcarum caesare⌋ venisset, iam, proh dolor, ⌊Buda⌋ Turca potitus fuit et serenissimam dominam ⌊Ungariae reginam⌋ Buda discedere in ⌊Lippam⌋ castrum sui dotalicii voluit.
Proceres ⌊Ungariae⌋, qui ⌊Buda⌋ profuerint et qui multis rationibus flecti et induci non potuerint, ut serenissimo domino ⌊Romanorum regi⌋ BCz, 1599, p. 49 Buda cessissent, maluerunt contra omnem rationem ⌊Turcae⌋ eam servare et per manus tradere. ⌊Qua⌋ accepta eosdem, cum ad ⌊eum⌋ in castra venissent, per aliquot dies sub custodia retinuit.
Postea fratrem ⌊Georgium Monachum⌋, ⌊Petrum Petrovicz⌋, ⌊Verbecium⌋ cancellarium, cum iam integrio(!) ⌊Buda⌋, tum arce, quam civitate potitus fuisset et tres ecclesias ritui suo dicasset, tum primo illos ab exercitu dimisit, ut serenissimam dominam ⌊Ungariae reginam⌋ in ⌊Lippam⌋ comitarentur, ⌊Valentino Turek⌋ in eadem custodia servato. ⌊Qui⌋ pro sui liberatione tria egregia castra non procul a ⌊Buda⌋ consistentia ⌊Turcarum imperatori⌋ daturum se obtulerat, non tamen libertate donatus fuit.
Quoad ⌊filius meus⌋, dominus Posnaniensis, expeditus a ⌊Turcarum imperatore⌋ discesserat, in priori custodia ⌊eo⌋ servato, iam res ipsa indicavit,
quin or cum⌈quinquin or cum⌉
merite mercedis praemia ipsi capere ceperunt, qui non sanis consiliis et rei Christianae utilissimis, sed infandissimo suo instituto tantum discrimen universae rei Christianae attulerunt. Quo, quid dispendii reliquis omnibus, cum nobis, tumque aliis vicinis, mali sit commissum, faci(li)t(e)r secum Reverendissima Paternitas Vestra sua prudentia dimetiri potest. Haec ego ad praesens significare Reverendissimae Paternitati Vestrae volui.
Non spero ego ⌊filium meum⌋ ⌊Vilnae⌋ diu immoraturum atque, quemadmodum per ⌊Regium Montem⌋ illuc profectus sit, nec dubito, si Reverendissima Paternitas Vestra desiderium suum illi BCz, 1599, p. 50 declaraverit, quod sit ad eam descensurus et singula coram uberius declaraturus. Dominus Czema, comes huius, suae perigrinationis planius de periculis omnibus, tum de sumptibus, Reverendissimam Paternitatem Vestram edoceri poterit.
Ego me interea favori et mutuae benevolentiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae diligentissime commendo, cupiens illam dudum incolum<em> et felicem valere.
Datum in ⌊Schamotuli⌋, ultima Octobris M-o D-o XXXXI-o.
Postscript No. 1:
BCz, 1599, p. 47
Meminit Reverendissima Vestra Paternitas schedae cuiusdam manus suae litteris antea ad me missis scire cupiens redditane num fuisset. Sic memini habuisse me Reverendissimae Vestrae Paternitatis litteras cum scheda praefata, qu(am), ut aequum est, tractavi. Quibus, tum aliis in rebus, cuperem coram potius cum ea agere, quod volente Domino Deo futurum spero et multum cupio.
Credat Reverendissima Vestra Paternitas toti ⌊Europae⌋ ingens dispendium ex regiae sedis Budensis evenisset. Quae an sit umquam in Christianorum potestatem reditura viventibus in hoc saeculo mortalibus, Dominus Deus solus scit, sed humanae rationi non satis possibile videtur, nisi singularis Domini Dei et miraculosa accederet gratia. Tempus esset itaque e somno surgere et aliorsum facta nostra dirigere. Coram latius.
Me Reverendissimae Vestrae Paternitati facio, quo possum, diligentius commendatum.
Postscript No. 2:
BCz, 1599, p. 45
Dy langen hemd szoffen ffyli becz auff erden und czayn nycht dy clausch urszach disszesz Kristhy hensz folsz Gott szay esz gyeklogth.
| | 28 | IDL 7316 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, before 1541-11-07 Letter lost | received 1541-11-07 Letter lost, mentioned in IDL 2511: Allatae mihi sunt hodie Posnania litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus primo suum erga me, et eximium quidem illum, amorem benevolentiamque declarat et ius hospitalitatis in filio meo domino castellano Posnaniensi tractando omni culto ac liberalitate prosequi se pollicetur. Addit insuper, quanto studio flagraverit quaedam privatim in re praesenti conferre cum filio meo domino castellano Posnaniensi, quae ad me ceu per manus delata velit. Omnia haec summam ac incredibilem delectationem mihi attulerunt.
Ad extremum, cupit Reverendissima Paternitas Vestra, ut ad litteras eius primo nuntio responderem. | | | 29 | IDL 2511 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Szamotuły, 1541-11-07 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-29
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 61-66
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 66
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino fratri et amico observantissimo
BCz, 1599, p. 61
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice ac maior carissime observandissimeque.
Salute plurima commendationeque sui diligenti praemissa.
Allatae mihi sunt hodie ⌊Posnania⌋ ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus primo suum erga me, et eximium quidem illum, amorem benevolentiamque declarat et ius hospitalitatis in filio meo, domino ⌊castellano Posnaniensi⌋ tractando omni culto ac liberalitate prosequi se pollicetur. Addit insuper, quanto studio flagraverit quaedam privatim in re praesenti conferre cum filio meo, domino ⌊castellano Posnaniensi⌋, quae ad me ceu per manus delata velit. Omnia haec summam ac incredibilem delectationem mihi attulerunt.
Ad extremum cupit Reverendissima Paternitas Vestra, ut ad litteras eius primo nuntio responderem.
Quod ut nunc ad eas posteriores citra ullam moram facio, ita ad ⌊⌋ quoque ⌊⌋, nisi quod ea res remorationem quandam attulisse meae responsioni videtur, quia ⌊Borowski⌋ serius mihi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae attulit, quam facultas itineris postulare videbatur. Quibus tamen acceptis, primo statim tempore rescribi curavi easque ⌊Thoruniam⌋ ⌊fratri⌋ domini ⌊Iodoci Decii⌋, sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ secretarii, transmisi. Quibus ⌊⌋ ea, quae in rem BCz, 1599, p. 62 referre videbantur, Reverendissimae Paternitati Vestrae perscripsi. Quod vero Reverendissima Paternitas Vestra me filiumque meum ⌊dominum Posnaniensem⌋ eo favore ac benevolentia complectitur, ago habeoque, quas maximas possum, gratias animumque certo sibi inducat me Reverendissimam Paternitatem Vestram integerrima fide, sincero candidoque corde ac numquam intermoritura benevolentia observare omneisque impensas studiorum meorum agere velle, ut de Reverendissima Paternitate Vestra in omneis parteis optime merear. Non minore etiam desiderio ardere videor colloquendi cum Reverendissima Paternitate Vestra, cum qua ea communicarem, quae non satis tute litteris committi concredique posse videntur.
Sperarem futurum ex nostro mutuo hidden by binding⌈[uo]uo hidden by binding⌉ colloquio eas consilii rationes redundaturas, quae et nos recrearent, et rem communem non parvis adminiculis adiuvare possent. Ceterum, cum propter multarum rerum locorumque hidden by binding⌈[orumque]orumque hidden by binding⌉ difficultatem convenire mutuis colloquiis familiarique complexu non possumus, hoc praesertim tempore, id saltem maio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉rem in modum cuperem filium meum, dominum ⌊castellanum Posnaniensem⌋, quem spero propinquum iter a Reverendissima Paternitate Vestra domum instituturum, ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, partim propter hospitalitatis iura tractanda, partim propter ea destiBCz, 1599, p. 63nata consilia capessenda ineundaque deflectere, etiamsi itineris sui rationes perplexas reddere deberet. Neque enim dubito, quin eius mutui colloquii summa et ratio et utilitas ⌊reipublicae⌋ constatura sit. Eaque propter non neglectui habui mox litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae respondere, ut tempestive huic rei consuli possit. Mea quidem ita fert opinio (nisi quid aliud intercedat) dominum ⌊castellanum Posnaniensem⌋ circiter diem solis proximum ⌊Vilna⌋ discessurum, rebus id scilicet ac negotiis suae dominationis postulantibus, ne longam illic moram prosequatur.
Post priores autem meas ad Reverendissimam Paternitatem Vestram litteras ea, quae nuper de rebus Ungaricis ad me perscripta sunt, Reverendissimae Paternitati Vestrae impertio. E quibus facile intelliget ⌊Monachum⌋ cum regliquis suae factionis turbinibus sera laborare poenitentia.
Commendo me summo studio Reverendissimae Paternitati Vestrae et oro, ut me sibi carum commendatumque habere velit sicque sibi de me certo asseveranterque persuadeat, me omnibus illis officiis in testanda amicitia defungi velle, quae ad exploratissimum amicum pertinere videntur.
Bene ac feliciter valeat Reverendissima Paternitas Vestra.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis ad mandata ⌊Lucas episcopus Vladislaviensis⌋ subscripsit
Postscript:
⌊Monachus⌋ ⌊Varadinum⌋ venturus erat diebus istis. ⌊Ungari⌋ iam tandem conventum apud ⌊Cuntium⌋ ⌊Allexii Thursonis⌋ sub ⌊Cassovia⌋ oppidum pro Sancti Michaelis festo habuerunt redituri in concordiam, sed sero. Utinam non frustra de salute sua deque patriae liberatione sive defensione consulturi. Ferunt ⌊Monachum⌋ vehementer gratiam regis ⌊Ferdinandi⌋ ambire, incertum tamen est, quid utrisque per has liceat indutias. Atque hac facie res omnes in ⌊Ungaria⌋ serpunt.
| | 30 | IDL 2537 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1542-02-11 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 109-110
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 110
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico observantissimo
BCz, 1599, p. 109
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater amiceque honorande.
Commendatis meis officiosissimis obsequiis.
Quemadmodum Vestra Reverendissima Dominatio voluerat, litteras dimissoriales patentes nepotibus eius suis nominibus et cognominibus ibi expressis mitto etiam data iam olim facultatis eosdem ordinandi a me ore tenus concessae adiuncta. Sicut enim in maioribus morem gerere Vestrae Reverendissimae Dominationi semper honestum et optimum esse duxi, ita in his officiis, quae ad maiorem coniunctionem benevolentiae mutuae inter nos pertinere videntur, nihil umquam, quaecumque mearum virium erunt, studii et observantiae in me desideratura est.
Quod amplius Vestram Reverendissimam Dominationem non latere velim, ex mea manu scriptis intelleget.
Proinde Vestram Reverendissimam Dominationem optima et prosperrima frui valetudine diutissime opto ex animo, cui quam commendatissimus fieri mirum quam desidero.
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus et addictissimus frater ⌊Lucas episcopus Vladislaviensis⌋ subscripsit.
| | 31 | IDL 7354 | Ioannes DANTISCUS to Łukasz GÓRKA, 1542-02-20 — 1542-04-03 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2557: In discessu meo Piotrkovia redditae sunt mihi Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratissimae litterae | | | 32 | IDL 2557 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Wolbórz, 1542-04-04 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1599, p. 129-132
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 132
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico carissimo et honorandissimo
BCz, 1599, p. 129
Reverendissime in Christo Pater, domine frater et amice carissime.
Salutem plurimam et sui officiosissimam commendationem.
In discessu meo ⌊Piotrkovia⌋ redditae sunt mihi Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratissimae ⌊⌋, quibus priorum ⌊⌋ cum dimissorialibus ad se datarum amicissime meminisse dignata est, suam mihi
declaran(s) or declaran(sdo)⌈declaran(s)declaran(s) or declaran(sdo)⌉ exhilarationem cum de recta valetudine, tum de meo erga eam affectu et votivae valetudinis deprecatione. Eadem etiam occasione commendare mihi Reverendissima Paternitas Vestra dignata est oratores illustrissimi domini ⌊ducis in Prussia⌋, domini mei colendissimi, in negotio limitum cum ⌊Magno Ducatu Litwaniae⌋ missos. Ago imprimis Reverendissimae Paternitati Vestrae, quas possum, maiores gratias de ea in me benevolentia et amore, quam summi certe facio. Ut iuste dicere possum, amico caro, quem Reverendissimam Paternitatem iudico, nullam rem esse comparandam. Atque rogo plurimum Reverendissimam Paternitatem Vestram, dignetur me, etiam ⌊filium⌋ meum, sibi carum et commendatum habere et ea singula, quae fidelium sunt amicorum, certo de nobis persuadere. Non frustrabitur Reverendissima Paternitas Vestra umquam de nostra erga se observantia et amore. Hoc ipsum etiam de Reverendissima Paternitate Vestra indubie pollicemur.
Oratores illustrissimi domini ⌊in Prussia ducis⌋, priusquam litterae eiusdem ad me delatae BCz, 1599, p. 130 fuerunt, iam absoluti in ⌊senatu⌋ fuere, qui alioquin iussu suae illustrissimae dominationis me adierunt et principis sui mandata exposuerunt. Quibus ego, quantum potui, cum ⌊filio⌋ meo non defuimus, licet ipse propter aegram valetudinem in ⌊senatum⌋ venire non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ potui per ista universa ⌊comitia⌋ ob intensum cum dextrae ma hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉nus, tum sinistrae pedis dolorem, quae me ad praesens male habent, ita quod per hoc totum tempus comitio orig. a⌈oo orig. a⌉rum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ decumbere lecto fuerim coactus. Tota enim mens et institutum meum est serviendi et morem in omnibus gerendi illustrissimo domino ⌊in Prussia duci⌋, cuius illustrissimae dominationi plurimum oro nacta opportunitate me commendatum Reverendissima Paternitas Vestra fecere velit.
Novarum rerum nihil aliud habeo. Audio reverendissimum dominum ⌊episcopum Olomucensem⌋ missum esse oratorem ad
s(acram) or s(acrerenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(acrerenissimam)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, dominum nostrum clementissimum, quae autem causa legationis fuerit, nihil explorati habeo.
Ex ⌊Hungaria⌋ ferunt hidden by binding⌈[unt]unt hidden by binding⌉ etiam proficisci oratorem ad ⌊suam maiestatem⌋. Monachus frater, ⌊Georgius thesaurarius⌋, ut fama fert, non contentus ea clade, qua nedum ⌊regnum⌋ illud, verum etiam universam rem Christianam affecerit, iterum BCz, 1599, p. 131 nescio quid adversi moliatur, de quo Dominus Deus doleat.
Quid in ⌊conventu⌋ ⌊Sperae⌋fuit constitutum, spero Reverendissimam Paternitatem Vestram orig. Reverendissimae Paternitati Vestrae⌈Reverendissimam Paternitatem VestramReverendissimam Paternitatem Vestram orig. Reverendissimae Paternitati Vestrae⌉ longe me melius compertum habere. Ego vero ea, quae mihi significata sunt, mittere Reverendissimae Paternitati Vestrae volui, quae ex inclusa scheda intelligere dignabitur.
De ⌊Anglorum rege⌋ non sine admiratione legi, quae mihi Reverendissima Paternitas Vestra ⌊⌋ dignata est, nec satis mirari possum, quod rex ipse a tanta suorum caede non se contineat aut a quopiam suorum non avertatur. Qua in re, cum ipse calamo uti nequeo, parcius scribere Reverendissimae Paternitati <Vestrae> cogor. Si tamen, quod magnope<re> afflagito, Dominus Deus nos una esse concesserit, non deerit loquendi materia. Haec ad praesens Reverendissimae Paternitati Vestrae significare volui. Si quid deinceps occurrerit, non intermittam Reverendissimae Paternitati Vestrae significare.
Cuius benevolentiae et amori me commendo et opto eam dudum incolumem et felicem valere.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Lucas comes a Gorka⌋, episcopus Wladislaviensis
| |
Poems regarding Łukasz GÓRKA
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 0 + lost: 1 1 | IDP 174 | Epitaphium Lucae comitis a Górka | written 1542-10-14 — 1542-12-21 Poem lost, mentioned in IDL 2609: ago et habeo immensas gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod et morti desideratissimi domini et parentis mei condoleat, neque oblivisci voluit amici sui fidelis et integri, quodque me sua amicissima et prudenti consolatione destitutum esse noluerit, quin et carmen lugubre, gratum defuncti amici memoriale, litteris adiunxerit | | | |
Texts where mentioned Łukasz GÓRKA Results found: 54 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 295 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1526-07-06 | 2 | IDL 560 | [Piotr TOMICKI] to Ioannes DANTISCUS, [Cracow (Kraków)], 1530-11-01 | 3 | IDL 1577 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 153[7]-02-02 | 4 | IDL 1579 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 1537-02-11 | 5 | IDL 1586 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1537-03-10 | 6 | IDL 1588 | [Ioannes DANTISCUS] to [Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI)], Löbau (Lubawa), 1537-03-12 | 7 | IDL 1594 | [Ioannes DANTISCUS] to [Jan CHOJEŃSKI], Löbau (Lubawa), 1537-03-16 | 8 | IDL 1602 | [Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon], Löbau (Lubawa), 1537-03-16 | 9 | IDL 5616 | Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-03-29 | 10 | IDL 1614 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, s.l., ca. 1537-04-23 | 11 | IDL 4478 | Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Płock, 1537-05-04 | 12 | IDL 1760 | [Ioannes DANTISCUS] to [Johann von WERDEN?], Löbau (Lubawa), 1537-11-02 | 13 | IDL 3977 | Ioannes DANTISCUS to Johann von WERDEN, s.l., 1537-11-11 | 14 | IDL 3614 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-10 | 15 | IDL 1835 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-12 | 16 | IDL 3619 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-15 | 17 | IDL 4744 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-02-23 | 18 | IDL 3627 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-03-09 | 19 | IDL 3634 | Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-03-28 | 20 | IDL 1847 | Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-04-18 | 21 | IDL 4760 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Marienburg (Malbork), 1538-05-16 | 22 | IDL 3656 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUS, Wola Justowska, 1538-05-22 | 23 | IDL 1936 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-10-07 | 24 | IDL 1947 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1538-10-21 | 25 | IDL 2010 | Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUS, Płock, 1538-12-05 | 26 | IDL 2052 | Stanisław BOROWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-01-13 | 27 | IDL 2187 | Marcin KROMER to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1539-07-07 | 28 | IDL 3877 | [Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-08-01 | 29 | IDL 2207 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1539-08-04 | 30 | IDL 4979 | Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Königsberg (Królewiec), 1540-02-17 | 31 | IDL 2279 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-04 | 32 | IDL 2280 | Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-04 | 33 | IDL 4910 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-24 | 34 | IDL 5701 | Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1540-06-03 | 35 | IDL 2327 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1540-08-01 | 36 | IDL 105 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 15[40]-08-23 | 37 | IDL 4269 | Gdańsk Town Council to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1541-07-06 | 38 | IDL 4393 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-09 | 39 | IDL 2455 | [Ioannes DANTISCUS] to [Achatius] von ZEHMEN, [Heilsberg (Lidzbark Warmiński)?], [1541-07-09] | 40 | IDL 4394 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-20 | 41 | IDL 2510 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-11-05 | 42 | IDL 2513 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-11-18 | 43 | IDL 2536 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1542-02-09 | 44 | IDL 5276 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-17 | 45 | IDL 5277 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-28 | 46 | IDL 5279 | Ioannes DANTISCUS to Johann von KREYTZEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-17 | 47 | IDL 3896 | [Ioannes DANTISCUS] to [Samuel MACIEJOWSKI], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-23 | 48 | IDL 2576 | Abbot Jodok KRON, Prior, Subprior, Cellarius & all the Cistercian convent in Pelplin to Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1542-07-12 | 49 | IDL 2525 | Jodok KRON & Cistercian convent in Pelplin to Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1542, [shortly before August 15] | 50 | IDL 2597 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1542-10-25 | 51 | IDL 2600 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1542-11-09 | 52 | IDL 2609 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Szamotuły, 1542-12-21 | 53 | IDL 4051 | Ioannes DANTISCUS to Stanisław KOSTKA, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-15 | 54 | IDL 4050 | [Ioannes DANTISCUS] to Bernhard von HÖFEN (FLACHSBINDER), Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-15 |
|