Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Wolfgang PRANTNER
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 3464 | Wolfgang PRANTNER do Ioannes DANTISCUS, Laredo, 1527-05-15 | odebrano Valladolid, [1527]-05-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 13-16
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 440
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Excellentissimo
ac praeclaro Viro, domino Ioanni Dantisco serenissimi Poloniae [reg]is a consiliis et oratori [apud] maiestatem caesaream etc., domino et amico optimo
Cum his diebus huc adveniens forte incidissem in latorem praesentium itineri istuc ad vos se iam parantem volui praestantiam Tuam adventus saltem mei (cum aliud non haberem) certiorem facere, qui itaque nudiusquartus quam has ad te darem Laretum huc applicui incolumis. Ubi quatriremem seu galeonem, qua dominus a Prato semel ipsiusque comitiva iam tertio reiecta fuit, et cum eo amicos veteres et optimos, quos omnes iam pridem uti discesserant apud Belgas esse ratus sum, inveni, quorum dominus Melchior primas tenet, tum dominum de Longeuall a serenissimo Boemiae rege domino nostro olim ad caesarem per dispositos equos missum nonullosque alios aulicos, qui ut me conspexere tam inopinatum adventum non minus admirati quam laetati sunt, fassusque est dominus Melchior ingenue me itineris sui verum aliquando vatem vel ipsum oraculum delphinum fuisse. Erramus itaque multi in hoc infelici Hispano littore ob Ventorum vim imbriumque et procellarum crebritatem, quae dulcissimam patriam nobis invidere videntur, quatrirememque instruct[a]m rebus omnibus nosque alios unice remorantur.
Dominus don Georgius a Austria suis navibus recta in Flandriam tendet quare ut Angliam quemadmodum semper in animo habui viderem aliisque in quatriremi sua locum ve[l] darem vel relinquerem hanc paribus auspiciis rt titulis (quos nosti) quoque insignem inscendam, in
qua communi (ut spero) suffragio antesignanus seu etiam navarchus ero singulisque debites honorum gradus in ea conferam alterumque alteri pro mentis ac uniuscuiusque captu debite praeferam, de quibus priusquam navis hinc solu[e]rit scribam aliquando latius ad Tuam Dignitatem . Interea et semper bene vale et, ut soles, vive Tibi et tuis feliciter.
Illustrissimum
comitem a Motfort, meum et maris Angl[ici] fratrem, et amicos nomine meo plurima salute impartire meque illustrissimo domino meo marchioni humillime commenda.
Ex Laret[o], Idibus Maiis anno etc. 27.
Praestantiae Tuae per aes et libram mancipatus Prantner
Postscript:
Dominum Cruciferum Livoniensem offendi in Bilibau cum illac transirem , quem ego in primis et ipse me familiarum hospitio susceperat convivati et potari egregie priusqua huc me conferrem, qui nautis et Ventis ipsum remo[r]antibus omnia mala imprecatur tui tamen amantissimus tuorumque sibi collatorum beneficiorum fidelissimus praeco iterum
atque iterum vale.
| | 2 | IDL 3465 | Wolfgang PRANTNER do Ioannes DANTISCUS, London, 1527-06-30 | odebrano Valladolid, [1527]-07-27
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 9-12
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), k. 448
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Excellentissimo ac praeclaro viro domino Ioanni Dantisco serenissimi regis [Po]loniae consiliario et orator[i] [ap]ud caesaream maiestatem etc., domino
honrandissimo
in aula caesaris
Magnifice ac clarissime Domine Orator, domine et amice carissime.
Scripsi proximis litteris moram ipsam et quidquid incommodi nobis in Hispanico litore acciderat, par est, ut Tuae Excellantiae navigationis nostrae infelicis quoque certiorem reddam. Cum enim ex Hispania solvissemus, postridie eius diei maximam maris tempestatem perpessi, ut iam de salute desperaremus, tanta enim erat undarum et procellarum vis, quae undique navim implerant, ut nil aliud consilii quam in exhaurienda sentina nobis reliqui esset. Alii suarum mercium, ego vero mulae meae maioris, quam in patriam ducere statueram, eicere coacti, tredecima tandem die Angliam attigimus, quam relicta classe ingressus sum, contulique me per equos dispositos Londinum, ubi opera et litteris domini oratoris Angliae, domini Lei hospitio honestissime susceptus et tractatus fui lautissime. Deinde me ad regem contuli, cum quo (uti omnium principum est humanissimus) ad mediam horam egi donatusque fui a maiestate sua annulis aureis et argenteis,
vino praeterea ac dapibus de auratis vasis et lancibus in diversorium allatis, ita, ut mirarer tantam maiestatis suae erga me clementiam et munificentiam, hoc ipsum vero contigit opera domini Lei et domini doctoris Sampson, prioris oratoris apud caesarem, cuius opera hic usus sum, qui in me, ut suum erga caesarem animum) monstrare voluerunt. Obtinui itaque litteras passus ex sententia crasque hinc discedam in Flandriam.
Serenissimus Angliae rex mitit ad regem Galliae cardinalem, qui heri hinc magna commitiva splendid[e] Londinum egressus, rumor erat ipsum mo... regem cum Gallo conventurum Callesii, nescio tamen, quid animum suae maiestatis immutaverit. Filia regis, ut audio indubie, delphino desponsata est, quo fit, ut verear, ne magnum aliquod malum et maxime ob urbis tam nefariam direptionem maneat, quod Superi omen avert[ant]. Siquid novi apud Belgas intelexero, Vestrae Excellentiae quoque scribam, qui bene valeat et me
amicis communibus commendat.
Ex Londino, die ultimo Iunii anno etc. 27
Excellentiae Vestrae deditissimus Prantner
Postscript:
Invitatus fui hic a mercatoribus Vandalis, apud quos multos Tuae patriae inveni, factaque fuit honesta tuae praestantiae mentio conpotatumque ob salutem tuam, cui officio, ut istic respondeas te monere volui, et hortor sub poena excomunicationis, a qua absolvi non poteris, nisi in cena domini doctoris Liberalis.
| |
Teksty ze wzmianką o Wolfgang PRANTNER Results found: 14 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 176 | Ioannes DANTISCUS do [Sigismund I Jagiellon], Valladolid, 1523-02-25 | 2 | IDL 287 | Johan WEZE do Ioannes DANTISCUS, Toledo, 1526-05-09 | 3 | IDL 305 | Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon, Granada, 1526-10-12 | 4 | IDL 4171 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Cacabelos, 1527-03-26 | 5 | IDL 336 | Ioannes DANTISCUS do [Stanisław BOREK], Valladolid, 1527-05-01 | 6 | IDL 343 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Barcelona, 1527-05-17 | 7 | IDL 356 | Johann II of Montfort-Rothenfels do Ioannes DANTISCUS, Antwerp, 1527-07-07 | 8 | IDL 769 | Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon, Regensburg, 1532-04-16 | 9 | IDL 4853 | Cornelis DE SCHEPPER do [Ioannes DANTISCUS?], Regensburg, 1532-08-08 | 10 | IDL 837 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1532-09-30 | 11 | IDL 3667 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-06-04 | 12 | IDL 2206 | Mariangelo ACCURSIO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1539-08-01 | 13 | IDL 2334 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1540-08-18 | 14 | IDL 2413 | Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUS, Binche, 1541-04-12 |
|