Persons connected to Diego GRACIÁN de Alderete Results found: 1 Correspondence between Dantiscus and Diego GRACIÁN de Alderete
List
Database
Full text
Results found: 10 preserved: 10 + lost: 0 1 | IDL 1538 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1536-09-13 | received [1537]-07-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D.131, f. 29-30
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 311-312
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 420, 11
|
Prints: 1 | Españoles part I, No. 14, p. 84-86 (Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 13, f. 30v
Revrendissimo ac magnifico Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Colmensi, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ oratori
Etsi ex litteris ⌊Alberti Cuon⌋ animum consiliumque meum cognoscere possis, vir clarissime, tamen officium meum esse putavi brevem hanc epistolam ad te mittere, ut memoriam mei tibi refricarem, quam tibi prorsus excidisse arbitror. Nec mirum supputo enim annos septem et eo amplius ab eo tempore, quo cum ⌊Valdesio⌋ nostro ⌊caesaris⌋ secretario mihi tibique amicissimo proxime essemus una, ubi quasi divinans fore mihi aliquando hoc expetendum, honori studioque tuo inserviens, te ob tuam auctoritatem eruditionemque singularem maxime colebam. Quae plurimum apud me valuisse ex hoc maxime negotio potes existimare. Cum primum ⌊Augusta⌋ ⌊Vallisoletum⌋ venit, id est ad Calendas Iunias, Mercurio quodam dextro seu potius Deo Optimo Maximo, qui semitas hominum dirigit inscius rerum sortitus sum hospitium apud dominam ⌊Isabellam⌋ matrem ⌊Ioannae Dantiscae⌋ tuae filiae, quam puellam quoties video (video autem quotidie) te ipsum intueri videor. Quid multis memoria tui meumque perpetuum de tua singulari virtute et eruditione iudicium ipsaque puella miserabilis derelicta, at proinde amabilis et alia multa amore quodam honesto et sancto animum meum impulere, ut mea interesse putarem uxorem eam ducere, dummodo per gratiam tuam id fiat. Quam profecto ob hoc exspecto, quod mihi reddenda sit ratio vitae meae tum ⌊Augustae⌋ virisque non parvae auctoritatis in ⌊Hispania⌋, tum matri consanguineisque meis honestissimis eisdemque ditissimis. Ceterum, quod scire fortasse averes de condic{t}ione vitae meae, sum etiam nunc apud serenissimam ⌊Augustam⌋ eodem munere fungens, quo ⌊Valdesius⌋ noster apud ⌊caesarem⌋ olim fungebatur, sane honorifico sed laborioso. Nam praeter multa, quae mihi in dies negotia facessunt, in linquis barbaris non mediocrem operam praesto, nempe vertendis litteris Gallicis, Italicis et Latinis. Ab his muniis obeundis quidquid otii datur fere in studiis litterarum consumo Graecis praecipue et Latinis. Nec umquam adeo sum occupatus, quin exercitii gratia duas lectiones fere singulis diebus uni aut alteri amico interpreter, alteram Latinam ex orationibus ⌊Ciceronis⌋, alteram graecam ex orationibus ⌊Isocratis⌋ aut ⌊Demosthenis⌋. Reverendissimo domino ⌊cardinali Toletano⌋ sum familiarissimus, siquidem quotidie noctu apud eundem duas horas insumo, cum propter negotia publica quae mihi pleraque cum eo sunt conferenda, tum etiam propter litterulas meas, quibus ille vir gravissimus ad solatium et levamen olestorum negotiorum libenter utitur. Itaque auctorem aliquem probatum una legentes materiam colloquendi Latine arripimus, quo in genere non nihil mihi tribuit, delectatur enim maxime sermone Latino fortasse praesagiens iam nunc se ad pontificatus apicem venturum. Interdum iussu illius vel prosa, vel carmine aliqua condo, ne ille me existimet mercurium tantummodo in lingua habere. Hoc genus est oratio funebris a me tumultuarie eodem die, quo princeps Taurinorum obiit edita et pronuntiata, quam propterea ad te misi, ut si velis ex hac apo tov onychon ton leonta gignoskein, ut proverbio dicitur, eruditiunculae meae periculum facies. Reliqua de me ab ipso ⌊Cuon⌋ et aliis accipies, quae fide mea spondeo futurum, ut omnia longe ampliora quam ab ipsis de me predicantur invenis.Vale.
⌊Vallisoleti⌋, Idibus Septembris 1536.
Postscript:
Paene praeterieram, quod maxime scriptum oprtuit, hoc est ⌊filiam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉⌋ et ⌊matrem⌋ ignaras huius consilii a nobis initi. Et hoc amplius quam primum a te prospici oportere ⌊puellae⌋ nimirum annum iam decimum ingressae, ne pudicitia eius apud ⌊matrem⌋ non satis spectatis moribus, et cui nihil praeter praetium dulce est, periclitetur. Nam interim, hoc est tantisper, dum hic curia agit sanctissime et honestissime educatur apud ⌊matrem meam⌋, quae in praesentiarum apud me agit, agetque aliquamdiu in curia ⌊caesaris⌋ rationes muneris administrati a marito defuncto reddens, qui dum viveret praefectus tormentorum bellicorum caesaris erat. Itaque praetextu hospitalitatis et amicitiae nostrae observatur a nobis observabiturque quam diu hic erimus. Iterum vale et ⌊Bernardum Dantiscum⌋ fratrem olim laborum meorum socium meo nomine saluta.
Tuus dum suus erit ⌊Iacobus Gratianus⌋
| | 2 | IDL 1712 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-03-15 | received [1537]-10-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 247, p. 281-284
| 2 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1537, f. 17r-v
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 507
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 408
|
Prints: 1 | Starożytności p. 74 (excerpt in Polish translation) | 2 | DE VOCHT 1961 No. DE, 345, p. 287-288 (English register) | 3 | EZQUERRO p. 274-276 (excerpt, typescript (PhD dissertation)) | 4 | ÁLVAREZ Alderete Apendice, No. 1, p. 408-411, 434-437 (in extenso; Spanish translation, Tarsicio MARTÍN) | 5 | Españoles Appendix to part I, No. 2, p. 117 (Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 247, p. 284
Reverendissimo Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ consiliario, etc.
Etsi ex litteris ⌊Alberti Cuon⌋ et aliorum animum consiliumque meum cognoscere posses, vir clarissime,
tamen officium meum esse putavi brevem hanc epistolam ad te mittere, ut memoriam mei tibi refricarem, quam tibi prorsus excidisse arbitror. Nec mirum supputo enim annos septem et eo amplius ab eo tempore, quo cum ⌊Valdesio⌋ ⌊caesaris⌋ secretario mihi tibique amicissimo proxime essemus una, ubi quasi divinans fore mihi aliquando hoc expetendum, honori studioque tuo inserviens, te ob tuam auctoritatem eruditionemque singularem colebam, quae plurimum apud me valuisse ex hoc maxime negotio potes existimare. Cum primum ⌊Augusta⌋ ⌊Vallisoletum⌋ venit, id est ad Calendas Iunias, Mercurio quodam dextro seu potius Deo Optimo Maximo, qui semitas hominum dirigit, inscius rerum sortitus sum hospitium apud dominam ⌊Isabellam⌋ matrem ⌊Ioannae Dantiscae⌋, tuae filiae, quam puellam quoties video (video autem quotidie saepius) te ipsum intueri videor. Quid multis memoria tui meumque perpetuum de tua singulari virtute et eruditione iudicium antiqua amicitia ipsaque ⌊puella⌋ miserabilis ac proinde amabilis et alia multa amore quodam honesto et sancto animum meum impulere, ut mea interesse putarem uxorem illam ducere, dummodo per gratiam tuam id fiat. Quam profecto ob hoc exspecto, quod mihi reddenda sit ratio vitae meae, tum magnatibus et viris non parvae auctoritatis in ⌊Hispania⌋, tum et matri consanguineisque meis honestissimis eisdemque ditissimis. Ceterum, quod scire fortasse cuperes de condicione ms. condictione(!)
⌈condicionecondicione ms. condictione(!)
⌉ mea, sum etiam nunc apud serenissimam ⌊Augustam⌋, eodem munere fungens, quo ⌊Valdesius⌋ noster olim apud ⌊caesarem⌋ fungebatur, sane honorifico, sed laborioso. Nam praeter multa, quae mihi in dies negotium facessunt, ver
BCz 247, p. 282
tendis litteris non mediocrem operam praesto. Ab his muniis obeundis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ quidquid otii datur fere in studiis litterarum consumo. Nec unquam adeo hidden by binding⌈[deo]deo hidden by binding⌉ sum occupatus, quin exercitii gratia duas lectiones fere singulis diebus uni aut alteri amico interpreter, alteram Latinam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ ex orationibus ⌊Ciceronis⌋, alteram Graecam ex orationibus ⌊Isocratis⌋ aut hidden by binding⌈[aut]aut hidden by binding⌉ ⌊Demosthenis⌋. Reverendissimo domino ⌊cardinali Toletano⌋ sum familia hidden by binding⌈[ilia]ilia hidden by binding⌉rissimus, siquidem quotidie apud eundem duas aut tres horas insu hidden by binding⌈[su]su hidden by binding⌉mo, tum propter negotia publica, quae mihi pleraque cum eo sunt con hidden by binding⌈[con]con hidden by binding⌉ferenda, tum etiam propter litterulas meas, quibus ille vir gravis hidden by binding⌈[vis]vis hidden by binding⌉simus ad solatium et levamen molestorum negotiorum libenter utitur. Itaque auctorem aliquem probatum una legentes materiam colloquendi hidden by binding⌈[endi]endi hidden by binding⌉ Latine arripimus, quo in genere non nihil mihi tribuit. Delectatur hidden by binding⌈[ctatur]ctatur hidden by binding⌉ enim maxime sermone Latino, fortasse praesagiens iam nunc se ad ponti hidden by binding⌈[nti]nti hidden by binding⌉ficatus apicem venturum. Interdum iussu illius vel prosa, vel carmi hidden by binding⌈[mi]mi hidden by binding⌉ne aliqua condo, ne ille me existimet mercurium tantummodo in hidden by binding⌈[in]in hidden by binding⌉ lingua habere. Hoc genus est oratio funebris a me eodem die hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, quo princeps Taurinorum obiit, edita et pronuntiata, quam prop hidden by binding⌈[prop]prop hidden by binding⌉terea ad te misi, ut si velis ex ea veluti των ονυχων των λεοντα γιγνοσκειν, ut Graeco proverbio dicitur, periculum hidden by binding⌈[ulum]ulum hidden by binding⌉ eruditiunculae meae facias. Reliqua de me ab ipso ⌊Cuon⌋ et aliis accipies, quae fide mea spondeo futurum, ut omnia longe ampliora quam ab ipsis de me praedicantur invenias. Vale.
⌊Vallisoleti⌋, Idibus Septembris 1537[1].
Postscript:
Paene praeterieram, quod maxime scriptum oportuit, hoc est matrem hidden by binding⌈[trem]trem hidden by binding⌉ atque filiam ignaras huius consilii a nobis initi. Et hoc am hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉plius quam primum abs te prospici oportere puellae nimirum iam un hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉decimum annum ingressae, ne pudicitia eius apud matrem non hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ satis spectatis moribus et cui nihil praeter praetium dulce est, peri hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉clitetur. Nam interim, hoc est tantisper dum curia ⌊Augus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉tae⌋ hic agit et quoad responsum tuum accipiamus, educatur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉
BCz 247, p. 283
honestissime apud ⌊matrem meam⌋, quae in praesentiarum hic agit rationem administrati muneris a marito defuncto quondam praefecto tormentorum belliorum ⌊caesaris⌋. Itaque praetextu hospitalitatis observatur a nobis ⌊puella⌋ et observabitur quam diu hic erimus.
Ne autem existimares me hoc coniugium utilitate metiri, petii abs te in litteris Germanorum, ut si fortasse gravareris aliquid dotis filiae mittere, saltem dares operam, uti a ⌊serenissimo rege Poloniae⌋ stipendii nomine quotannis aliquid in hac curia acciperem nimirum negotia ab eodem rege mihi mandanda curaturus, cum nemo alius (absit verbo invidia) in aula ⌊Augustae⌋ melius me hoc facere possit, cum propter praxim et peritiam rerum longo usu mihi comparata<s>, tum propter linguarum cognitionem, quibus ad vos esset isthuc scribendum. Quod si hoc etiam grave videbitur, id quod tute ipse fatebere minus, cum pollicitis quilibet abundare possit, promittito mihi aliquid bona fide, ut aliis satisfaciam et
cf. Vulg. Lc 5:5 Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete ⌊in verbo tuo laxabo rete meumcf. Vulg. Lc 5:5 Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete ⌋. Haec ad te pluribus exemplis scripsi propter temporum iniquitatem.
Iterum vale. ⌊Vallisoleti⌋, Idibus Martii 1537.
Tuus dum suus erit ⌊Iacobus Gratianus Alderetus⌋
[1] 1537 probably added later in the other hand; it should be 1536.
| | 3 | IDL 1656 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-06 | received [1537]-10-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D.131, f. 17-18
| 2 | register with excerpt in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 488
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 420, 5
|
Prints: 1 | Españoles part I, No. 19, p. 89-90 (Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 131, f. 18v
Reverendissimo atque magnifico Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi et serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ oratori, etc.
AAWO, AB, D. 131, f. 17r
Reverendissimo atque Illustrissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, etc., Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Exspectabam in dies aut potius in horas litteras tuas, quibus meis pluribus exemplis ad te missis responderes. Sed cum eas tardiores prospicerem et ⌊caesar⌋ in ⌊Aragoniam⌋ iter adornaret, quem e vestigio eram consecuturus, non mihi quicquam fuit prius, quam filiam tuam ⌊Ioannam Dantiscam⌋ a ⌊matre⌋ abducere et cum omni devotione facessere id, quod postea etiam nihilo plus habiturus eram facturus, hoc est eandem uxorem ducere. Itaque pridie Calendas Iulias convocatis amicis non parvae auctoritatis, qui sua praesentia sponsalia mea dignati sunt honestare, in hospitio ⌊Fuggarorum⌋, ut convenerat, bonis auspiciis ⌊filiam tuam⌋ sponsam accepi. Quam postridie satis honorifice cum ⌊matre mea⌋, femina gravissima et honestissima, in vicum prope ⌊Metinam del Campo⌋ misi, ubi mater mea et domum et praedia habet, nimirum ut apud eandem ageret, discens et bonos mores et munia honestae mulieris, quae apud matrem ⌊Isabellam⌋ neutiquam didicisset. Interim dabitur opera, ut ipsa domina ⌊Isabella⌋ mutato instituto vitae frugi sit, quod omnino pollicetur, ubi
AAWO, AB, D. 131, f. 17v
et favorem et liberalitatem tuam, quam a nobis stipulata est, fuerit experta.
Vale Praesul Reverendissime.
⌊Vallisoleti⌋, pridie Nonas Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae humillimus servus ⌊Iacobus Gratianus Alderetus⌋
Postscript:
AAWO, AB, D. 131, f. 18r
Domina ⌊Isabella⌋ socrus petiit a ⌊Fuggeris⌋ viginti illos annuos ducatos, quos tu per litteras tuas promiseras illi datum iri, cum primum ⌊filiam⌋ a se mitteret, sed cum illi respondeant, nihil tale a te in mandatis habere, ne coacta egestate mutet consilium recte vivendi, interim cogor illi dare. Gratum omnibus erit, ut ipsius hac de re memineris.
| | 4 | IDL 1657 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-06 | received [1537]-11-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D.131, f. 19-20
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 420, 6
|
Prints: 1 | Españoles part I, No. 19, p. 89-90 (Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 131, f. 20v
Reverendissimo ac magnifico Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ oratori, etc.
AAWO, AB, D. 131, f. 19r
Reverendissimo atque Illustrissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Exspectabam in dies aut potius in horas litteras tuas, quibus meis pluribus exemplis ad te missis responderes. Sed cum eas tardiores prospicerem et ⌊caesar⌋ in ⌊Aragoniam⌋ iter adornaret, non mihi quicquam fuit prius, quam filiam tuam ⌊Ioannam Dantiscam⌋ a ⌊matre⌋ abducere et cum omni devotione facessere id, quod postea etiam nihilo plus habiturus eram facturus, hoc est eam uxorem ducere. Itaque pridie Calendas Iulias convocatis amicis non parvae auctoritatis, qui sua praesentia sponsalia mea dignati sunt honestare, in hospitio ⌊Fuggarorum⌋, ut convenerat, bonis auspiciis ⌊filiam tuam⌋ sponsam accepi. Quam postridie satis honorifice cum ⌊matre mea⌋, femina gravissima et honestissima, in vicum prope ⌊Metinam del Campo⌋ misi, ubi mater et domum et praedia habet, nimirum ut apud eandem ageret, discens et bonos mores et munia honestae mulieris, quae apud matrem ⌊Isabellam⌋ neutiquam didicisset. Interim dabitur opera, ut ipsa domina ⌊Isabella⌋ mutato instituto vitae frugi sit, quod omnino pollicetur, ubi et favorem et liberalitatem tuam,
AAWO, AB, D. 131, f. 19v
quam a nobis stipulata est, fuerit experta.
Vale Praesul Reverendissime.
⌊Vallisoleti⌋, pridie Nonas Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae humillimus servus ⌊Iacobus Gratianus Alderetus⌋
Postscript:
AAWO, AB, D. 131, f. 20r
Domina ⌊Isabella⌋ socrus petiit a ⌊Fuggaris⌋ viginti ducatos, quos tu scripseras illi datum iri, cum ⌊filiam⌋ a se mitteret, sed illi respondent, nihil tale a te in mandatis habere, quare ne coacta egestate consilium recte vivendi mutet, ipse illi suppedito. Optarim sis memor illius quo sibi consulat vel nubat.
Vale.
| | 5 | IDL 1658 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-06 | received [1537]-10-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D.131, f. 25-26
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 420, 9
|
Prints: 1 | Españoles part I, No. 19, p. 89-90 (Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 131, f. 26v
Reverendissimo atque magnifico Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ oratori, etc.
AAWO, AB, D. 131, f. 25r
Reverendissimo atque Illustrissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Exspectabam in dies aut potius in horas litteras tuas, quibus meis pluribus exemplis ad te missis responderes, vir clarissime. Sed cum eas tardiores prospicerem et ⌊caesar⌋ in ⌊Aragoniam⌋ iter adornaret, non mihi quicquam fuit prius, quam filiam tuam ⌊Ioannam Dantiscam⌋ a ⌊matre⌋ abducere et cum omni devotione facessere id, quod postea etiam nihilo plus habiturus eram facturus, hoc est eam uxorem ducere. Itaque pridie Calendas Iulias convocatis amicis non parvae auctoritatis, qui sua praesentia sponsalia mea dignati sunt honestare, in hospitio ⌊Fuggarorum⌋, ut convenerat, bonis auspiciis ⌊filiam tuam⌋ sponsam accepi. Quam postridie satis honorifice cum ⌊matre mea⌋, femina gravissima et honestissima, in vicum prope ⌊Metinam del Campo⌋, ubi mater mea et domum et praedia habet, misi, nimirum ut apud eandem ageret, perpetuo discens et bonos mores et munia ho
AAWO, AB, D. 131, f. 25v
nestae mulieris, quae apud matrem ⌊Isabellam⌋ neutiquam didicisset. Interim dabitur opera, ut ipsa domina ⌊Isabella⌋ mutato instituto vitae frugi sit, quod omnino pollicetur, ubi et favorem et liberalitatem tuam (quam a nobis stipulata est) fuerit experta.
Vale Praesul Reverendissime.
⌊Vallisoleti⌋, pridie Nonas Iulii 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae humillimus servus ⌊Iacobus Gratianus Alderetus⌋
| | 6 | IDL 1770 | Ioannes DANTISCUS to Diego GRACIÁN de Alderete, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 309-310, 294
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 232, p. 240-242
| 3 | copy in Latin, 18th-century, B. Ossol., 151/II, f. 173v-174v
| 4 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 55 (TN), No. 71, p. 461-465
| 5 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1537, f. 60r-61r
| 6 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 582
| 7 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 583
|
Prints: 1 | ÁLVAREZ Alderete Apendice, No. 2, p. 412-413, 438-439 (in extenso, postscript skipped; Spanish translation, Tarsicio MARTÍN; postscript skipped) | 2 | Españoles part I, No. 30, p. 97-99 (Spanish translation) | 3 | CEID 1/1 No. 68, p. 309-314 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 309
Ioannes de Curiis Dantiscus, episcopus Culmensis etc. et ad ecclesiam Varmiensem postulatus etc. Domino Iacobo Graciano salutem.
Quod ⌊⌋ tuis, quas, si recte meminimus, trinis exemplis accepimus on the margin⌈quas, si recte meminimus, trinis exemplis accepimusquas, si recte meminimus, trinis exemplis accepimus on the margin⌉, hucusque non rescripserimus, in causa fuit expectatio responsi ad nostras written over meas⌈measnostrasnostras written over meas⌉,
quas ad quosdam amicos nostros et ad ipsam ⌊Isabellam⌋, matrem ⌊sponsae⌋ tuae, dederamus, quandoquidem iis mentem nostram de illa et filia declaravimus – quod neque te porro, ut arbitramur, latere potuit – persuadentes nobis litteras manu nostra scriptas et a domino Ehingero[1] matri superinscribed⌈⌊matri⌋matri superinscribed⌉ redditas te legisse. Ad eas
cf. Adagia 1526 No. 3385 ne punctum quidem ⌊ne iota quidemcf. Adagia 1526 No. 3385 ne punctum quidem ⌋ illa rescribi nobis curavit, neque in praesens cum ⌊⌋, non secus atque si numquam recepisset, connivens nimirum supina aure ad ea, quae nos, ut serio sciremus, tum ex nostra, tum etiam ex re illius esse putavimus, quasi vero multam Circeam bibisset mandragoram[2]. Atqui longe fuisset illi utilius superinscribed in place of crossed-out expressius⌈expressiusutiliusutilius superinscribed in place of crossed-out expressius⌉ commodiusque, si poto elleboro[3] nostris admonitionibus paruisset, verum imprudens mulier id ut nobis ut alienum venum ire et praesenti pecunia voluit, quod prius nostrum esse confirmabat. Quis autem adeo
cf. Cic. Fat. 10 Zopyrus stupidum esse Socratem dixit et bardum ⌊stupidus et barduscf. Cic. Fat. 10 Zopyrus stupidum esse Socratem dixit et bardum ⌋ est(?), ut id, quod suum est, sciens emat? Eoque nobis, qui alias in malum minime suspicaces esse solemus, quiddam gravioris opinionis, et fortassis non incertae nec, non sine pungente scrupulo iniecit. Quam quidem opinionem per tuas litteras initumque coniugium, quod tibi et novae nuptae felix faustumque esse optamus, adimi nobis non gravate sustinemus, utpote pro tuis virtutibus eruditioneque non vulgari atque pro veteri nostra in te propensione tibi volentes optime, hancque amicam in te nostram cogitationem et voluntatem consum{m}ato modis legitimis matrimonio non obscure agnosces, reque ipsa experieris. Tu modo, quod facis interim, cura, ut tibi honestis moribus pro paterno tuoque decore coniunx in ea qua est aetate educetur ac instituatur. Ceterum, quod hinc petis stipendium pro negotiis nostris in aula vestra obeundis, non tibi deesset opera adminiculumque nostrum, verum hoc tempore nobilis quidam ex nostratibus ⌊Fabianus⌋, qui nobis, cum oratorio fungeremur munere in ⌊Hispaniis⌋, aliquot annis inservivit, ⌊Isabellae⌋ non incognitus et tibi fortasse notus, hanc gerit provinciam. Illi scribemus, ut tecum super iis cum ... illegible⌈...... illegible⌉ faciet conferat tecumque dispiciat, quod ex tuo negociorumque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ tractandorum usu esse possit. Aureus De annua pensione non est q(uo)d quod ⌊Isabellae⌋ debemus, cum oblatam toties superinscribed⌈totiestoties superinscribed⌉ condicionem non susceperit. Si nostris obsecuta fuisset me(?) non iniquis monitis ex pacto secundum pactum, quod inire cum illa voluimus, admisisset, iam quod quereretur et de quo
cf. Phaed. 1.13.1-2 qui se laudari gaudet verbis subdolis / sera dat poenas turpes paenitentia ⌊sera ducitur paenitudinecf. Phaed. 1.13.1-2 qui se laudari gaudet verbis subdolis / sera dat poenas turpes paenitentia ⌋, non haberet. Nihilo secius tamen, licet spes non sit, ut licentioriscentioris institutuminstitutum vitae on the margin in place of crossed-out vitae genus⌈vitae genusms 2 3 4 licentioris, ms 1 [...]centioris paper damaged⌈licentiorisms 2 3 4 licentioris, ms 1 [...]centioris paper damaged⌉ ms 2 3 4 institutum, ms 1 institu[t]um paper damaged⌈institutumms 2 3 4 institutum, ms 1 institu[t]um paper damaged⌉ vitaelicentioriscentioris institutuminstitutum vitae on the margin in place of crossed-out vitae genus⌉ turpi consuetudine, cuius maxima est written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉estest written over ...⌉ vis, conflatum superinscribed in place of crossed-out conquisitum⌈conquisitumconflatumconflatum superinscribed in place of crossed-out conquisitum⌉ relinquere possit, poteris tamen superinscribed⌈tamentamen superinscribed⌉ illi nostro nomine superinscribed⌈nostro nominenostro nomine superinscribed⌉ viginti numerare aureos, quos tibi per oportunitatem reddi faciemus, quibus si
cf. Porph. Com. in Hor. Art. 1. 6. 22 quoniam in propria non pelle quietem Ex proverbio sumptum est; eos namque, qui mediocritatis suae obliti maiora se ipsis adpetunt, solemus dicere noncontinere se intra pelliculam suam; Adagia 1526 No. 592 intra tuam pelliculam te contine ⌊intra pelliculam redierit redienscf. Porph. Com. in Hor. Art. 1. 6. 22 quoniam in propria non pelle quietem Ex proverbio sumptum est; eos namque, qui mediocritatis suae obliti maiora se ipsis adpetunt, solemus dicere noncontinere se intra pelliculam suam; Adagia 1526 No. 592 intra tuam pelliculam te contine ⌋
hones
BCz, 244, p. 310
tati iniciari ceperit, quottannis subsidii aliquid a nobis ms 2 3 4 tuto, ms 1 tut[o] paper damaged⌈tutoms 2 3 4 tuto, ms 1 tut[o] paper damaged⌉ expectabit. At veremur quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉, quemadmodum
cf. Suet. Ves. 16.3 Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negata[m] sibi gratuita[m] libertate[m], quam imperium ade[m]ptum suppliciter orabat, proclamaverit, vulpem pilum mutare, non mores.; Adagia 1526 No. 2219 Lupus pilum mutat, non mentem ⌊vulpes quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉ pilos quidem accedente aetate on the margin⌈accedente aetateaccedente aetate on the margin⌉ sit mutatura, sarta tecta atque integra manente naturacf. Suet. Ves. 16.3 Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negata[m] sibi gratuita[m] libertate[m], quam imperium ade[m]ptum suppliciter orabat, proclamaverit, vulpem pilum mutare, non mores.; Adagia 1526 No. 2219 Lupus pilum mutat, non mentem ⌋. Non est aliud, quod conquisite in praesentia ad te ms 2 3 4 scribamus, ms 1 scrib[amus] paper damaged⌈scribamusms 2 3 4 scribamus, ms 1 scrib[amus] paper damaged⌉ occupati auro ad ⌊urbem⌋ mittendo, quo confirmationem ms 2 3 4 postulationis, ms 1 post[u]lationis paper damaged⌈postulationisms 2 3 4 postulationis, ms 1 post[u]lationis paper damaged⌉ seu superinscribed in place of crossed-out ac⌈acseuseu superinscribed in place of crossed-out ac⌉ translationis hinc nostrae ad ecclesiam Varmiensem, quae est on the margin⌈quae estquae est on the margin⌉ pinguioris in triplo fortunae, quam haec nostra est, emere cogimur. Bene vale, et amicis, qui written over ae⌈aeii written over ae⌉ te suis litteris nobis ms 2 3 4 commendarunt, ms 1 comm[en]darunt paper damaged⌈commendaruntms 2 3 4 commendarunt, ms 1 comm[en]darunt paper damaged⌉ plurima nostro nomine salute impartire[4].
Postscript:
BCz, 244, p. 294
Non abs re et hoc, mi Graciane, in tuam notitiam deducendum existimavi, ne de me in posterum ms 2 3 4 quoquo, ms 1 qu[o]quo paper damaged⌈quoquoms 2 3 4 quoquo, ms 1 qu[o]quo paper damaged⌉ modo conqueri possis, quod ratione dotis, ms 2 3 4 quam, ms 1 qu[am] paper damaged⌈quamms 2 3 4 quam, ms 1 qu[am] paper damaged⌉ tibi fortassis amplam de me, nihil debebo, ⌊matris⌋ potissimum on the margin⌈potissimumpotissimum on the margin⌉ causa imprimis, quae ⌊puellam⌋ bonis et ms 2 3 4 commodis, ms 1 comm[o]dis paper damaged⌈commodisms 2 3 4 commodis, ms 1 comm[o]dis paper damaged⌉ invitata condicionibus ad me mittere semper est reluctata, nisi prius ducentos praesenti pecunia a me haberet ducatos. Hanc cum illa exercere mercaturam indignissimum iudicavi, eaque animum meum longe a se
et filia abdicavit. Si illa minime ms 2 3 4 fucato, ms 1 fucat[o] paper damaged⌈fucatoms 2 3 4 fucato, ms 1 fucat[o] paper damaged⌉ candori meo, quem olim sine omni labe cognovit et integrum superinscribed in place of crossed-out ulla labe ... semper fuit experta⌈ulla labe ... illegible⌈...... illegible⌉ semper fuit expertaomni labe cognovit et integrumomni labe cognovit et integrum superinscribed in place of crossed-out ulla labe ... semper fuit experta⌉, credidisset, iampridem vel per dominum Albertum Kuon, aut per compatrem meum dominum Ulricum Ehinger on the margin⌈vel per ⌊dominum Albertum Kuon⌋, aut per superinscribed⌈perper superinscribed⌉ compatrem meum dominum ⌊Ulricum Ehinger⌋vel per dominum Albertum Kuon, aut per compatrem meum dominum Ulricum Ehinger on the margin⌉ ad me dedisset ⌊filiam⌋, contemplatione ⌊cuius matris⌋ non fuissem oblitus, curassemque vita mea durante et hinc superinscribed⌈hinchinc superinscribed⌉ ex testamento, si on the margin in place of crossed-out quod illi⌈quod illisisi on the margin in place of crossed-out quod illi⌉ Deo inservire voluisset superinscribed in place of crossed-out inserviendo⌈inserviendoinservire voluissetinservire voluisset superinscribed in place of crossed-out inserviendo⌉, ad quod eni(m)(?) servitium atque ad honestatem
amplectendam ms. amplectandam(!)
⌈amplectendam or amplexandam⌈amplectendamamplectendam or amplexandam⌉amplectendam ms. amplectandam(!)
⌉
hortatus sum eam superinscribed⌈eameam superinscribed⌉ semper, quod illi superinscribed⌈quod illiquod illi superinscribed⌉ omnia ad victum
sine corporis questu, quo abusa est turpiter,
3.7.45-46Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati paenituisse deos
39.72deliciae, quibus es turpiter usa satis
on the margin⌈
cf. Ov. Am. 3.7.45-46 Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati paenituisse deos; Dantisci Carmina 39.72 deliciae, quibus es turpiter usa satis ⌊sine superinscribed in place of crossed-out relicto⌈relictosinesine superinscribed in place of crossed-out relicto⌉ corporis questu, quo abusa est turpiter,cf. Ov. Am. 3.7.45-46 Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati paenituisse deos; Dantisci Carmina 39.72 deliciae, quibus es turpiter usa satis ⌋
sine corporis questu, quo abusa est turpiter,
3.7.45-46Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati paenituisse deos
39.72deliciae, quibus es turpiter usa satis
on the margin⌉ suffecissent necessaria. Neque sponsae tuae hic sponsus
defuisset. Atqui nunc illam, cum ms 2 3 4 tanto, ms 1 tant[o] paper damaged⌈tantoms 2 3 4 tanto, ms 1 tant[o] paper damaged⌉ a me intervallo dissideat, neque spes est videndi eam umquam, non secus atque si in vivis non esset mihi venit existimanda.
Quicquid ex ea voluptatis paternae mihi debebatur, tu praeripuisti, et, cum
cf. Ov. Met. 1. 366 sic visum superis ⌊sic superis visum estcf. Ov. Met. 1. 366 sic visum superis ⌋, iam me non invito on the margin⌈iam me non invitoiam me non invito on the margin⌉ tibi eam habe. Quod si adhuc dos esset mittenda, duplici afficerer damno, et tu commodo duplici. Satis sit igitur tibi in uno, cum mihi ex illa cedit nullum. Nihilo tamen secius, postquam consumaveris matrimonium superinscribed⌈matrimoniummatrimonium superinscribed⌉, quod fortassis, ut estis ad libidinem procliviores on the margin⌈ut estis ad libidinem superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉libidinemlibidinem superinscribed in place of crossed-out ...⌉ proclivioresut estis ad libidinem procliviores on the margin⌉ supra aetatem written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉aetatemaetatem written over ...⌉, iam superinscribed⌈iamiam superinscribed⌉ factum est matrimonium, non deerit tibi et ⌊illi⌋, ubi possum superinscribed⌈ubi possumubi possum superinscribed⌉, beneficentia mea ubi possum atque, adeoque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ et per oportunitatem on the margin⌈per oportunitatemper oportunitatem on the margin⌉ munificentia. Haec ideo liberius et superinscribed⌈liberius etliberius et superinscribed⌉ apertius tecum ago, ne ms 2 3 4 suspicari, ms 1 s[uspicari] paper damaged⌈suspicarims 2 3 4 suspicari, ms 1 s[uspicari] paper damaged⌉ de me ad aliud atque aliud causari possis, rebus et fortunis tuis alias libenter commodaturus. Iterum bene vale sponsaque tua, quam meo nomine salutabis inque superinscribed⌈queque superinscribed⌉ Dei timore et amore fruere. Paulo post illi mittam sponsa tua, quam meo nomine salutabis, fruere. Mittam illi paulo post, quo se et oblectare, meique memoriam ms 2 3 4 habere, ms 1 [...] paper damaged⌈haberems 2 3 4 habere, ms 1 [...] paper damaged⌉ possit[5]. Datum ut in litteris.
[1] ⌊Heinrich Ehinger⌋ or ⌊Ulrich Ehinger⌋. Both brothers are mentioned in Dantiscus’ letters in the context of issues related to his Spanish family, so it is hard to determine which brother is being referred to here (cf. letters ⌊⌋, ⌊⌋, and the postscript to the present letter). Both brothers died in 1537. The ⌊⌋ mentioned here reached her in late June 1537.
[2] Mandragora is a Mediterranean medicinal perennial plant with a forked root shaped like a human figure; the ancients ascribed narcotic, soporific and magical properties to it; Circe used a mandragora brew to turn humans into animals (cf. KOPALIŃSKI 1990 p. 646 ⌊Kopaliński, p. 646cf. KOPALIŃSKI 1990 p. 646 ⌋; cf. also e.g.
cf. Plin. Nat. 25.147.5 mandragoran alii Circaeon vocant ⌊Plinycf. Plin. Nat. 25.147.5 mandragoran alii Circaeon vocant ⌋ and
cf. Adagia 1526 No. 3464 Bibere mandragoram (eandem Circeam appellant) ⌊Erasmuscf. Adagia 1526 No. 3464 Bibere mandragoram (eandem Circeam appellant) ⌋.
[3] Elleborum (hellebore), a plant used in ancient medicine as a remedy for mental diseases as well as a reviving tonic and a laxative (cf. e.g. Porph. Com. in Hor. Art. 300.2 Locus est in Achaia Anticyra, ubi elleborum nascitur, quo sumpto dementes sanantur. Hoc etiam sumpto et dolor capitis sanatur.; there are also mentions of madness being treated with hellebore in the works of cf. Pl. Men. 913, 950 ⌊Plautuscf. Pl. Men. 913, 950 ⌋,
cf. Mart. ⌊Martialiscf. Mart. ⌋ and cf. Col. ⌊Columellacf. Col. ⌋
.
[4] Dantiscus received letters recommending Gracián from: Juana Dantisca (⌊⌋), Luis Núñez Cabeza de Vaca (⌊⌋), Gonzalo Pérez (⌊⌋), Ulrich(?) Ehinger (⌊⌋), Alfonso Polo (⌊⌋), Guevara (⌊⌋), Reinaldo Strozzi (⌊⌋).
[5] Probably the gift in question is a medallion with Dantiscus’ likeness, sent to Juana (cf.⌊⌋: Auream effigiem Reverendissimae Dominationis Vestrae dedi Ioannae, ut quodammodo semper eum praesentem haberet, quem absentem tantopere amat et veneratur. Quo munere nihil potuit illi esse gratius et ob id Reverendissimae Dominationi Vestrae immortales agit gratias (orig. UUB, H.155, f. 25-27; print Españoles, I.41; cf. also cf. LLAMAS, SKOLIMOWSKA p. 129-130 ⌊Testamento, p. 129-130cf. LLAMAS, SKOLIMOWSKA p. 129-130 ⌋).
| | 7 | IDL 1862 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1538-05-24 | received 1538-09-15
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 165-170
| 2 | excerpt in Latin, 16th-century, UUB, H. 154, f. 177-182
| 3 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1538, f. 12r-13v
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 106
|
Prints: 1 | EZQUERRO p. 233-253 (in extenso, typescript (PhD dissertation)) | 2 | ÁLVAREZ Alderete Apendice, No. 3., p. 414-424, 440-450 (in extenso; Spanish translation, Tarsicio MARTÍN) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 170v
Reverendissimo atque Illustri Domino, domino ⌊Ioanni de Curiis Dantisco⌋ episcopo Varmiensi etc., domino meo perquam colendo
UUB, H. 154, f. 165r
Reverendissimo atque Illustri Domino, domino Ioanni De Curiis Dantisco episcopo Culmensi et ad ecclesiam Varmiensem postulato Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Accepi ⌊⌋ tuas, Praesul Reverendissime, quae mihi gratiores et iucundiores fuerunt, quo magis expectatae. His ordine, ut videre velle, respondebo. Primo quod ⌊Isabellam⌋ socrum adscribed in place of crossed-out s⌈smm adscribed in place of crossed-out s⌉ incusas ad tuas litteras connivisse ⌊filiam⌋que vendere voluisse et reliqua, quae de
multis criminibus unum reprehendis, nihil ad me attinent, qui contemplatione tui omnia candido sinceroque animo agebam, non ex compacto, ut tu reris. Quasi ⌊illi⌋ suasissem, ne tibi petenti ⌊filia⌋ redderetur et alia, quae ego ne per somnium quidem cogitavi, persancte iuro, tantum abest, ut facerem. Hoc item contestatum vellens, me nullas hactenus litteras tuas vidisse praeter ⌊⌋ ultimas, quae ⌊socrui⌋ redditae sunt triduo ante ⌊⌋, quibus aliud fortasse astu agens, alienam ⌊filiam⌋ tuam dicebas. Quod ⌊socrus⌋ iniquo
animo accipiens indignatione rei percussa, flens obtestansque, dum se de hoc
apud me expurgaret, iussi illam aequanimem esse, cum vel a me uno falsum hoc convinceretur, qui citius
deieraturus eram me non esse Gratianum, illam autem Isabellam, quam ⌊puellam⌋
tuam non esse filiam, adeo iudicio omnium, qui te noramus, non solum facie gestu incessu et reliquis corporis lineamentis, sed mehercle moribus sermone etiam te refert.
Proinde huius rei secura, cetera ad ⌊Germanos⌋[1] referret, quibus cum ego insciis ⌊matre⌋ et ⌊filia⌋ coniugium hoc ante tractabam, ad quod iam inde a principio ab ipsismet Germanis instigatus et allectus fueram. Qua de re Deum Optimum Maximum cf. Vulg. Sap 1.6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor ⌊scrutatorem cordis et UUB, H.154, f. 165v
renumcf. Vulg. Sap 1.6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor ⌋
hominesque ipsos mihi tibique notos opere magis, quam verbis, sum testificatus. Nempe haec omnia eo tendunt, ut dicas assensu tuo exspectato oportuisse. Quem si hactenus exspectassemus, priusquam litterae nostrae ad te pervenissent, priusquam responsum et
assensum, quem dicis, habuissemus, iam ⌊mater⌋ perditissima ⌊filiam⌋ perdidisset, si non
alias, at certe moribus corruptis, cum praecipue in ea esset aetate puella
constituta, quae possit vel ad vitia apud matrem pessime moratam, vel ad
virtutes apud optimam ⌊socrum⌋, qualem nunc habet, facile informari et habitum sumere.
Alioquin exspectaturus eram aequo animo hunc consensum, si recte memini per
meas primas ⌊⌋ abs te petitum, quas trinis exemplis fateris accepisse, maxime cum ⌊filia⌋ tua id esset aetatis tunc, quae me non ad amorem et libidinem propter formam, sed potius ad misericordiam sui propter pietatem Christianam paternamque amicitiam simplicitatemque morum invitare potuisset. Quibus tantum, dum modis
omnibus prospicio, nullis sumptibus peperci idque cum vilius a ⌊matre⌋
pessima pauperrima pecuniaeque avidissima in concubinam emere, quam in coniugem
redimere potuissem. Siquidem invitus dicam id, quod ab aliis accipies ab eo die, quo
primum ⌊Isabellae⌋ socrus hospes domum sum ingressus, mille
fere ducatorum sumptus feci in alendis illis, in
ducenda ⌊uxore⌋, in elocanda socru a me tantum vestibus,
suppellectilibus, utensilibus et necessariis adiuta,
aliisque expensis faciendis, quas mihi me subire
necessum fuit cupienti tuo meoque honori satisfacere. Hinc nimirum est aut
nusquam aliUUB, H.154, f. 166rbi, quod ⌊filiam⌋ tuam sponsam mihi fere per annum et apud ⌊matrem⌋ meam in ⌊vico⌋ agentem ducere de more distulerim et in facie ecclesiae modis
legitimis matrimonium celebrare. Quod iam Deo auspice, ut
tibi morem gererem, in vico ⌊Pozaldes⌋ in publica
ecclesia magnifice et sumptuose ad XI Calendas Iunias
celebravimus convocatis ad nuptias ⌊Germanis⌋[2] aliquot, consanguineis
affinibus et amicis omnibus atque adeo universo populo, quantuluscumque est.
De coniugis institutione nihil est, quod labores, cum iam
inde a festo Divi Petri, quo die a domo materna abducta ad hospitium
⌊Fucherorum⌋, ubi sponsalia celebravimus, tradita ⌊matri⌋ meae fuerit sitque apud illam perpetuo in ⌊vico⌋, ne latum quidem pedem quoque discedens. ⌊Quae⌋
ab eadem ad omnes actus vitae honestissimos informata per omnia ⌊socrum⌋ aemulari studet. Qua de re ⌊mater⌋ mea ad te latissime ⌊⌋ et in praesentiarum
⌊⌋. Sed quoniam tibi non iniucundum auditu fore arbitror, accipe quibus exercitiis ⌊filia⌋ tua apud ⌊matrem⌋ meam diem transigat. Mane simul atque experrecta est vel a ⌊matre⌋ apud quam dormit excitata, id fit ad sextam fere, surgit e lecto genibusque flexis ante altare, quod in cubili habet, agit gratias benignitati Divinae pro beneficiis in se collatis preculas aliquot ore iaculans. Postea a ⌊matre⌋ compta et ornata incipit recitare in horis Officium Divae Virginis ad illam horam, qua pulsatis de more nolis ad sacrum vocantur. Tunc ⌊mater⌋ et ⌊ipsa⌋ p templum petunt rebus sacris operam daturae, a quibus illae totum diem felicem auspicantur. Domum reversa sumit ientaculum, inde ad munia domestica obeunda se confert, UUB, H.154, f. 166v vel suit aliqua, vel pingit acu, tametsi hoc parcius ⌊mater⌋ mea permittit propter caesios oculos, quibus ⌊illa⌋ parum prospectans non satis assequitur. Deinde revocata ad prandium cum ⌊matre⌋ et ⌊sororcula⌋ accumbens sumit illud frugale sane et moderatum, cuiusmodi solet esse viduarum honestarum, quibus nihil opus lege Faunia[3]. A prandio lusu quopiam honesto animum laxat cum ⌊sororcula⌋ mea sacris initianda coetanea sibi, quam sociam et sodalem iucundissimam omniumque rerum participem assumit, delectata nimirum similitudine studiorum iuxta illud ⌊Plutarchi⌋:
cf. Plut. Mor. 51 E; Adagia 121 Simile gaudet simili ⌊
γέρων γέροντι γλωτταν ηδίστην έχει,
παις παιδί, και γυναικι πρόσφορον γυνή,
νοσων τ’ ανηρ νοσουντι, και δισπραξία
ληφθεις επωδός εστι τω πειρομένω. cf. Plut. Mor. 51 E; Adagia 121 Simile gaudet simili ⌋
Hora tertia pomeridiana ⌊utraque⌋ ad studium litterarum evocata et a puero consanguineo nostro ductae per unam aut alteram horam in litteris detinentur
vel libros aliquot graviorum auctorum et moribus convenientissimos legendo, nimirum ⌊Vives⌋
De institutione feminae Christianae, ⌊Hieronymi⌋ epistolas Hispanas factas et alios huiusmodi vel calamo pingendo characteres meos imitatur. Qua in re quantum profecerit, ex ⌊⌋ autographis ad te scriptis potes conicere, cum antea apud ⌊matrem⌋ plane rudis omnium esset. Postea linum calathosque reposcens sumpto colo cum ⌊sororcula⌋ mea certatim contendit, utra prior pensum absolvat carmina aliqua Hispana ore cantillans, per quae nimirum labor fallatur decipiaturque. Finita cena iubentur a ⌊matre⌋,
tum ⌊ipsa⌋, tum ⌊sororcula⌋, aliqua in codice Evangeliorum aut Vitis Sanctorum Patrum alternatim recitare, donec hora evocat ad cubandum. Ibi rursus ante altare, candelis cereis UUB, H.154, f. 167r incensis, preces aliquot Christo et Divis peculiares effundit. Deinde lectum ingressa media inter ⌊matrem⌋ meam et ⌊sororculam⌋ cubat, ubi etiam dictante matre conceptis verbis aliquoties Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam profert, dum a somno paulatim obrepente opprimitur. Sicque omnes suaviter dormiunt, quoad cf. Ov. Am. 1.13.1-2 Iam super oceanum venit a seniore marito / flava pruinoso quae vehit axe diem ⌊iam super oceano venit a seniore marito flava pruinoso quae vehit axe diemcf. Ov. Am. 1.13.1-2 Iam super oceanum venit a seniore marito / flava pruinoso quae vehit axe diem ⌋. Atque ad hunc modum ⌊filia⌋ tua instituitur et educatur apud ⌊matrem⌋ meam,
feminam honestissimam et prudentissimam et quae iuxta ⌊Homerum⌋:
cf. Ilias 1.70 ὃς ἤιδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα ⌊ἤδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσόμενα πρό τ᾽ ἐόνταcf. Ilias 1.70 ὃς ἤιδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα ⌋
ac plane viraginem. ⌊Cuius⌋ ingenium vel ex hoc conicere licet, quod in
expeditione belli ⌊Navarrae⌋, cum ⌊maritus⌋ praefectus tormentorum et machinarum bellicarum C
aeger pedibus in proelio adesse nequisset, ipsa viri munia obiens totum
exercitum ⌊regis⌋ armis ad proelium instruxit ita sapienter, ut nihil ab ea
desideraretur eorum, quae maritus sanus et valens posset praestare. Rursus cum ⌊Hispania⌋
bellis civilibus et intestinis discordiis laboraret, suasit ⌊marito⌋, ut
spretis factionum auctoribus, a quibus magnis praemiis invitabatur, decoris sui memor
⌊caesaris⌋ partes sequeretur. ⌊Ipsa⌋ patriis bonis et fortunis posthabitis honestati et decoro per tela per hostes ⌊maritum⌋ est secuta atque ad duces regios se contulit, a quibus et postea a ⌊caesare⌋ tum ipsa, tum vir, laudati praemiis etiam affecti domum sunt reversi. Post obitum ⌊mariti⌋, cum se rus ad vitam quietam contulisset, evocata ab
⌊augusta⌋ coacta fuit munus mariti defuncti administrare, quoad ⌊filius⌋ per UUB, H.154, f. 167v aetatem capere posset.
Haec ideo ad te scribo, ut cognoscas, apud qualem ⌊socrum⌋ ⌊filia{m}⌋ tua{m} vitam degat. De stipendio ⌊regis⌋ in aula nostra dicis ⌊Fabianum⌋ mecum acturum, quem per litteras ultro citroque missas tantum novi. Iam pridem ⌊ille⌋ ad vos rediit negotiis, ut audio, ex sententia confectis. Quare in hac parte nihil est, quod tua opera et adminiculum laboret, nisi forte quid amplius serenissimus ⌊rex⌋ in hac
⌊augustae⌋ aula habeat, quod a me velit curari, vel saltem orig. saltim⌈saltemsaltem orig. saltim⌉ cupidus rerum novarum
optarit a me saepe ad se scribi, quae apud nostrates cotidie nova habeantur ex ⌊Indis⌋ aut alicunde. Pro quibus stipendii vel potius beneficii nomine aliquid mihi quotannis conferret. Hoc autem ideo dico, quod mihi perpetuo propter munus meum in ⌊augustae⌋ aula sit agendum, a qua ⌊caesar⌋ plerumque abesse solet.
De ⌊socrus Isabellae⌋ coniugio credo te certiorem factum per me et ⌊Germanos⌋[4] omnes, quod tamen altius repetam. Posteaquam ⌊filiam⌋ tuam a ⌊matre Isabellam⌋ abductam domum ad ⌊matrem⌋ meam ⌊rus⌋ misi, ubi nullus esset castis iuvenum corruptor in agris, cum ipse ⌊Vallisoleti⌋ in hospitio socrus remanerem, coepi studiosius eam observare quam antea, honores maximos illi ms. e(!)
⌈ii ms. e(!)
⌉ habens, quibus vel invita redundaret. Proinde curabam optimas quasque matronas et feminas ad ⌊illam⌋ frequenter commeare, quae sese de industria ingerentes ducebant ad templum ac reducebant domum, subinde referentes illi timorem Dei, proprium decus et alia, quorum exspectationem sustinebat, cui necesse erat respondere, cum me generum affinesque honestissimos per ⌊filiae⌋ conubium nacta esset. His atque UUB, H.154, f. 168r aliis hoc genus salubribus monitis, cum animum illius alioquin depravatum correctum et castigatum quadamtenus animadvertissem, ipsamque ⌊Isabellam⌋ magis dicto audientem et reverentem me conspexissem, decantavi illi ⌊Pythagorae⌋ sententiam, quam ⌊Plutarchus⌋ in commentario de exilio refert:
cf. Plut. Mor. 602 C ἑλοῦ βίον ἄριστον, ἡδὺν δ᾽ αὐτὸν ἡσυνήθεια ποιήσει ⌊έλου βίον τον άριστον ηδυν δε αυτον συνήθεια ποιήσειcf. Plut. Mor. 602 C ἑλοῦ βίον ἄριστον, ἡδὺν δ᾽ αὐτὸν ἡσυνήθεια ποιήσει ⌋. Cui opera consilio rei non eram defuturus. Itaque partiti officium secundum diffinitionem Tullianam
cf. Cic. Off. 1.10 Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. ⌊ex duobus honestis written over bus⌈busss written over bus⌉ et utilibus
utrum honestius et utiliuscf. Cic. Off. 1.10 Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. ⌋, an quod in aula apud aliquam comitissam ducissamve aut alioqui excellentem dignitate matronam haberet locum, quod mihi utique non erat admodum difficile, aut quod nuberet alicui marito, quem honestiorem et commodiorem despiceremus. Superius displicuit, quod aetas adhuc integra facies honesta mores lasciviores viderentur refragari, praecipue cum vita licentiosior non cotinuo posset reprimi ad tam subitam mutationem faciendam, nempe ex domo libera ad claustrum honestissimarum f matronarum, quod aliam vitam adfert, alios mores postulat. Itaque cum videretur facilius marito quam dominae quantumvis gravi obsecutura, maritum illi delegimus. Is est vir quidam nomine ⌊Martinus Navarrus⌋, oriundus e ⌊Navarra⌋, consobrinus ⌊doctoris Navarri⌋ ius pontificium ⌊Salamanticae⌋ profitentis, qui primam cathedram, id est primos honores et amplius stipendium ceteris professoribus habet. Porro ⌊Martinus⌋ ipse agit ⌊Salamanticae⌋ praefectus equorum domini ⌊Iacobi de Azevedo⌋ filii ⌊archiepiscopi Toletani⌋ defuncti, tibi non ignoti. Cui ⌊pater⌋ archiepiscopus
amplissimum patrimonium et redditus opimos nempe decem millium ducatorum singulis annis reliquit. ⌊Hunc⌋ ex ⌊Italia⌋ cum ero orig. hero⌈eroero orig. hero⌉ suo domino ⌊Iacobo⌋ redeuntem, iam diu ⌊socrui⌋ notum, conciUUB, H.154, f. 168vliavi ratione et casu in tempore utrumque adoriens, quod rerum omnium est primum. Nam cum ipse dominus ⌊Iacobus⌋ ex ⌊Salamantica⌋ huc ad tractandas lites veniret, dominus ⌊Ioannes de Tavera⌋ consobrinus ⌊cardinalis Toletani⌋ mihi amicissimus et ⌊ipse⌋ convenimus eum reverendissimi cardinalis et patrui mei licentiati ⌊Aldereti⌋ supremi orig. suppremi⌈supremisupremi orig. suppremi⌉ senatus consulis nomine rogantes, uti coniugium ⌊Martini⌋ sui cum domina ⌊Isabella⌋ socru mea ineundum boni consuleret atque adeo iuvaret. ⌊Ille⌋ gavisus datam occasionem, qua posset
et ⌊cardinali⌋ et ⌊patruo⌋ meo licentiato gratum facere eo potissimum tempore, quo
suffragio et opera eorum propitia, ut cum maxime egeret, laetus nuntium nostrum accepit
petitis annuens atque illis insuper plura adiecit. Igitur reversus
⌊Salamanticam⌋ fecit copiam ⌊Martino⌋ suo redeundi ad nos ad praescriptum diem, quo
constitueramus nuptias. Venitque ⌊Pozaldes⌋, id est ad domum ⌊matris⌋ meae rus, quo
ipse iam socrum ⌊Isabellam⌋ praemiseram.
Ibi postquam omnes convenissemus ad Idus Novembris sollemnibus de more peractis, sponsalia celebravimus, propediem nuptias celebraturi. Quod paucis diebus,
quibus haec acta sunt, ⌊Salamanticae⌋ est factum, quo una cum ⌊marito⌋ satis
honorifice ⌊eam⌋ deduximus, praetereuntes oppidum ⌊Metinae⌋, ubi ⌊Germanos⌋[5] omnes tuos amicos in nundinis agentes obiter salutavimus. A quibus haec omnia te accepisse verisimile est, si modo fidem adhibeas auditis. Adeo tibi
cf. Hor. Ars 180 segnius inritant animos demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator ⌊segnius irritant anim animum demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectatorcf. Hor. Ars 180 segnius inritant animos demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator ⌋. Agitque ab eo tempore ⌊Salamanticae⌋ apud maritum
⌊Martinum⌋, qui eam amat et suspicit perinde ac si hactenus castius ⌊Penelope⌋ vixisset. Saepius dominum ⌊Iacobum⌋ saluto written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉salutosaluto written over ...⌉ per litteras commendans eidem utrumque, itidem facios et ipsum ⌊Martinum⌋ UUB, H.154, f. 169r et ⌊socrum⌋ iubens de te bene sperare, quam spem illis firmavi, postquam litteras tuas accepi, quibus socrui frugi aliquid a te tuto exspectare praecipis. Quod sane nunc re praestare potes semel tantum ⌊illis⌋ largiens, quanto annuam pensionem redimere posses vel sumptus, quibus ipsi eras suppeditaturus. Quandoquidem ⌊illa⌋ iam nupta non solum rediit ad bonam frugem, sed etiam manet frugi, manebitque ad me recipio, tantisper saltem orig. saltim⌈saltemsaltem orig. saltim⌉ dum ⌊maritus⌋ ille superstes sit, vir sane ingenuus optimus et strennuus et qui, ut ⌊Plutarchus⌋ de ⌊Marco Crasso⌋ dicit,
cf. Plut. Paral. Nicias. Marcus Crassus. Niciae cum Crasso comparatio; Hor. S. 1.4.34 faenum habet in cornu ⌊foenum
habet in cornucf. Plut. Paral. Nicias. Marcus Crassus. Niciae cum Crasso comparatio; Hor. S. 1.4.34 faenum habet in cornu ⌋. Quod autem occupatus sis mittendo auro in ⌊urbem⌋ pro
translatione ⌊ecclesiae Varmien(si)⌋, felix
faustumque tibi sit, eumque honorem tibi Deum Optimum Maximum fortunare et augeri opto, atque a te pro tua dignitate dignissime written over diutissime(?)⌈diutissime(?)dignissimedignissime written over diutissime(?)⌉ administrari.
Venio nunc ad ⌊⌋ tua manu scriptas, quibus me latere non vis
nomine dotis nihil mihi debitum iri ⌊matris⌋ ⌊uxoris⌋ potissimum causa. Iam tibi praedictum huius iniuriam me non tangere, sed neque ⌊filiam⌋ innocentem, quae vel hac felicitatis praerogativa favorem tuum demeruisse potuit, quod praematuri coniugii beneficio a ⌊matre⌋ se emanciparit priusquam in aliquem casum incideret, quo se et genus dehonestaret. Cum preterea iure divino canonico nec civili, cuius non omnino expertes sumus,
cf. Vulg. Ez 18.19-20 non portavit filius iniquitatem patris / videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est / omnia praecepta mea custodivit et fecit illa / vita vivet / anima quae peccaverit ipsa morietur / filius non portabit iniquitatem patris / et pater non portabit iniquitatem filii / iustitia iusti super eum erit / et impietas impii erit super eum ⌊non debeat filius iniquitatem patris portarecf. Vulg. Ez 18.19-20 non portavit filius iniquitatem patris / videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est / omnia praecepta mea custodivit et fecit illa / vita vivet / anima quae peccaverit ipsa morietur / filius non portabit iniquitatem patris / et pater non portabit iniquitatem filii / iustitia iusti super eum erit / et impietas impii erit super eum ⌋ nec alterius parentis odio praegravari, aut ex alterius odio debita naturae privari munificentia. Cuius rei exemplis supersedeo, ne videar verba doctorum tibi nota referre, contentus unico dicto nostri ⌊Senecae⌋ philosophi, qui in
primo libro De Clementia ad ⌊Neronem⌋ caesarem scribens dicit:
cf. Sen. Cl. 1.14.1 ⌊Numquid
aliquis sanus filium a prima offensa exheredat; nisi magnae et multae iniuriae
patientiam evicerint, nisi UUB, H.154, f. 169v plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum.cf. Sen. Cl. 1.14.1 ⌋
cf. Sen. Cl. 1.14.2 ⌊Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui
remedia consumpsit.cf. Sen. Cl. 1.14.2 ⌋
Verum cum tuis litteris, quibus aperte rem ipsam loquens nil circuitione usus ostendas te in praesentia ita esse animatum, ut nihil nisi ex mera liberalitate, beneficentia et munificentia tua sis praestiturus, agam tecum aequo et bono, reliquisve partibus iuris potius quam iure ipso, teque posthac consumato matrimonio non de stipulatu sed de spontanea pollicitatione appellabo, cum mihi tantum hac caveris tuis litteris, quas domi ceu syngraphas incolumes asservo, ut pote, qui in te meam spem sitam, glorier apud omnes iactemque tamquam nomen locupletis debitoris, cuius diem caedere gaudeo, venire tamen optarim.
Reliqua omnia a domino ⌊Gaspare Vayler⌋, harum latore,
accipies, qui omnibus negotiis non solum interfuit, sed profuit, siquidem et
domi ipsius hic sponsalia mea sunt celebrata nuper et ipse atque ⌊Sebastianus Curz⌋, paranymphus futurus et alii ⌊Germani⌋[6] nudiustertius comitati sunt me per dispositos equos ad vicum usque ⌊Pozaldes⌋, suaque praesentia nuptias meas cohonestarunt. Venit et eo ad nuptias ex ⌊Salamantica⌋ socrus ⌊Isabella⌋ ⌊mariti⌋ affinibus comitata, quae ad te nunc scribit ⌊⌋ Hispanas. Quibus inter alia corrigit verba illa mea circumscripta, ubi moneo te semel illis tantum mittere, quanto pensionem posses redimere, dicens me nihil determinatum ad te debere scribere, qui, si te ipsa bene novit, nolles liberalitati tuae leges praescribi. Proinde quidquid in ⌊se⌋ et ⌊maritum⌋ quovis
nomine erogaveris, hilaris orig. hylaris⌈hilarishilaris orig. hylaris⌉ et gratias agens
acceptura. Interim tamen viginti illos ducatos, quos iubes a me ⌊illi⌋ numerari, habebit. Mitto tibi per dominum ⌊Gasparem⌋ ⌊⌋ nec non et socrus ⌊Isabellae⌋ propediem missurus UUB, H.154, f. 170r et
aliud testimonium de nobilitate mei generis, quod tibi fortasse non erit iniucundum.
Salutat te dominus doctor ⌊Guevara⌋, non theologus, ut credis, sed magister
supplicum libellorum ⌊caesaris⌋ atque adeo triumvir. Nam ⌊ipse⌋, ⌊Grantvella⌋ et ⌊Covos⌋, gubernant hoc tempore totam nostram rempublicam. Alii omnes absunt, quamprimum redituri. Per manus ⌊Fuggerorum⌋ aut certe domini ⌊I(oannis) Antoni de Taxis⌋ poteris, si voles, mittere
quidquid litterarum ad nos sis missurus.
Vale, Praesul Reverendissime, cui me humillime commendo.
⌊Vallisoleti⌋, IX Calendas Iunias 1538.
Agnoscis, opinor, manum tui humillimi servi ⌊Iacobi Gratiani Aldereti⌋.
Postscript:
Salutant te ⌊uxor⌋ ⌊Petri de la Huerta⌋, nutrix dominae ⌊Ioannae Dantiscae⌋ et vir
iam senio confectus, in quos contemplatione alumnae nonnihil beneficii confero, sunt enim mihi vicini. Ipsa autem nutrix crebrius invisit meam ⌊uxorem⌋ nunc in vico agentem, quam antea apud ⌊matrem⌋ Vallisoleti. Salutat te etiam ⌊Francisca Delgada⌋, ⌊socrus⌋ soror, iam nupta cuidam ⌊nummulario aulico⌋ mihi amico.
[1, 4, 5] Germani - Dantiscus, when staying in Spain, made acquaintances with some German factors of ⌊Fuggers⌋ and ⌊Welsers⌋, among them ⌊Ulrich Ehinger⌋, ⌊Albrecht Cuon⌋, ⌊Gaspar Vayler⌋, ⌊Christof Peutinger⌋, ⌊Sebastian⌋ and ⌊Christof Kurtz⌋ and with German courtiers of the ⌊Emperor⌋, as e.g. ⌊Johannes Obernburger⌋.
[2, 6] According to the ⌊⌋ of Diego Gracian and Juana Dantisca, brothers ⌊Christof⌋ and ⌊Sebastian Kurtz⌋, were present on the wedding ceremony; ⌊Isabel Delgada⌋ ⌊⌋ Dantiscus, that there were also ⌊Gaspar Veyler⌋ and 3 or 4 other Germans cf. also footnote No. 1.
[3] Lex Faunia - a Roman law of 162 BC, which forbade prodigality and especially a consumption of luxury food, in order to counteract famine.
| | 8 | IDL 1861 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1538-05-25 | received [1539]-01-19
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 171-176
| 2 | excerpt in Latin, 16th-century, UUB, H. 154, f. 177-182
| 3 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 34
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 107
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 176v
Reverendissimo atque Illustri Domino, domino ⌊Ioanni de Curiis Dantisco⌋ episcopo Culmensi ad ecclesiam Varmiensem postulato etc., domino meo perquam colendo
UUB, H. 154, f. 171r
Reverendissimo atque Illustri Domino, domino Ioanni De Curiis Dantisco episcopo Culmensi et ad ecclesiam Varmiensem postulato etc. Iacobus Gratianus Alderetus salutem plurimam dicit.
Accepi ⌊⌋ tuas, Praesul Reverendissime, quae mihi gratiores et iucundiores fuerunt, quo magis expectatae. His ordine, ut videre velle, respondebo. Primo quod ⌊Isabellam⌋ socrum incusas ad tuas litteras connivisse ⌊filiam⌋que tuam vendere voluisse et reliqua, quae de
multis criminibus unum reprehendis, nihil ad me attinent, qui contemplatione tui omnia candido sinceroque animo agebam, non ex compacto, ut reris, quasi ego ⌊illi⌋ suaderem, ne tibi petenti ⌊filiam⌋ redderet et alia, quae ne per somnium quidem cogitavi, persancte iuro. Hoc item contestatum vellens, me nullas hactenus litteras tuas vidisse praeter ultimas ⌊⌋ socrui ⌊Isabellae⌋ redditas triduo ante ⌊⌋, quibus aliud fortasse astu agens, alienam ⌊filiam⌋ tuam dicebas. Quod ⌊Isabella⌋ iniquo animo accipiens indignatione rei percussa, flens obtestansque, dum se de hoc
apud me expurgaret timens, ne a proposito resilirem, iussi illam aequanimem esse, cum vel a me uno falsum convinceretur, qui citius
deieraturus eram me non esse Gratianum, illam autem Isabellam, quam ⌊puellam⌋
tuam non esse, adeo iudicio omnium, qui te noramus, non solum facie gestu incessu et reliquis corporis lineamentis, sed meherUUB, H. 154, f. 171vcle moribus et cogitationibus te refert.
Proinde huius rei secura, cetera ad ⌊Germanos⌋[1] referret, quibus cum ipse insciis ⌊matre⌋ et ⌊filia⌋ coniugium tractabam, ad quod iam inde a principio ab ipsismet Germanis instigatus et allectus eram. Qua de re Deum Optimum Maximum cf. Vulg. Sap 1.6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor ⌊scrutatorem cordis et renumcf. Vulg. Sap 1.6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae eius auditor ⌋
hominesque ipsos mihi tibique notos opere magis, quam verbis, sum testificatus. Nempe haec omnia eo tendunt, ut dicas assensu tuo exspectato oportuisse. Quem si hactenus exspectassemus, priusquam litterae nostrae ad te pervenissent, priusquam responsum et
assensum, quem dicis, habuissemus, iam ⌊mater⌋ perditissima ⌊filiam⌋ perdidisset, si non
alias, at certe moribus corruptis, cum praecipue in ea esset puella aetate constituta, quae posset vel ad vitia apud matrem pessime moratam, vel ad
virtutes apud optimam ⌊socrum⌋, qualem nunc habet, facile informari et habitum sumere.
Alioquin exspectaturus eram aequo animo istum consensum, si recte memini per
meas primas ⌊⌋ abs te petitum, quas trinis exemplis fateris accepisse, maxime cum tunc temporis ⌊filia⌋ tua id esset aetatis, quae me non ad amorem et libidinem propter formam, sed potius ad misericordiam sui propter pietatem Christianam paternamque amicitiam simplicitatemque morum invitare potuisset. Quibus et aliis id genus, dum modis
omnibus prospicio, nullis sumptibus peperci idque cum vilius a ⌊matre⌋
pessima pauperrima UUB, H. 154, f. 172r pecuniaeque avidissima emere quam in concubinam possem, quam in coniugem redimere. Siquidem invitus dicam id, quod ab aliis malim acciperes: ab eo die, quo
primum ⌊Isabellae⌋ socrus domum hospes sum ingressus, id est ab hinc duobus annis, mille fere ducatorum sumptus feci in alendis utrisque cum familia, in ducenda ⌊uxore⌋, in elocanda matre a me tantum vestibus suppellectilibus utensilibusque adiuta,
et aliis expensis faciundis, quas mihi subire necessum fuit cupienti tuo meoque honori satisfacere. Hinc nimirum est aut nusquam alibi, quod ⌊filiam⌋ tuam sponsam mihi per annum et apud ⌊matrem⌋ meam in ⌊vico⌋ agentem ducere de more distulerim et modis legitimis, id est in facie ecclesiae, matrimonium celebrare. Quod iam Deo auspice et Virgine Deipara, ut tibi morem gererem, in vico nostro ⌊Pozaldes⌋ in publica ecclesia magnifice et sumptuose ad XII written over VII⌈VIIXIIXII written over VII⌉ Calendas Iunias
celebravimus convocatis ad nuptias ⌊Germanis⌋[2], consanguineis affinibus et amicis omnibus atque adeo universo populo, quantuluscumque est. De coniugis institutione nihil est, quod labores, quandoquidem iam
inde a festo Divi Petri, quo die a domo materna abducta ad hospitium
⌊Fuggerorum⌋, ubi sponsalia celebravimus, tradita ⌊matri⌋ meae fuerit sitque apud illam perpetuo in ⌊vico⌋, ne latum quidem pedem discedens. ⌊Quae⌋ ab eadem informata ad omnes actus vitae honestissimos per omnia ⌊socrum⌋
aemulari studet. Qua de re ⌊mater⌋ ad te ⌊⌋ et in praesentia ⌊⌋. Sed quoUUB, H. 154, f. 172vniam tibi non iniucundum auditu fore arbitror, accipe quibus exercitiis ⌊filia⌋ tua apud ⌊matrem⌋ meam diem transigat. Mane simul atque experrecta est vel a ⌊matre⌋ apud quam dormit excitata, id fit ad sextam fere, surgit e lecto flexisque genibus ante altare, quod in cubili habet, agit gratias benignitati Divinae pro beneficiis in se collatis preculas aliquot ore iaculans. Postea a ⌊matre⌋ compta et ornata incipit recitare in horis Officium Divae Virginis ad illam horam, qua pulsatis nolis de more patrio ad sacrum vocantur. Tunc ⌊mater⌋ et ⌊ipsa⌋ templum petunt rebus sacris operam daturae, a quibus illae totum diem felicem auspicantur. Domum reversa sumit ientaculum, inde ad munia domestica obeunda se confert, acu vel suens aliqua vel pingens, tametsi hoc parcius ⌊mater⌋ permittit propter caesios oculos, quibus ⌊illa⌋ parum prospectans non satis assequitur. Deinde revocata ad prandium cum ⌊matre⌋ et ⌊sororcula⌋ accumbens sumit illud frugale sane et moderatum, quale solet esse viduarum honestarum, quibus nihil opus lege Faunia[3]. A prandio lusu quopiam honesto animum laxat cum ⌊sororcula⌋ mea sacris initianda coetanea sibi, quam sociam et sodalem iucundissimam omniumque rerum participem sibi assumpsit, delectata nimirum similitudine studiorum iuxta illud ⌊Plutarchi⌋:
cf. Plut. Mor. 51 E; Adagia 121 Simile gaudet simili ⌊
γέρων γέροντι γλωτταν ηδίστην έχει,
παις παιδί, και γυναικι πρόσφορον γυνή,
νοσων τ’ ανηρ νοσουντι,UUB, H. 154, f. 173r και δισπραξία
ληφθεις επωδός εστι τω πειρομένω. cf. Plut. Mor. 51 E; Adagia 121 Simile gaudet simili ⌋
Hora tertia pomeridiana ⌊utraque⌋ ad studium litterarum evocata, a puero consanguineo nostro ducta, per unam aut alteram horam in litteris detinentur
vel libros aliquot graviorum auctorum et moribus convenientissimos legendo, cuiusmodi est ⌊Vives⌋ De institutione feminae Christianae, ⌊Hieronymi⌋ epistolae et alia huiusmodi aut certe calamo pingendo characteres meos imitatur. Qua in re quantum profecerit, ex ⌊⌋ ⌊ipsius⌋ autographis ad te missis potes conicere, cum antea apud matrem ⌊Isabellam⌋ plane rudis omnium harum rerum esset. Postea linum calathosque reposcens sumpto colo cum ⌊sororcula⌋ certatim contendit, utra prior pensum absolvat carmina aliqua Hispana ore cantillans, per quae nimirum labor fallatur decipiaturque. Finita cena iubentur a ⌊matre⌋,
tum ⌊ipsa⌋, tum ⌊sororcula⌋, in codice Evangeliorum aut Vitis Sanctorum Patrum aliqua alternatim recitare, donec hora evocat ad cubandum. Ibi rursus ante altare, candelis cereis incensis, preces aliquot Christo et Divis peculiares effundit. Deinde lectum ingressa media inter ⌊matrem⌋ et ⌊sororculam⌋ cubat, ubi etiam dictante matre conceptis verbis aliquoties Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam proferunt, dum a somno paulatim obrepente opprimitur. Sicque omnes suaviter dormiunt, quoad cf. 1.13, 1-2 Iam super oceanum venit a seniore marito / flava pruinoso quae vehit axe diem ⌊iam super oceano venit a seniore marito flava pruinoso quae vehit axe diemcf. 1.13, 1-2 Iam super oceanum venit a seniore marito / flava pruinoso quae vehit axe diem ⌋. Atque ad hunc modum ⌊filia⌋ tua instituitur et educatur apud ⌊matrem⌋ meam,
feminam honestissimam et prudentissimam et quae iuxta ⌊Homerum⌋:
cf. Ilias 1.70 ὃς ἤιδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα ⌊ἤδη UUB, H. 154, f. 173v τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσόμενα πρό τ᾽ ἐόνταcf. Ilias 1.70 ὃς ἤιδη τά τ᾽ ἐόντα τά τ᾽ ἐσσόμενα πρό τ᾽ ἐόντα ⌋
ac plane viraginem. ⌊Cuius⌋ ingenium vel ex hoc conicere licet, quod in
expeditione belli ⌊Navarrae⌋, cum ⌊maritus⌋ praefectus tormentorum et machinarum bellicarum
aeger pedibus in proelio adesse nequisset, ipsa viri munia obiens totum
exercitum ⌊regis⌋ armis ad bellum instruxit ita sapienter, ut nihil ab ea
desideraretur eorum, quae maritus sanus et volens posset praestare. Rursus cum ⌊Hispania⌋
bellis civilibus et intestinis discordiis laboraret, suasit ⌊marito⌋, ut
spretis factionum auctoribus, a quibus magnis praemiis invitabatur,
⌊caesaris⌋ partes orig. parteis⌈partespartes orig. parteis⌉ decoris sui memor sequeretur. ⌊Ipsa⌋ patriis bonis et fortunis posthabitis honestati et decoro per tela per hostes ⌊maritum⌋ secuta ad duces regios se contulit, a quibus et postea a ⌊caesare⌋ tum vir, tum ipsa, laudati praemiis etiam affecti domum sunt reversi. Post ⌊mariti⌋ obitum, cum se rus ad vitam quietam contulisset, evocata ab
⌊augusta⌋ coacta fuit munus administrare, quoad ⌊filius⌋ per aetatem capere posset.
Haec idcirco ad te scribo, ut cognoscas, apud qualem ⌊socrum⌋ ⌊filia⌋ tua vitam degat. De stipendio ⌊regis⌋ in aula dicis ⌊Fabianum⌋ mecum acturum, quem per litteras ultro citroque missas tantum novi. Iam pridem ⌊ille⌋ ad vos rediit negotiis, ut audio, ex sententia confectis. Quare in hac parte nihil est, quod tua opera et adminiculum laboret, nisi forte quid amplius serenissimus ⌊rex⌋ in hac
⌊augustae⌋ aula habeat, quod a me velit curari, vel saltem orig. saltim⌈saltemsaltem orig. saltim⌉ cupidus rerum novarum
optarit a me saepe ad se scribi, quae apud nostrates cotidie nova habeantur UUB, H. 154, f. 174r
vel ex ⌊Indis⌋, vel alicunde. Pro quibus stipendii vel potius beneficii nomine aliquid mihi quotannis conferret. Hoc autem ideo dico, quod mihi perpetuo propter meum munus in ⌊augustae⌋ aula sit agendum, a qua ⌊caesar⌋ plerumque abesse solet.
De ⌊socrus Isabellae⌋ coniugio credo te certiorem factum per me et ⌊Germanos⌋[4] omnes, quod tamen altius repetam. Posteaquam ⌊filiam⌋ tuam a ⌊matre⌋ abductam in ⌊vicum⌋ ad domum ⌊matris⌋ misi, ubi nullus esset castis iuvenum corruptor in agris, coepi studiosius socrum observare quam antea, honores maximos illi habens, quibus vel invita redundaret. Proinde curabam optimas quasque matronas et feminas ad ⌊illam⌋ frequenter commeare, quae sese de industria ingerentes ducebant ad templum ac reducebant domum, subinde illi referentes timorem Dei, proprium decus et alia, quorum exspectationem sustinebat, cui necesse erat respondere, cum me generum affinesque honestissimos per ⌊filiae⌋ conubium nacta esset. His atque aliis hoc genus salubribus monitis, cum illius animum alioquin depravatum correctum et castigatum quadamtenus animadvertissem, ipsamque ⌊Isabellam⌋ magis dicto audientem et reverentem me conspexissem, decantavi illi ⌊Pythagorae⌋ sententiam, quam ⌊Plutarchus⌋ in commentario de exilio refert:
cf. Plut. Mor. 602 C ἑλοῦ βίον ἄριστον, ἡδὺν δ᾽ αὐτὸν ἡσυνήθεια ποιήσει ⌊έλου βίον τον άριστον ηδυν δε αυτον συνήθεια ποιήσειcf. Plut. Mor. 602 C ἑλοῦ βίον ἄριστον, ἡδὺν δ᾽ αὐτὸν ἡσυνήθεια ποιήσει ⌋. Cui opera consilio re non eram defuturus. Itaque partiti officium secundum diffinitionem Tullianam
cf. Cic. Off. 1.10 Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. ⌊ex duobus honestis et utilibus utrum honestius et utiliuscf. Cic. Off. 1.10 Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius, itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. ⌋, an quod in aula apud aliquam comitissam ducissamve aut alioqui UUB, H. 154, f. 174v excellentem dignitate matronam haberet locum, quod mihi non erat admodum difficile, an quod nuberet a marito, quem honestiorem et commodiorem despiceremus. Superius displicuit, quod aetas adhuc integra facies honesta mores lasciviores viderentur refragari, praecipue cum vita licentiosior non cotinuo posset reprimi ad tam subitam mutationem faciendam, ex domo libera ad claustrum honestissimarum matronarum, quod aliam vitam adfert, alios mores postulat. Itaque cum videretur facilius marito quam dominae quantumvis gravi obsecutura, maritum illi delegimus. Is est vir quidam nomine ⌊Martinus Navarrus⌋, oriundus e ⌊Navarra⌋, consobrinus ⌊doctoris Navarri⌋ ius pontificium ⌊Salamanticae⌋ profitentis, qui primam cathedram, id est primos honores et amplius stipendium ceteris professoribus illic habet. Porro ipse ⌊Martinus⌋ agit ⌊Salamanticae⌋ praefectus equorum domini ⌊Iacobi de Azevedo⌋
filii ⌊archiepiscopi Toletani⌋ defuncti, tibi non ignoti. Cui ⌊pater⌋ archiepiscopus redditus decem millium ducatorum reliquit. ⌊Hunc⌋ ex ⌊Italia⌋ cum hero orig. haero⌈herohero orig. haero⌉ suo domino ⌊Iacobo⌋ redeuntem e bello, iam diu ⌊socrui⌋ notum, conciliavi ratione et casu in tempore utrumque adoriens, quod rerum omnium est primum. Nam cum ipse dominus ⌊Iacobus⌋ ex ⌊Salamantica⌋ huc ad tractandas lites veniret, dominus ⌊Ioannes Tavera⌋ sobrinus reverendissimi ⌊cardinalis Toletani⌋ mihi amicissimus et ego convenimus ipsum Dominum Iacobum nomine cardinalis et patrui mei licentiati ⌊Aldereti⌋ suppremi senatus consulis rogantes, uti coniugium ⌊Martini⌋ sui cum domina ⌊Isabella⌋ socru ineundum boni consuleret atque adeo iuvaret. ⌊Ille⌋ gavisus datam occasionem, qua posset
et ⌊cardinali⌋ et ⌊patruo⌋ meo licentiato gratum facere eo potissimum UUB, H. 154, f. 175r tempore, quo
suffragio et opera eorum propitia, ut cum maxime egeret, laetus nuntium meum accepit
petitis annuens atque insuper illis plura adiecit. Igitur ⌊Salamanticam⌋ reversus fecit copiam ⌊Martino⌋ suo redeundi ad praescriptum diem, quo
constitueramus nuptias. Venitque ⌊Pozaldes⌋ ad domum ⌊matris⌋, quo
ipse iam ⌊socrum⌋ praemiseram.
Ibi postquam omnes convenissemus ad Idus Novembris pulsatis de more campanis aliisque sollemnibus peractis, sponsalia celebravimus, propediem nuptias celebraturi. Quod paucis diebus,
quibus haec acta sunt, ⌊Salamanticae⌋ est factum, quo una cum ⌊marito⌋ ⌊eam⌋ deduximus, praetereuntes oppidum ⌊Metinae⌋, ubi ⌊Germanos⌋[5] omnes tuos amicos in nundinis agentes obiter salutavimus. A quibus haec omnia te accepisse verisimile est, si modo fidem adhibeas auditis. Adeo tibi
cf. Hor. Ars 180 segnius inritant animos demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator ⌊segnius irritant animum demissa per aures, quam quae sunt oculis subiecta et quae ipse sibi tradit spectatorcf. Hor. Ars 180 segnius inritant animos demissa per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator ⌋. Agitque in praesentiarum ⌊Salamanticae⌋ post illa apud maritum ⌊Martinum⌋, qui eam amat et suspicit perinde ac si h semper castius ⌊Penelope⌋ vixisset. Saepius dominum ⌊Iacobum de Azeuedo⌋ saluto per litteras commendans eidem utrumque, itidem facio et ipsos ⌊Martinum⌋ et ⌊socrum⌋ iubens de te bene sperare, quam spem illis firmavi, postquam litteras tuas accepi, quibus socrui frugi aliquid a te tuto exspectare promittis. Quod sane nunc re praestare potest semel tantum ⌊illis⌋ largiens, quanto annuam pensionem a te oblatam redimere posses vel sumptus, quibus eidem eras suppeditaturus. Quandoquidem ⌊illa⌋ iam nupta non solum rediit ad bonam frugem, sed manet frugi, manebitque ad me recipio, tantisper saltem orig. saltim⌈saltemsaltem orig. saltim⌉ dum ⌊maritus⌋ illi superstes sit, vir sane ingenuus optimus et strennuus et qui, ut ⌊Plutarchus⌋ de ⌊Marco Crasso⌋ UUB, H. 154, f. 175v dicit,
cf. Plut. Paral. Nicias. Marcus Crassus. Niciae cum Crasso comparatio; Hor. S. 1.4.34 faenum habet in cornu ⌊foenum
habet in cornucf. Plut. Paral. Nicias. Marcus Crassus. Niciae cum Crasso comparatio; Hor. S. 1.4.34 faenum habet in cornu ⌋. Quod autem occupatus sis mittendo auro ad ⌊urbem⌋ pro
translatione ⌊ecclesiae Varmien(si)⌋, ad quam es postulatus, tibi felix faustumque precor, eumque honorem tibi Deum Optimum Maximum po fortunare et augere opto, atque a te pro tua dignitate diutissime administrari.
Venio nunc ad ⌊⌋ tua manu scriptas, quibus me latere non vis
nomine dotis nihil mihi debitum iri ⌊matris⌋ ⌊sponsae⌋ potissimum causa. Iam tibi praedictum huius iniuriam me non tangere, sed neque ⌊filiam⌋ innocentem, quae vel hac felicitatis praerogativa favorem tuum demeruisse potuit, quod praematuri coniugii beneficio a ⌊matre⌋ se emanciparit liberaretque priusquam in aliquem casum incideret, quo se et genus dehonestaret. Cum praeterea iure divino canonico nec civili, cuius non omnino expertes sumus,
cf. Vulg. Ez 18.19-20 non portavit filius iniquitatem patris / videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est / omnia praecepta mea custodivit et fecit illa / vita vivet / anima quae peccaverit ipsa morietur / filius non portabit iniquitatem patris / et pater non portabit iniquitatem filii / iustitia iusti super eum erit / et impietas impii erit super eum ⌊filius non debeat iniquitatem patris portarecf. Vulg. Ez 18.19-20 non portavit filius iniquitatem patris / videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est / omnia praecepta mea custodivit et fecit illa / vita vivet / anima quae peccaverit ipsa morietur / filius non portabit iniquitatem patris / et pater non portabit iniquitatem filii / iustitia iusti super eum erit / et impietas impii erit super eum ⌋ nec alterius parentis odio praegravari, aut ex alterius odio debita naturae privari munificentia. Cuius rei exemplis supersedeo, ne videar verba doctorum tibi referre, contentus unico dicto nostri ⌊Senecae⌋ philosophi gravissimi, qui in primo libro De Clementia ad ⌊Neronem⌋ caesarem scribens dicit:
cf. Sen. Cl. 1.14.1 ⌊Numquid
aliquis sanus filium a prima offensa exheredat; nisi magnae et multae iniuriae
patientiam evicerint, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non
accedit ad decretorium stilum.cf. Sen. Cl. 1.14.1 ⌋
cf. Sen. Cl. 1.14.2 ⌊Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui
remedia consumpsit.cf. Sen. Cl. 1.14.2 ⌋
Verum cum tuis litteris, aperte rem loquens ostendas te in praesentia ita esse animatum, ut nihil nisi ex mera liberalitate, beneficentia et munificentia tua sis praestiturus, agam tecum aequo et bono, reliquisve pa paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉rtibus iuris potius quam iure ipso, teque posthac consumato matrimonio non UUB, H. 154, f. 176r de stipulatu sed de spontanea pollicitatione appellabo, cum mihi tantum hac tuis litteris caveris, quas domi ceu syngraphas incolumes asservo, tamquam nomen locupletis debitoris, cuius diem caedere gaudeo, venire tamen optarim.
Reliqua omnia a domino ⌊Gaspare Vayler⌋ accipies, qui omnibus negotiis non solum interfuit, sed profuit, siquidem et
domi ipsius ol hic sponsalia sunt celebrata et nudiustertius Gaspar ipse atque ⌊Sebastianus Curz⌋, paranymphus meus futurus ⌊Christophorus Curz⌋ et alii ⌊Germani⌋[6] comitati sunt me per dispositos equos ad ⌊vicum⌋ usque, suaque praesentia nuptias meas cohonestarunt. Venit et eo ad nuptias ex ⌊Salamantica⌋ socrus ⌊Isabella⌋, quae ad te scribit ⌊⌋ Hispanas. Quibus inter alia corrigit verba illa mea circumscripta, ubi moneo te semel illi tantum missum ire, quanto annua pensio redimeretur, dicens me nihil determinatum debuisse ad te scribere, qui, si te bene novit, nolles liberalitati aut munificentiae tuae leges praescribi. Proinde quidquid in ⌊eandem⌋ et ⌊maritum⌋ quovis
nomine erogaris, hilareshylares written over hilaris⌈hilaris hilares orig. hylares⌈hilareshilares orig. hylares⌉ hilareshylares written over hilaris⌉ et gratias agentes
accipient.
Idcirco a me viginti illos aureos accepturi, tibi debebunt. Per dominum ⌊Gasparem Vayler⌋ mitto tibi ⌊⌋ et ⌊Isabellae⌋ item socrus missurus propediem et
aliud de nobilitate mei generis, quod tibi fortasse non erit iniucundum.
Vale, Praesul Reverendissime, et nobis omnibus, si voles, rescribe etiam Latine perque manus Fuggerorum aut Ioannis Antonii de Taxis, quas litteras scripseris, et written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉etet written over ...⌉ alia mitte. Vale iterum.
⌊Vallisoleti⌋, VIII-o Calendas Iunias 1538.
Postscript:
Salutat te dominus ⌊Guevara⌋ doctor, non theologus, ut reris, sed magister
supplicum libellorum atque adeo triumvir. Nam et ⌊ipse⌋, ⌊Covos⌋ et ⌊Grantvella⌋ gubernant nostram ⌊rempublicam Hispanam⌋. Alii
UUB, H. 154, f. 176v
omnes absunt, ab hac aula propediem redituri et ad te scribent.
Agnoscis, opinor, manum tui ⌊Iacobi Gratiani Aldereti⌋.
[1, 4, 5] Germani - Dantiscus, when staying in Spain, made acquaintances with some German factors of ⌊Fuggers⌋ and ⌊Welsers⌋, among them ⌊Ulrich Ehinger⌋, ⌊Albrecht Cuon⌋, ⌊Gaspar Vayler⌋, ⌊Christof Peutinger⌋, ⌊Sebastian⌋ and ⌊Christof Kurtz⌋ and with German courtiers of the ⌊Emperor⌋, as e.g. ⌊Johannes Obernburger⌋.
[2, 6] According to the ⌊⌋ of Diego Gracian and Juana Dantisca, brothers ⌊Christof⌋ and ⌊Sebastian Kurtz⌋, were present on the wedding ceremony; ⌊Isabel Delgada⌋ ⌊⌋ Dantiscus, that there were also ⌊Gaspar Veyler⌋ and 3 or 4 other Germans cf. also footnote No. 1.
[3] Lex Faunia - a Roman law of 162 BC, which forbade prodigality and especially a consumption of luxury food, in order to counteract famine.
| | 9 | IDL 1982 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Toledo, [1538]-11-11 | received [1539]-03-21
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 155, f. 172-173
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 183
|
Prints: 1 | EZQUERRO p. 271 (in extenso, typescript (PhD dissertation)) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 173v
Reverendissimo atque
Illustrissimo Domino, domino ⌊Ioanni Decuriis Dantisco⌋ episcopo Varmiensi et cetera, domino meo perquam colendo
UUB, H. 154, f. 172r
Reverendissimo atque illustrissimo domino domino Ioanni Dantisco, Episcopo Varmiensi Iacobus Gratianus Alderetus salutem dicit. Reverendissime atque Illustrissime Domine, domine mi perquam colende. Post humillimam commendationem.
Etsi pridem dederam ad te litteras per dominum ⌊Gasparem Vayler⌋ Germanum, quibus ad tuas ad me missas latissime respondebam, tamen reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum Londensem⌋ ad istas partes proficiscentem non sum passus vacuum meis litteris abire. Ab eo accipies quidquid a nobis de rebus nostris scire averes, qui tum peritia earum, tum aliorum sermone edoctus, potest optimam rationem reddere. De his etiam ⌊⌋ ad te ⌊mater⌋ mea et ⌊uxor⌋, quas recte valentes nuper in vico dimisi. Fortasse huc adducturus, eo citius, quo mihi voluntas et benignitas tua certior fuerit. Valet etiam socrus ⌊Isabella Delgada⌋ cum ⌊marito⌋ ⌊Salamanticae⌋ agens, quae hanc epistolam ad te mittit meis annexam, s(cilicet) or s⌈s(cilicet)s(cilicet) or s⌉ nimirum exemplo aliarum. Et valeat quam felicissime Reverendissima Dominatio Tua, cui me humillime commendo.
⌊Toleti⌋, III-o (ante) Idus Novembris.
Agnoscis, opinor, manum tui humillimi servi ⌊Iacobi Gratiani Aldereti⌋
| | 10 | IDL 2969 | Diego GRACIÁN de Alderete to Ioannes DANTISCUS, Madrid, 1546-06-03 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 175-182UUB, H. 154, f. 177-182
| 2 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1538, f. 11r-v
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 108
| 4 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 614
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 304
|
Prints: 1 | Starożytności p. 75 (excerpt in Polish translation) | 2 | DE VOCHT 1961 No. DE, 470, p. 384-387, 410 (English register; excerpt) | 3 | Españoles part I, No. 42, p. 109-114 (Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 182
Reverendissimo atque Illustri Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Warmiensi etc. domino meo perquam colendo
BK, 230, p. 175
Reverendissime atque Illustris Domine, domine mihi perquam colende.
Etsi statueram nihil umquam ad te scribere, tamen idoneum ac certum tabellarium oblatum, nempe dominum ⌊Stenelaum⌋, non sum passus vacuum meis litteris abire, existimans has saltem ad manus tuas perventuras, quemadmodum mendacia et calumniae ad aures tuas pervenerunt. Ex litteris domini ⌊Alphonsi de Aragonia⌋ compatris mei tuisque ad eum [1] ad me missis cognovi litteras illas, quas novissime et dominus comendatarius maior ⌊Couos⌋, ⌊Grantvellanus⌋ et alii super negotio meo ad te scripserant[2] ad manus tuas pervenisse(nt). Tametsi eae litterae, quibus eis V mensis Ianuarii praeteriti respondisti per certum nuntium (ut dicis) aut interceptae fuerunt, aut certe ad nos non pervenerunt. Quod ne aegre feras casu accidisse ex dignitate tua id esse credas saltn, ne ex illis apud viros illustres, graves et prudentes inconstantiae notareris. Utinamque illae commendaticiae simili casu perissent neque ad te pervenissent, siquidem te ad rescribendum ea fuerant provocaturae, quae dignitati tuae non convenirent.
Sane ipse, quod ad me privatim attine{n}t, nulla alia de re minus quam de hac eram sollicitus, cui iam pridem cesseram dixeramque ultimum vale maxime posteaquam ultimas litteras ⌊archiepiscopi Londensis⌋ accepi. Nisi postea quasi postliminio paper damaged⌈[io]io paper damaged⌉ revocatus fuissem monitis reverendissimi patris ⌊Petri de Soto⌋ confessoris BK, 230, p. 176 ⌊caesaris⌋ aliorumque amicorum in aula ⌊caesaris⌋ agentium, cum quo ipse dominus ⌊Alphonsus de Aragonia⌋ orator apud vos futurus iter in Sarmatiam parabat, rati occasionem non omittendam me sollicitavere existimantes eas litteras aliquid ponderis apud Te habituras alioquin non {ad}(?) tibi mittendas curassent.
Tametsi ego omnino praesagiens futura vaticinatus sum eos actum agere, nam quod in litteris ipsius domini ⌊Alphonsi⌋ ais me morbo diutissime laborasse eoque modo decumbere,
commentum est illorum, qui tibi item persuaserunt me etiam cum socru ⌊Isabella⌋ rem habere, et alia non minus nefaria quam absurda et falsa,
quae tu mihi nuper tuis litteris tecte significasti, idest hominum quorundam mendacium, αθεων et Lutheranorum, qui nos Hispanos oderunt cane peius et angue, quibus eo nomine potissimum Hispani suspecti sumus, quod lucernam noctu accendimus. Etenim eiusmodi homines apud nostrates (ut scis) non solum mendaces, abiecti et ignobiles, sed et abominabiles et exsecrabiles habentur, nec digni hominum communione, sed mari terraque vitandi, in quos nulla poena aut supplicium sit satis officiosum, etsi vivi concrementur, prout fit eis, quotquot depraehenduntur.
Quandoquidem ipse ab eo tempore, quo ⌊Dantiscam⌋ uxorem duxi, neque morbo neque alio quopiam laboravi, sed valui valeoque cum ⌊uxore⌋ et liberis munere Dei Optimi Maximi, qui mihi hoc et aliis hoc genus beneficiis rependit opus bonum, quod eius eius contemplatione tantum operatus sum, dum ⌊Dantiscam⌋ inopem, egenam, desertam ac miserabiliter derelictam, indotatam ⌊uxorem⌋ duxi ⌊matrem⌋que mea pecunia adiutam locavi eo tempore, quo illius pudicitia erat periclitatura, huius autem vita infamia laborabat utraque certe vel fame periturae aut quaestum corporis turpiter facturae, ni praeveniens subvenissem idque BK, 230, p. 177 contempta alibi dote, quam tunc temporis ingentem potui accepisse. Nec me paenitet facti, nec est, cur paeniteat, quotiens enim operamur
spirituale aliquid bonum, ut placeamus oculo illi Dei vigili, qui numquam sopitur cuique nuda et aperta sunt omnia, et thesaurus noster indepredabilis et incorruptae retributiones [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ et suavis(?)
expectatio manebunt. Eo maxime, quod ipsi ⌊Dantiscae⌋ satis magna dos est sua virtus, probitas et
cf. Ov. Am. 1.3.13-14 nulli cessura fides, sine crimine mores / nudaque simplicitas purpureusque pudor ⌊non cessuri nisi Diis sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudorcf. Ov. Am. 1.3.13-14 nulli cessura fides, sine crimine mores / nudaque simplicitas purpureusque pudor ⌋.
Iam vero quod dicis nullo tuo accedente consensu, sed te prorsus inscio ⌊uxorem⌋ duxissem, existimo te memoria lapsum aut ira animi impeditum oblitum esse Tu, qui in litteris, quas ad me ex ⌊castro tuo Lubecensi⌋ septimo ab hinc anno scripsisti[3]: «Sunt haec verba verum tamen pro Tua virtute meaque in te animi propensione consumato modis legitimis matrimonio non deerit tibi beneficentia mea” etc. Idem, sed pluribus verbis, rescripsisti dominis ⌊episcopo Palentinensi⌋, doctori ⌊Gueuarae⌋ senatori, magistro ⌊Polo⌋, ⌊Consalo Perez⌋, ⌊Reynaldo Strozi⌋, ⌊Alberto Cuon⌋ et aliis tibi mihique notis et amicis. Idque posteaquam ea de re ad te litteras dedissem, quas in
superioribus illis tuis fateris trinis exemplis accepisse. Adeoque ipse contulissem omnia cum Germanis, qui tunc hic aderant, amicis Tuis atque ad hoc me invitantibus adhortantibus et
instigantibus, praecipue cum domino ⌊Enrrico Eynger⌋ compatre tuo tunc superstite, quem licet mortuum, citare in testem libet, ut pro nobis
productus aliquando vera loquatur.
Quoniam haec causa, quae difficultate et mora ita differtur, ut annis novem nondum contestata sint, non apud cuiusvis iudicis mortalis tribunal signanda venit, sed apud illud Dei immortalis optimi incorruptique iudicis, qui omnia auditque videtque, cui velimus nolimus sistendum erit. Nisi vero adeo insipientes simus, ut putemus ipsum Deum mortalia non curare, eaque de divina iustitia praemio poena vindicta, BK, 230, p. 178 deque hoc et futuro saeculo, quae sacra pagina docet, inania et fabulosa esse. Quod autem in litteris ipsius domini ⌊Alphonsi⌋ insinuor ⌊Dantiscam⌋ tuam non esse filiam, sed quod patrem eius in famulitio tuo ⌊mater⌋ novit, eo tamen, quod tum ⌊illa⌋ domus tuae erat vernula beneficiisque tuis educabatur, quodque pater illi testamento nihil legavit, et reliqua non minus a re aliena, quae ut nemo constans et gravis vir
scriberet, ita ad neminem notum sine dedecore nostro superinscribed⌈nostronostro superinscribed⌉
scribi adscribed in place of crossed-out e⌈eii adscribed in place of crossed-out e⌉ non possent, nisi tantum ad ipsum dominum ⌊Alphonsum⌋ ignotum Tibi et harum rerum omnium ignarum non est dissimulandum, cum in eadem epistola, de qua superius [4], dicas “Tu autem cura, ut uxor in ea, qua nunc est, aetate pro paterno tuoque decore instituatur et educetur.”
Qua de re non unicae tantum epistolae ad me et alios, sed multae tuae propria manu ad ⌊Isabellam⌋ matrem scriptae apud me exstant, quas ego omnes incolumes asservo ę(?) quamquam nihil
opus est testimoniis his, qui te et illam norunt, quae maxima turba est, apud quos saltim ex facie et corporis lineamentis tua convinceretur. Nisi quis velit postulare ostendi sibi solem, cum hoc multis testibus magnae fidei et auctoritatis probetur, quorum aliquot iurati nuper
ita re cogente in symbolum veritatis convenerunt. Veluti cernere est in hoc uno instrumento dictorum et depositionum eorum aliorsum facto, nempe ut ⌊filia⌋, tamquam unica heres, succedere posset hereditati matris
⌊Isabellae⌋, quae cum anno praeterito apud nos ad ultimum vitae discrimen laboraret, non licebat ei iure regni testamentum condere aut ⌊filiam⌋ et nepotes heredes instituere, nisi prius depositione testium constaret iudici eandem ipsam ⌊Dantiscam⌋ utriusque ⌊filiam naturalem⌋ esse. Sed res ipsa multo melius in considerationem venit, quoniam non adeo liberalis haberis, ut filiam alienam tot annis aleres eique argentum dimitteres, ni Tua esset. Cuius monitis si ego paruissem BK, 230, p. 179 non esset, quod cum verbum unum essem commutaturus, quae mihi hoc semper occinebat, ut spem omnem ms 1 recta, ms 2 recto⌈rectams 1 recta, ms 2 recto⌉ in Dominum Deum collocaremus, quem unum praecipue patrem ac benefactorem agnoscabat.
Ut te iam tandem hac parte sollocitudinis(?) eximamus securumque reddamus tantopere labores satagasve(?) neganda filia, quam nemo quantumvis bonus magnusque sibi filiam non exoptatur atque gloriaretur. Certe nobilissimi quique viri illi honores habent ac honestissimae quaeque matronae huius aulae dignantur ac gaudent in templis, in synedriis et congressibus eam sibi associare et adiungere tum propter integritatem nominis morumque candorem tum propter dignitatem viri. Ut etiam obiter respondeam scommati, si modo me tantum concernit dicis non se digno vacuisset matrimonio quasi ipse aliquis de media plebe
essem capite census vel diminutus potius, nam neque ⌊illa⌋ erat digna meliore viro sive ad patriam et genus, sive ad natales, sive ad condicionem ms. condictionem(!)
⌈condicionemcondicionem ms. condictionem(!)
⌉ vitae meae id referas nullatenus aliis isthac parte cessuro. Quod autem in eodem epistola domini ⌊Alphonsi⌋ dicis, tam Gr ⌊matre⌋, quam ⌊Gratiano⌋ impediente non successise, ut tibi mitteretur, etc.
Et si alias tibi plene satisfeci, tamen⌈enen⌉ non gravabor breviter ea repetere. Qui enim potuissem ipse impedire, qui post decessum tuum ex ⌊Hispania⌋ adeoque ex ⌊Toleto⌋, ubi ultimo fui Tecum, neque ⌊matrem⌋ neque ⌊filiam⌋ videram, sed neque earum quidem memineram peregrinatus semper in aula apud ⌊serenissimam imperatricem⌋, cui inserviebam, usque ad id temporis, quo curia illius reversa est ⌊Vallisoletum⌋, ubi casu, quemadmodum ad te scripsi, vel potius Deo volente, ne utraque turpiter periret, sortitus sum hospitium domum ⌊Isabellae⌋, matris ipsius ⌊Dantiscae⌋, uxoris meae, quam neque agnovissem post multos annos prae malis transfiguratam, nisi ex memoria faciei Tuae, qui illa cognosceris, nempe quoties illam videbam Te ipsum intueri videbar.
Prout videre est latius in litteris meis tunc ad te scriptis, quorum exemplum non gravabor iterum ad Te mittere, ut ea in memoriam Tibi redigam, quorum videris oblitus, quoniam sic ad nos scribis, quasi numquam ad te pervenissent.
Bene habet animum meum, quod rationes vitae BK, 230, p. 180 meae adeoque facta consiliaque mea in hac parte quam probatissima esse scio tum Deo Optimo Maximo tum viris illustribus, gravibus et prudentibus, quorum familiaritate et consuetudine iam inde a multis annis utor, quique ita probe norunt, quibus ego magis satisfacere studio quam aliis placere. Qui pro sua integritate, prudentia et gravitate non utique adeo accurate hac de re ad te scripsissent tantopere nos tibi commendantes, nisi rei veritatem optime nossent, scilicet et ⌊Dantiscam⌋ tuam esse filiam et nos tum corpore, tum mente sanos longeque alios quam nos opinione tua {nos} fingis. Haec ad te scribem certum nuntium nactus, ne existimares me tacendo assentiri Lutheranis illis et mendacibus (quos mens intelligit), qui tibi sinistra omnia posthabito Dei timore persuaserunt de nobis, magis ut obsequerentur malitia sua, quam ut nobis incommodarent, qui ut illos contemnimus et abominamur, ita per eos a(!) te quodam modo desperavimus. Ac veluti in vas solidum eam spem in Deum Optimum Maximum transfundentes eius beneficientiam et favorem propitium experimur, prosperioraque omnia nobis succedunt, postquam omnino humanae spei renuntiavimus. Adeo verum est, quod vulgo dicitur: “ubi tres, in auxilium humanum, ibi nimirum divinum praesto adesse.”
Unde facile experientia disco ipsum Deum votis meis hactenus refragatum esse, quod in filiis hominum confiderem, in quibus nec est spes nec salus eo ipso praeterito, qui nos suscepit iam inde ab uberibus matris nostrae benigneque nos alit, scilicet ne tuam opem egentes coniuges postulemus qua inopiae nostrae subveniri possit, prout adscribed in place of crossed-out ut(?)⌈ut(?)proutprout adscribed in place of crossed-out ut(?)⌉ in litteris domini ⌊Alphonsi⌋ dicis. Sufficit enim desideriis nostris stipendium honorificum, quod a ⌊caesare⌋ et principe ratione muneris mei quotannis accipio, quoad succedamus hereditati matris meae, feminae tum nobili tum diviti, iam pridem viduae relictae. Praeter alia beneficia, quae per ipsum Deum ex munificentia nostrorum principum, in nos manant emanabuntque in filios, ubi ad aetatem pervenerint, veluti ex illorum promissis accepimus, quae nobis veriora oraculis habentur. Ne quis omnino nos desertos credat quasi potius ab homine BK, 230, p. 181 quam a Deo pendeamus.
Reliqua, si voles, a domino ⌊Stenalao⌋ accipies fidelius forte(?) quam ab aliis.
Et valeat quam felicissime Dominatio Tua.
⌊Madriti⌋ III Nonas Iunii[5] 1546
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Tuae servus ⌊Iacobus Gratianus Alderetus⌋ scripsit
[3] A letter lost.
[2] A letter lost
[1] A letter lost
[4] A letter lost.
[5] June the 3rd.
| |
Texts regarding Diego GRACIÁN de Alderete
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 1 | IDT 264 | Certificate of betrothal between Diego GRACIÁN de Alderete & Juana DANTISCA 1537-06-30 | Manuscript sources: 1 | fair copy, AAWO, AB, D.131, f. 33r-v
| 2 | register, CBKUL, R.III, 31, No. 420, 14.33
|
Prints: 1 | Españoles part 1, No. 17, p. 87-88 |
| | 2 | IDT 360 | Diego GRACIÁN de Alderete to Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) Valladolid 1537-10-30 | Manuscript sources: 1 | fair copy, AAWO, AB, D.111, f. 1-1a
|
| |
Texts where mentioned Diego GRACIÁN de Alderete Results found: 30 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1590 | Isabel DELGADA & Juana DANTISCA to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-03-15 | 2 | IDL 953 | Isabel DELGADA to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, [1537]-05-22 | 3 | IDL 1663 | Gonzalo PÉREZ to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-10 | 4 | IDL 1671 | Ulrich EHINGER to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-12 | 5 | IDL 1672 | Alfonso POLO to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-12 | 6 | IDL 1673 | Fernando de GUEVARA to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-12 | 7 | IDL 1676 | Luis NÚÑEZ CABEZA DE VACA to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-07-22 | 8 | IDL 1696 | Johan WEZE to Ioannes DANTISCUS, Kremnitz (Körmöcbánya), 1537-09-02 | 9 | IDL 1711 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Monzón, 1537-09-11 | 10 | IDL 5623 | Petrus Mirabilis de MONTEREGALE to Ioannes DANTISCUS, Monzón, 1537-09-12 | 11 | IDL 1729 | [Ioannes DANTISCUS] to [Johan WEZE], Löbau (Lubawa), 1537-09-28 | 12 | IDL 5628 | Luis ALOBERA to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1537-10-02 | 13 | IDL 1766 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS, Monzón, 1537-11-09 | 14 | IDL 1774 | [Ioannes DANTISCUS] to Luis NÚÑEZ CABEZA DE VACA, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 15 | IDL 1790 | Ioannes [DANTISCUS] to Gonzalo PÉREZ, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 16 | IDL 1792 | Ioannes DANTISCUS to Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU), Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 17 | IDL 1782 | [Ioannes DANTISCUS] to Alfonso POLO, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 18 | IDL 3988 | Ioannes DANTISCUS to Ulrich EHINGER, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 19 | IDL 1771 | Ioannes DANTISCUS to Fernando de GUEVARA, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 20 | IDL 1773 | [Ioannes DANTISCUS] to [Johan WEZE], Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 21 | IDL 1789 | [Ioannes DANTISCUS] to [Reynaldus STROZZI], Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 22 | IDL 1863 | Ioannes Antonius de TAXIS to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1538-05-26 | 23 | IDL 323 | Hugo ANGELO to Ioannes DANTISCUS, Valladolid, 1538-06-03 | 24 | IDL 1997 | Gonzalo PÉREZ to Ioannes DANTISCUS, Toledo, 1538-11-23 | 25 | IDL 2070 | Johan WEZE to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1539-02-06 | 26 | IDL 2240 | Cornelis DE SCHEPPER & Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE) to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1539-11-15 | 27 | IDL 2253 | Johan WEZE to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1539-12-17 | 28 | IDL 2334 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1540-08-18 | 29 | IDL 2268 | [Ioannes DANTISCUS] to Cornelis [DE SCHEPPER], [Heils]berg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-10 | 30 | IDL 2974 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Binche, 1546-06-12* |
|