Visits: 14299
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Poems: list

List Database Full text

Results found: 122

preserved: 112 + lost: 10

1 IDP    1 De virtutis et fortunae differentia somnium. Argumentum     before 1510-12-24         Incluta succumbit Virtus, Fortuna triumphat Lubrica, nunc orbis sceptra corusca tenet 
2 IDP    2 De virtutis et fortunae differentia somnium. Ad Drevicium epigramma     before 1510-12-24         Dives Arabs Rubro quas colligit aequore gemmas, Munera dat domino, debita dona, suo; Purpuream Tyrius dat tinctam murice lanam; Dat ferus e pharetra tela minuta Getes; Rusticus assiduo quae donat quaerit aratro Et quae spicifero crescere rure solent. Ast inopes, venerande pater, dant munera vates, Quae labor ingenii crebraque cura facit. Si mihi regna forent, si Croesi gaza beati, Si mihi divitiae divitis inde Midae, Donarem pateras auro calicesque nitentes, Quae vel Erythraeis invenit Indus aquis. His ego cum careo, tibi do, dignissime praesul, Quae modo dat numeris pulcher Apollo meis. Quantum Virtutem Fortuna volubilis almam Nostro praecedit tempore, condidimus, Et nuper fueras quae de Virtute locutus, Spernitur a stolidis quae modo ubique viris. Sic, ut quisque vir est, loquitur. Tu sedulo claram Virtutem divo pectore et ore refers Fortunaeque minas, quondam quis saepius actus, Nil metuis; tibi plus illa nocere nequit. Primitias has ergo meas grato accipe vultu Indeque Danitisci sis memoir, oro, tui! Carmina divitiae mihi sunt et carmina gemmae. Credo, satisfaciet, qui dederit, quod habet. 
3 IDP    3 De virtutis et fortunae differentia somnium     before 1510-12-24         Nox erat: in celso radiabant sidera caelo Et Phoebe niveis undique fulsit equis. Solus multa meo iacui meditando cubili, Discernens vitae gesta peracta meae, Fortunae anfractus varios et flabra notabam Nubila, multiplices mutat ut illa vices. Pensabam varias structuras, quae modo surgunt, Quae modo et in nihilum paene redacta iacent. Cuncta revolvebam praesentis temporis acta Quaeque a praeteritis gesta fuere viris. Inde soporiferi feriens me culmine rami Somnus Lethaeis tempora tinxit aquis. Iam sensi placidam per membra repanda quietem Et sopor in toto corpore dulcis erat. Sollicitus campo spatiari rebar aprico, Dum venit Eoum, cana pruina, gelu. Illic respexi per odora rosaria et hortos Miltiiugos vitrei germina multa soli. Frondibus in densis audivi dulce canentes Pennigeras vario carmine mille feras. Scire, ubi eram, nulla potui ratione, videbam Herbosam praeter nil stupefactus humum. Processi ulterius, diffundo lumina late, Invenio nullam, quae pede facta, viam. Tendo tamen nostros, quo se dat Phoebus, ad Austrum Gressus; hinc tritum cerno profectus iter. Prosequor hoc stupidus nullo comitatus Achate, Confidens hominum non procul esse casas. Ecce procul structis exurgunt moenia muris, Visa oculis fuerant non prius illa meis. Quae vigilando solet quis crebro revolvere mente, Haec animo reddit nocte benigna quies. Orbis, quae toties legi, miracula vidi, Ut vatum scripsit non moritura cohors. Pyramides aderant, spectacula celsa, vetustae, Quas meretrix struxit claraque Memphis habet. Quam posuit vidi Babylona Semiramis urbem, Quae nati petiit, stupra nefanda, torum. Pergaeae vidi hinc insignia templa Dianae, Aris et centum grandia sacra Iovis. Spectabam Mausoleum, sublime sepulcrum, Quod struxit caro fida marita viro. Et Labyrintheos quos Daedalus arte labores Fecit, perpetuus sub quibus error erat. Aeraque Phoebei vidi memoranda colossi, Quo fuerat quondam facta superba Rhodos. Cernebam multas tandem procul inde ruinas, Quis subito visis immaduere genae. Hic Danao misere speculabar ab igne cremata Pergama, quae in cineres versa fuere leves. Gentibus invisis ibi Graecia facta gemebat Subdita maestisonis increpuitque modis. Post alia fuerant ex parte videnda Gradivi Moenia sacrorum sub dicione virum. Ante oculos stabant nova condita multa superbe Oppida, quae novi non bene cuncta tamen. Lustrabam cupidus visendi singula certe Nec volui tremulos vertere retro pedes. In Casio clarus fuerat iam vertice Titan Et nitidam terris lampada rite dedit. Ulterius vado, licuit dum cuncta tueri, Respexi multos ordine stare viros, Heroas, proceres et fulgida sceptra tenentes Hic vidi clausas ante manere fores. E quorum numero multi sua stemmata secum Portarunt pictis debite imaginibus. Hic multi torques, multi cervice catenas Gestarunt, illas non meruere licet. Hic vidi Arabio vestes bombyce micantes, Hic Tyrio tinctas murice saepe togas. Purpuream chlamydem, petasum, thoraca, machaeram Hic gessit mollis non cataphractus eques. Dura prro galea capiti coma torta pependit, Quae gessit spirans florida serta crocum. Stabant his mixti pullati et compede vincti, Luminibus quorum lympha perennis erat. Magnaque femineae stetit inde caterva cohortis, Illis non idem vultus in ore fuit. Pars gemitus fudit, pars limis risit ocellis, Pullas pars tunicas, serica parsque tulit. Hinc aderant aliqui, decorat quos infula sancta, In nostra primi religione patres. Hos certi comitabantur, qui singula carpunt Et spernunt doctos, nescia turba, viros. His ego me iunxi comitem; spernebar ab illis, Ridebant nostras, numina sancta, deas. Ex his innumeri, gressu fastuque tumentes, Ad superos stolidas fronte tulere faces. Cognovi multos, sed erat mihi notior unus, Qui me respiciens lumina torva dedit, Verba per ampullas haec sesquipedalia fudit, Turgebant multo labra referta Noto: “Sicine reginae penetralia diva potentis Fortunae tentas ista subire, miser? Atratos repetas, nervis et compede vinctos, Hic tibi non dabitur, vane poeta, locus. Non tibi concessum est dare plebi iussa tremenda, Nec nova tu populo nondere iura potes. Et simulata loqui nescis, versutia tecum Nulla manet, fraudes mente parare nequis. Qui vult Fortunae laetos invisere vultus, Dedecus, omne nefas et scelus omne sciat! Haec, quae clara vides, palatia, moenia celsa Subdita sunt nostrae, cunctaque structa deae. Regna, urbes, terrae, capitolia, castra, theatra, Templa, Lares, circi, iugera, prata, lacus, Omnia Fortunae subsunt, Haec cuncta gubernat, Est inter cunctas prima colenda deas. Ingenium facit illa, ducum regumque favores, Nil steriles curat Bellerophontis aquas”. Ipsaque adhic tumidis vox stridula faucibus haesit; Panditur educta ianua firma sera. Nec mora, concurrunt ad aperta palatia cuncti Et properat primum quisquis habere locum. Quos inter mixtus fueram simul ire coactus. Intravi, clausae concrepuere fores. Ut circumspexi, timidus tremor ivit in artus; Est similis nusquam regia visa mihi. Spectavi vario formas ibi marmore comptas, Quod Paros, Aegyptus quodque Carystos habet. His asarota novis suberant depicta figuris, Quae pede vix awsi tangere posse levi. Suspexi celsa testudine mille per artes Tecta fabre variis facta magisteriis. Defertur placidi qui per phantasmata somni, Non siquidem vigilans cuncta referre potest. Quae memini, exponam. Veniunt si somnia mane, Pondus habent; animus fortius illa tenet. Sic oculos tandem dum verto ad singula nostros Cernere dumque fuit singula cura mihi, Fortunam solio vidi residere bifrontem Aurato, varia quod fuit arte nitens. In capite ex auro gessit diadema coruscum, In laeva gessit regia sceptra manu. Ex umeris Cous tenuis pendebat amictus, Auro qui fuerat textus ubique labor. Prima fuit facies, qua me respexit, amica, Arridens, hilaris, laeta, serena, procax. Talis erat, qualem profert Tithonia coniunx, Dum linquit cani basia cara senis. Aemula sideribus radiabant lumina celsis Et porphyriacis aequa labella genis. Efflabant fulvi per eburnea colla capilli, Spirabant niveis pectora iuncta rosis. Aureus in dextra cyathus fuit; inde bibebat, Cui voluit fautrix pocula larga dare. Gyrabant illam torques et equestria signa Gestantes, tumido pectore, mente vaga. His aliqui mixti fuerant, qui vertice rasi Incedunt, doctis gens inimica viris. Potabant multi, quamvis ientacula nondum Cepissent, quos hic non numerare licet. Spectavi multos qui dumque haurire volebant, Illorum calicem traxit ab ore dea. Mensque mihi fuerat, sitieban fessus eundo, Sorbere ac constans turba negabat iter. Multos spe vidi frustratos, spes tamen illos Detinuit, stabant nemoque terga dabat. Aurea sub pedibus Fortunae dona iacebant, Hermum, Pactolum pressit et illa Tagum. Distribuit potis haec munera magna ministris: Imperium, fasces, stemmata, signa, genus. Interea dum me placidis inspexit ocellis, Sperabam vitae commoda multa meae. Gratus eram sociis, dominis et carus amicis, His nostrae semper complacuere deae. Non tamen accessus mihi praestabatur ad illam, Nam circumstantes impedimenta dabant. Illius dum non spectabam sedulo vultus, Avertit laetas perfida facta faces. In me crudelem coepit diffundere frontem, Extiterat numquam quae mihi visa prius. Mutabar subito; dolor intima pectora pressit, Ex oculis stillans sponte cadebat aqua. Illius ante pedes tormenta acere videbam, Aerumnas, curas exsilium, lacrimas. Huius erat facies eadem, qua dira Megaera Umbras sub Stygio trerritat amne leves. Terribiles oculi fuerant, cutis inde genarum Pendula fronsque minax obtuitusque ferox. Dum specto socios, dominos, carosque propinquos Et quibus ante fui carus ubique comes, Nemo fuit tristi simulacra videre coacto Tristia; mens facta est paene aliena mihi. Pallor in ora venit, meditatio crebra cerebro Intonuit, pressit pectora maesta dolor. Hinc partes verti stillantia lumina in omnes, Territus infelix sic novitate loci. Agnovi quosdam, qui fastidire solebant Me quondam, tristes imbre notare genas. Ignoti multi fuerant, titulus tamen illos Expressit. Memini quos, recitare libet. Hic Pharii, Persi, Phrygii Macedumque tyranni, Ausoniae fuerat magnaque turba ducum. Omnes pullato stabant circumdati amictu Et gemitus imo pectore saepe dabant. Inter piratas Caesar stetit ille, triumphos Qui gessit crebros et tulit ille necem. Hic Croesum vidi, quem dicta diserta Solonis Ex structo Cyri corripuere rogo. Sardonychatus ibi est Samius cruce fixus in alta. Luminibus misere visus adesse meis. Spectavi Syphacem vinctum cercice catenis, Qui quondam manibus regia sceptra tulit. Huncque penes sorbens rex Ponti toxica stabat, Qui potuit vario strenuus ore loqui. Hic Xerxesque fuit, tumido super aequore victus, Cum victore suo visus adesse mihi. Thesea, Miltiadem vidi, Cimona, Solonem; Iustus Aristides, Phocion hicque fuit. Pompeius Magnus, superatus Caesare, iunctus His stetit et mortis signa cruenta tulit. Hicque videbatur Siculus dare prima tyrannus Grammata, qui quondam iussa tremenda dedit. Hic Crassus locuples de divite factus egenus A cunctis risus, probra scelesta tulit. Quintus Gemoniis ut tractus Caepio scalis, Prospexi, patria dictus in urbe pater. Et Catilina suis iunctus stetit inde Cethegis, Quds merito finis mors violenta fuit. Demisso stabant duo, Poeni, fulmina belli Vultu, quos timuit Martia Roma diu. Hic Priamusque senex fuit et Priameia proles, Tractus et adiunctis hic fuit Hector equis. IIlis mixta stetit pudibunda Polyxena, cuius Aeacidis roseo sanguine busta madent. Hac coniuncta tenens hausit Sophoniba venenum, A caro cepit quod nova nupta viro. Hic steterat Cleopatra feris dans anguibus artus, Quae stupri voluit praemia Martis opes. Hic fuerat Dido mihi visa Sychaeia coniunx, Ensis adhuc niveo pectore fixus erat. Impatiens Phyllis, quae finxit se fore spretam, In collo gessit vincula stricta suo. Cum laqueo stetit hic, quae quondam vicit amorem Optans privigni Phaedra petulca torum. Hicque Clytaemestra, excidium quae saeva marito Struxit, erat, nati iure necata manu. Inde fuit geniti lasciva Semiramis igne Ardescens, cuius cepit ab ense necem. Respexi ulterius, volui nam visere cunctos, Stabat in atratis magna caterva togis. His mixiti fuerant, quorum nunc iugera lugent, Est quorum multo sanguine tinctus ager. Dextra Sigismundi domuit quos incluta regis, Cuius adhoc hodie tela cruenta timent. Hos quidem Mysos vel Dacos nomine dicunt, Sunt docti numquam posse tenere fidem. Hi varios luctus et singultantia verba Eundebant, victis condicione pares. Praeterea vidi, quos sic Fortuna fefellit, Innumeros planctus fundere ab ore graves. Hinc aliqui fuerant ausi fastigia celsa Scandere, lubrica quos trusit ad ima dea. Cum lacrimis multi convicia crebra dederunt, Verba per ampullas qui modo facta dabant. Anxius astabam vultum sperando priorem, Sperabam laetum, quod fuit ante, iubar. Hibernae veniunt post frigora tempora brumae Candida cum niveis lilia mixta rosis. Imbres non semper spargit pluviosus Orion Nec semper nebulae sidera clara premunt. Post tenebras lux saepe redit, post nubila clarus Aether, post tristes saepe serena dies. Haec fuit in tumidis spes sola retenta procellis, Haec fovit mentem sola relicta meam. Dum sic ambiguis versarer sedulo rebus, Audivi strepitus multaque verba loqui. Hinc reserabantur postes; circumtulit illa Vultum, purpereis fulsit ut ante genis. Respexit, limis ut quondam risit ocellis, Hinc periit pallor, qui fuit ante mihi. Ostendens frontis laetum radiantis honorem, Inde mihi rediit, qui fuit ante vigor, Dulcia melliflua deprompsit verbula voce; Dulcior Hyblaeis vox erat illa favis, Interea expansis aderat Cyllenius alis, In manibus gessit Cynthia dona suis. Vertice portabat petasum, talaria plantis — Inde deum novi — nexa fuere sacris. Constitit et media divum legatus in aula Haec dedit ad geminam verba verenda deam: “Incluta, quae coleris magnum, Fortuna, per orbem Turicremis capiens mascula tura focis, Et nunc pro votis mundi moderaris habenas, Dirigis arbitrio res hominesque tuo, Ardua dis superis tractanda negotia restant; Consilium supiunt, est opus arte, tuum Te sina nulla valet sapientia, te sine nullum Ingenium, sine te dique deaeque nihil. Te sine nil valeo, citharae licet ipse repertor Exstiterim, docto doctus et ore loqui. Tolle moras igitur, socius comitabor euntem, Ocius et sanctos visere vade choros! luppiter exspectat solio te summus eburno, Adventum cupiunt numina cuncta tuum”. Aurata dedit haec surgens in cyclade contra Verbula mellitis pauca locuta sonis: “Cuncta Panomphaei peragam mandata Tonantis, A quo, quam profers, gratia tanta data est”. Panditur interea spatiosi valva theatri, Pennigero egreditur Fors dea iuncta deo. Aurigeris sonipes phaleris stetit ante superbus Atria, qui vario murice stratus erat. Ascendit regina suis adiuta ministris; Una fuit, frontes gesserat una duas. Magna sequebatur famulorum turba, notavi Quam paulo brevibus versibus ante meis. Atrati fuerant omnes et compede vincti Multi, pallorem quisquis in ore tulit. Hos facie inspexit, quam post sua terga gerebat, Qua nihil in toto tristius orbe manet. Qui praecedebant, residentis pectore vultum Cernebant hilarem, lumina laeta deae. Inerat hic torques gestans fulvasque catenas In Tyriis felix compta caterva togis. Hanc propius reliquis incessit aperta mamillis Candidulis, multis Thais amata viris. Hinc Ephyrea suis ivit coniuncta puellis Lais; quas dederat Graecia, gessit opes. Ibat in aurata meretrix Cadmeia veste, Misit amatoribus dulcia signa suis. Rhodopis hinc, celsas meruit quae dives avaro Pyramides femori, non procul ivit equo. Hos comitabantur certi, quos diximus ante, Inflatis, reptans turba superba, genis, Qui longo ronchos de rhinocerote sonoros In me iactabant, his quia mixtus eram. Audivi sacras ibi crebro carpere Musas Et testudineam cum crepitante lyram. “Utile nil sapiunt nisi inania verba poetae” — Haec quidam, nomen non meminisse licet. Non tumidis tantum resonaret vocibus, illi Si facies etiam postera nota foret. Quae sunt ante, videt, sed quae ventura sequuntur, Praeterit, exstincta non videt illa face. Nulli Fors fulsit tam prospera tamque secunda, Cui non interdum lubrica visa fuit. Livor, lis, rabies, furor, ira, libido nocendi Hos inter fuerat, sedulo nulla quies. Ergo procul subitis pedibus iungebar ab illis Carpebam primus, quod dea, solus iter. Ulterius fueram paulisper ut inde profectus Est mihi facta cohors obvia cana senum. Pauci cum senibus iuvenes ivere verendis, Nullus in his fastus nec coma torta fuit. Hos inter rarus fulgebat miles in armis, Qui generis gessit stemmata clara sui. Femineae venit hinc his iuncta caterva cohortis Casta, verecundus fulsit in ore rubor. Inde sacerdotum processit turba sacrorum, In populo quorum vita probata nitet. Incessit demum facie matrona decenti Pannosa, in laceris dedecorata togis. Ore dedit questus, canis dispersa capillis, Figens caeruleo lumina maesta solo. Numen erat vultu, vultus quoque numine dignus Et fuit omnigeno dignus honore coli. Obstupui, fateor, venerandae frontis amore Captus, nescivi, quae tamen illa foret. Huc illuc oculos direxi, offendere notum Optabam; notus tu mihi solus eras. Tu mihi solus eras, praesul dignissime, notus Inter pontifices, gloria magna, sacros. Non procul ivisti domina, quam vidimus, imo Quae longos gemitus pectore saepe dabat. Audax accessi, reverenter et oscula dextrae Rite dedi, supplex orsus et ista loqui: “Alme pater”, dixi, memini si singula recte, “Doctorum tutus portus et aura virum, Ad te confugio stupidus, tremor occuspat artus, Edoceas, quae sit contio tanta senum! Quae dea, qui comites, quid singultantia verba, Quid lacera haec vestis, quam gemebunda gerit?". Respiciens hilari tum me, pater inclute, vultu, Dootiloquis dederas haec mihi verba modis: “Pectore solve metum, curas depone, timendum Ulterius non est, hic bene tutus eris. Hic non Fortunae metuas adversa bifrontis Flamina, nil tetricas, quas gerit illa, faces! Non risum timeas, convicia, probra, cacninnos, Hic nemo nasum rhinocerotis habet. Haec est, quam cernis, Virtus regina, per orbem Quae fuerat priscis incluta temporibus, Quae gessit toties victricia signa, triumphos, Quae toties claros fecit in orbe viros. Non amat illecebras aut munera blanda Diones Haecque voluptatis marcida castra fugit. Haec fert ingenium, sensus dat sola profundos, Haec caelo dignos seque suosque facit. Post cineres meritos haec cunctis reddit honores, Haec dat perpetuos vivere sola dies. Haec quos dat fasces, quae dat loca prima merenti, Non sunt instaibilis sub dicione rotae, Haec homines facit esse deos per strenua facta, Hos iungit superis per sua gesta choris. Omne nefas, scelus omne fugit, non utitur illa Fraudibus, insidiis, calliditate, dolo. Simplicitas sed vera placet rectique cupido Hiicque placet sanctae religionis amor. Qui vult Virtutis sublimes scandere colles, Omne nefas fugiat, dedecus omne, scelus. Desine mirari, lacera quod veste videtur, Quod gemitus imo pectore saepe trahat. Causa subest: mundi domina haec fuit incluta quondam, Pro! gemina impenum Fors modo fronte tenet. Pro votis haec nunc orbis moderatur habenas Et cepit nostrae sceptra corusca deae. Haec colitur cunctis, contemnitur undique Virtus; Ut paucos comites nunc habet illa, vides. Iam vadit superis et summo cuncta Tonati Dicere, sub querulis collacrimando modis. Nos sequimur comites. Si quos non noscis abunde, Efficiam, quisquis quod tibi notus erit. Haec, quae cana gradu procedit turba nodesto, Philosophis plena est Socraticisque viris. Cecropios Samiosque patres ire ordine cernis Longo, quos Latium, Graecia quosque tulit. Magnus Aristoteles, divus Plato, Zeno, Cleanthes, Chrysippus, Thales, Pittacus, inde Bias. Cetera, quamque vides, delecta caterva sophorum Consequitur nostram semper in orbe deam. Noscis ter ternas gradientes parte sorores Ex alia, quae sunt numina magna tibi. Agminis hinc princeps cithara procedit eburna, A quo divino saepe furore cales. Pascua qui cecinit, qui rura et grandia bella, Subsequitur, primus laurea serta gerit. Hunc sacri longo comitantur in ordine vates, Quos noscis; frustra nota referre velim. Quos vero aurato cernis diademate claros, Hos inter noster rex modo maior adest. Multus excellit procero corpore, vultu Illustri, forti pectore corde, manu. Rettulit a domitis modo quae victricia Moscis, Signa gerit, victor notus ad astra potens. Infidum stravit quo Mysum, cingitur ense; Ulterius cernis, gestat ut ille minas. Hunc penes incedit Macedum rex magnus in armis, Cui quondam totus subditus orbis erat. Hinc Numa, qui leges et religionis honores Instituit, primus Martis in urbe pater. Est Hostilius hic, qui parva tuguria rexit Providus et patriae post modo rector erat. Tarquinius venit hinc de mercatore Corintho Progenitus, cuius commoda Roma tulit. Tullius et tandem procedit Servius ille, Qui patriae rexit fulgida sceptra suae. Vertit in excelsas pulchrae Carthaginis arces Scipio, Romulidum gloria prima ducum. Hic est, quem cernis, claro spectabilis ore, Primus Romano Marcus in eloguio. Inde venit consul de patris Varro macello Susceptus, patriae splendor honosque togae. Haec sit femineae quae casta caterva cohortis, Scire cupis; paucis, accipe, doctus eris. Prima pudicitiae specimen Lucretia sanctae It gestans manibus signa cruenta suis. Candida Dulichii coniunx procedit Ulixis, Inter quae mansit tot sine labe procos. Inde venit leni coniunx Capaneia geessu, Quae dederat structo pectora fida rogo. Hinc est, magnanima quae vadit Cloelia fronte, Transiit haec Tiberis, casta virago, minas. Ista ratem traxit sic suspicione soluta Claudia, virginei fulgida stella chori”. Plura loqui cupiens, praesul dignissime, coeptum Turbavit, qui post terga tumultus erat. Namque venit magno residens Fortuna caballo, Quam comitabatur maxima turba virum. Huic Virtus, certe visu miserabile, cessit, Virtutis comites huicque dedere locum. Quam penitus spretam famuli trusere superbi, Laetas Fortunae qui tenuere faces. Probra dabant crebro, convicia crebra, cacchinnos Ronchisons, quisquis rhinocerota tulit. Praeteriit stolida Fors sic malefida cohorte, Deridens sanctam, verba perampla, deam. Incluta constanti Virtus haec pectore passa Ediderat querulis ista locuta sonis: “Ne moveant, comites, quae mecum probra tulistis, Nam mala nil potis est lingua nocere bonis! Quae modo Fortunae vidistis dona, caduca Sunt siquidem, pereunt singula more nivis. Nil habet aeternum, nil fert dea lubrica firmum, Instabilis, bona nunc, nunc mala nomen habet, Est merito bifrons, vultum fert namque gemellum, Nunc hilaris multis indeque tristis adest. Nunc adimit fasces, nunc captos reddit honores, Sic crebro primum dat recipitque locum. Quis etiam nuper laetis arrisit ocellis, Hi post viderunt triste supercilium. Sic variat Fortuna vices: quem tollit in altum, Deprimit, et quem nunc presserat, inde levat. Est indignorum fautrix, inimica virisque Fortibus, Aoniis est inimica deis. Praemia non aequa moderatur lance nec umquam Pro meritis dignis praemia digna refert. Ignavis donat torquea et equestria signa, Terrarum dominos hos Mariumque facit. Praeponit stolidos sapientibus hosque decorat, Felices paucos sed sinit esse diu. Sit liceat praedo, sacras qui laeserit aedes, Publicus hinc notus sitque homicida licet, Sit liceat leno, parasitus, fur vel adulter, Proditor aut turpis ganeo, mimo levis, Si fautrix fuerit, nota nulla nocere valebit, Illustres, claros ingenuosque facit. Ad vos, o superi, iustas volo ferre querelas: Quae gens, qui mores, quae modo saecla vigent! Est vitio verum, placet assentatio fallax, Lex modo sub pedibus dexteritasque iacet, Omnia versa quidem, magnis elisa ruinis Cunctaque Fortunae succubuere manu. Nunc ego contemnor, quae quondam rite colebar, Nunc trudor, laceror, spernor, ubique premor Omnes Fortunae venerantur mobile numen, Et nostris pauci dant modo tura focis. Vidistis, qui nunc illius terga sequuntur, Hi quondam reges exstiterantque duces, lam varios luctus et largos lumine fletus Fundunt, his quoniam sedulo spreta fui. Vos, qui me colitis vestigia nostra sequentes, Non inconstantis flabra timete deae! Fortunae adversos superat patientia flatus; Hos quisquis vincit, qui patienter habet”, Dixerat. Hinc subito discessit pectore somnus Et caeli medio Phoebus in axe fuit. Pectora tollebam viduo lassata cubili Et scripsi teneris haec mihi visa modis. A te materies, a te mihi causa dabatur Et data sunt numeris te duce cuncta meis. Haec igitur grata legito, pater inclute, fronte, Somnia non frustra mane venire solent. 
4 IDP    4 De tauro, Drevicii insigni 1     before 1510-12-24         Germina dum tellus, dum lymphas pontus habebit, Dum Phoebus radios, dum feret astra polus, Igneus interea sua tollet ad aethera Taurus Cornua, Dreviciae tutor in orbe domus. Hanc Fortuna comes, dux hanc fovet incluta Virtus, Aedibus haec claris semper amica favet. 
5 IDP    5 De tauro, Drevicii insigni 2     before 1510-12-24         Non fugit hic magnos elephantes Taurus et ursos, Non metuit tigres, non timet acer apros. Non fortes valida formidat fronte leones, Vulnifico cornu monstra inimica ferit. Divus supremi Lucas hunc scriba Tonantis Dreviciam quondam iussit inire domum. Hinc est nunc regni supremus scriba Poloni, Qui modo pontificis fungitur officio. Iuppiter Europam rapuit sub imagine tauri, Crede, sub hoc etiam numina magna latent. 
6 IDP    6 Ad Drevicium strena     before 1510-12-24         Mos fuit quondam, venerande praesul, Qui manet nostrum celebris per aevum, Ut, novum cum curriculo referret Delius annum Cumque bifrontis nova sacra Iani Venerant, quisquis dominis, patronis Et daret caris sociis, amatis Donaque amicis. Hunc ego ritum cuperem vetustum Insequi, stipata foret crumina Nummulis fulvis mea si, sed illam Torquet egestas. Ergo, quid donem, tibi quid dicamve, Nescio. Qui nil habet, is nihil dat, Multa qui clausa retinet sub arca, Multa det ille. Dona demulcent superos, Tonantem Dona placarunt Erebique regem Dona flexerunt, homines deosque Munera vincunt. Si darem fulvo pateras ab auro Aut Erythraeis lapides sub undis Arte collectos Tyriove tinctam Murice lanam, Plus tibi certe et merito placerent, Quam meas quod do steriles Camenas, Quae mihi somnos adimunt meamque Saepe quietem. Ast soli desunt mihi magna culti Iugera et desunt rutili metalli Vasa, sub Rubro latitant nitentes Aequore gemmae. Qui suo donat, quod habet, patrono, Qui suis mittit, quod habet, propinquis Quique dat caro, quod habet, sodali, Sat, puto, fecit. Sit tibi felix novus, annus iste, Faustior semper redeat, senectam Afferat sanam, Pylii senisque Saecula praestet. Di tuis coeptis faveant deaeque, Ianus aspiret geminus secunde Iam tuis votis, pater alme, vatum Portus et aura. 
7 IDP    7 Ad Drevicium epicedium     before 1510-12-24         Parthus equum deflet saeva inter bella peremptum, Arcum flet ruptum sparsaque tela Getes Velocesque canes tristes flevere Molossi, Deflentur cervi saepeque flentur aves. Quis iustos gemitus aut quis, pater alme, reprendet, Si multo teneat vultus ab imbre notam? Perdisti siquidem crudeli sidere fratrem, Qui domui fuerat firma columna tuae, Indole qui magna mentis, virtutis alumnus, Inter praestantes fulsit ubique viros, Praecoqua et ingenii fuerat cui vena diserti, Qui vario doctus noverat ore loqui, Cui dederat formam et numeros formosus Apollo, Mellifluos Pallas Mercuriusque modos, Dignus amicitias procerum regisque favores Qui sensit, coepit crescere cuius honor. Crevisset certe, longo durabilis aevo, Si non mors coeptum corripuisset iter. Fletibus est merito lacrimis quoque flendus obortis, Et dignus fletu, dignus et est lacrimis. Humanus, prudens et amatus ab omnibus unus Fraudibus hic caruit, calliditate, dolo. Sincerus cunctis, hilaris, dilectus ubique, Facetus, comis, fidus amicus erat. Non gessit tumidos, ut multi, ad sidera vultus, Implebat multo nec sua labra Noto. Quos sed ei superi tribuebant pronus honores Cepit, dans dignis comia verba viris. Si redimi lacrimis illius vita daretur, Nemo foret, qui non saepe daret lacrimas. Ast modo nil prosunt, praesul dignissime, questus, Nil prosunt, quae dat, flumina larga, dolor. Omnibus invisi scandenda est cumba Charonis Et sunt tergemini colla videnda canis. Vultus Hylam non exemit, non Hectora virtus, Nec Croesum gazae divitiaeve Midam. Debentur morti, quaecumque sub aequore vivunt Et quae terra parit, quae polus altus alit. Nil homini firmum est, nihil est nece certius atra, Aequa falce senes haec metit et iuvenes. Umbra fugit, nisi fama manet, quam candida virtus Efficit; ardentes non timet illa rogos. Nil prodest, quod quis sit regum sanguine cretus, Quod generis gestet stemmata parta sui. Fulvi nil prosunt Pactoli ad vota liquores, Nec, quae consequitur, magna caterva iuvat. Nil aurum, nil regna valent, nil pulchra iuventus, Imperium, tituli nobilitasque nihil. Occidimus, tumidis est vita simillima bullis, Et cinis, et gelidis vermibus esca sumus. Nulla potest saevas res mites reddere Parcas, Lacrima textrices nullaque flectit anus. Quare magnanimo de pectore pone querelas Atque roges, superos ut petat ille choros. Umbra, semel Stygias est quae transvecta per undas, Non ad terrenos est reditura Lares. 
8 IDP    8 Epitaphium Valeriani Drevicii 1     before 1510-12-24         Hic iacet in viridi, ferventi febre, iuventa Consumptus, gelida Valerianus humo. Dreviciae spes magna domus specimenque futurum Exstitit et rubri tutor in orbe Bovis. Pieridum fuerat studiis imbutus opimis, Suetus Castalio pellere fonte sitim; Moribus et lingua Ausoniis instructus et ore Facundo, doctus verba Latina loqui. Si non lanificae rupissent fila sorores, Crevisset patriae firma columna suae. Fata regunt homines, sub fatis volvitur orbis, Praeteriit nemo, quem statuere, diem. 
9 IDP    9 Epitaphium Valeriani Drevicii 2     before 1510-12-24         Valeriana sub hoc requiescunt ossa sepulcro, Est animus campos raptus ad Elysios. Carus erat, facilis, doctus nec noxius ulli, Spes patriae, domui gloria Dreviciae. Prima genas iuveni teneras lanugo rigebat, Dum dedit hunc saevae febris acerba neci. Nemo iuventutis confidat viribus ergo, Sic recipit iuvenes mors ut in orbe senes. 
10 IDP   10 Ad Ianum Ianuarii mensis deum     before 1510-12-24         Iane, novi bifrons pater et qui claviger anni Diceris, et solus qui tua terga vides, Qui fasces renovas redeuntis temporis altos Et per quem clarus rite novatur honos, Agricolae reparas qui curvum laetus aratrum Et cogis fortes sub iuga panda boves, Ad nos duplatum paulisper flectito vultum, Auribus has patulis suscipe, quaeso, preces! Effice, venturus felicem proferat annus Ortum, fac, fiat fertilis omnis ager! Terra ferax Cereris ne sit mentita colono, Rusticus ut segetes ditior inde metat! Pelle procul rigidos imbres flatusque furentes, Saxea fac numquam grandine gutta cadat! Pelle procul pestem, quam nobis astra minantur, Fac, salubris cunctis fiat et aura levis! Regem longaeva Sigismundum, Iane, quiete Defendas, placidus regna Polona petas! Infido est nuper devictus pectore Mysus, Est domitus iusto telifer ense Scytha. Claude tuas portas, sanctae da tempora pacis Et procul hostiles armaque pelle manus! Praeclaro pulchram de sanguine, quaeso, puellam Progenitam regi da dominoque meo, Fonticolas vincet quae pulchritudine nymphas, Quae facie aetherias vincet in orbe deas! Illius Phoebi superet coma longa capillos, Sidereas vincant lumina bina faces! Aemula sint roseis mellita labella quadrigis Aurorae, Siculi plena liquore favi! Pectora Riphaeis sint candidiora pruinis Et cervix niveum candida vincat ebur! Pulchrior illa tuo fiat, Venus alma, decore, Cepisti Martis quo fera corda trucis! Haec sit formosis formosior heroinis, Quas veterum vatum carmina docta canunt! Incluta iungatur regi regina potenti, Iungatur pulchro femina pulchra viro! Haec faciat clarum praeclara prole parentem, Axem quae fama tangat utrumque poli! Et vivant parili coniunx cum coniuge flamma, Iliaci sperent tempora longa senis! Gaudia pro clipeis et pro thorace choreas Et da pro Martis turbine, Iane, iocos! Ex gladiis falces fiant, ex ense ligones, Vertatur solito vomere pinguis humus! Procedat tutus nullo insidiante viator, Navita tranquillum per freta carpat iter! Undivagus curvo piscis capiatur ab hamo, Crebra canum pavidus sit quoque praeda lepus Et calamis capiantur aves, et retia cervos Involvant, pedicae decipiantque feras! Libere ut herbosis vadant in montibus agni, Non avidos timeat grex et ovile lupos Sitque solum divi Sigismundi fertile regis! Huic annus felix sit novus iste, precor. Ad nos si flectes iam vultum, Iane, bifrontem Et nostras surdas non sinis esse preces, Victima crebra tuis sacratis procidet aris Figenturque tuo debita dona tholo. 
11 IDP   11 Ad iuventutem adhoratatio     before 1510-12-24         Desidiam fugias, moneo, studiosa iuventus. Vivere si cupies post tua fata diu! Dum facies vernat, tenerae lanugine malae Dumque carent et dum fervidus humor adest, Incipe sacrorum venerari numina vatum, Celsa Medusaei quae iuga montis habent! Disce bonas artes, sophiae documenta profundae Et quae sunt penitis abdita sensa libris! Utere, dum Lachesis, iuvenilia stamina ducit, Tempore, quo restat carius orbe nihil! Cypriacae illecebras et munera blanda Diones Et fugias caeci dulce furoris opus! Sperne merum, Nysaea procul fuge festa bimatris, Cum scyphis, cyathis pocula pelle procul! Cerritos homines, insanos menteque captos, Correptos, spaticos turpis lacchus amat, Ingenium turbat, denervat corporis artus, Absumit vires, orbitat igne faces. Inducit varios morbos variosque tumores Et sensus clara cum ratione rapit. Incitat et venerem, mentis secreta relaxat, Provocat et lites, iurgia, probra, nefas. Multos ante diem nigrum demittit ad Orcum; Non Mars tot gladio, quot necat ille mero. Exemplat tibi sim, teneros sic perdimus annos, Lenaeum colerem donec in orbe deum. Excessi vixdum raptus tria lustra puellis Sum puer Aoniis militiaeque datus. Interea fovit me sacris invida Musis Curia, qua periit prima, iuventa mihi. Haec crebro iussit mea turpiter ora Lyaeo Mergere et aequali sumere vina modo. Subdidit haec nostrum crudeli pectus amori, Quod sensit numquam Cypria vincla prius. Hinc mea Perla suis niveis amplexa lacertis Me tenet et vitae dat modo iussa meae. Gratior illa rosis, redolenti est suavior Hybla, Pulchrior Aurora candidiorque nive. Estque mihi cunctis formosior illa puellis, Huius nunc vivo sub dicione miser. Sic iubenile decus, sic irrevocabile tempus AIigeroque perit sic mea vita pede. Offendes igitus si quid non rite politum, Thyrsigero ascribas arciferoque deo. Pierides si sic adamassem forte sorores, Cinxissent nostrum laurea serta caput. Pocula si pluris Bromii non saepe fuissent Hippocrenaei quam sacra fontis aqua, lam mea doctiloquis prodirent carmina plantis, In numeris esset dexter Apollo meis. Tabesco, similes hortor periturus Achates, Exemplo discant posse cavere meo. Quisquis ades igitur, qui polles indole clara, Da, precor, aetati vela secunda tuae! Pelle moram, studiis operam da, tempora serva, Edita doctorum volve legendo virum, Prividus exacte loannes quae iubet Haller Imprimere et graphicis amplificare notis! Quod te si dederis sophiae sacrisque Camenis, Candida post cineres fama superstes erit. 
12 IDP   12 Ad Drevicium commendatio     before 1510-12-24         Da veniam viridi, praesul venerande, iuventae Audacesque pio lumine cerne modos. Lusimus haec teneris nondum matura sub annis, Dum varia in nostro pectore cura fuit. Quam mihi Fortunae fecerunt flabra bifrontis Nubila, adhuc nostro condita corde manet. In primo cepit mihi curia flore iuventam, Me miserum doctis iussit abesse scholis. Abstulit haec nummos pretiosaque tempora frustra Multaque, quae vereor dicere, damna tulit. Quare si quidquam fuerit non rite politum Aut minus argutum, consule, quaeso, boni! Quisquis enim scribit Musis et Apolline digna, Pectore tranquillo libera colla gerit. Carmina procedunt hilari de mente poetis, Non maesto laetum provenit ore melos. Ardua dum linquent tua corda negotia, nugis His dare digneris lumina laeta meis! Cui licet Aonio satiare labella liquore, Cuius et exornant laurea serta comas, Te canat, o specimen, praesul dignissime, terrae Arctoae et patriae splendor honosque tuae, Te celebret nomenque tuum generisque refulgens Stemma tui, laudes increpitetque tuas! Parce iuventuti, tenerae, rogo, parce Thaliae, Primitias grata suscipe fronte meas! Quae capit ex pingui, pauper dat rure colonus; Si pius est dominus, sat voluisse putat. 
13 IDP   13 In invidum     before 1510-12-24         Invideas teneris, admittimus, invide, Musis, Invidia nemo doctus in orbe caret! Inspectes tetricis oculis rugisque severis Et mea, si possis carpere, metra legas! Si quid erit, carpas, non Argi lumina mille, Haec habui binas sed modulando faces! Ista legant proceres, cives et contio plebis, Non nocui, nobis tuque nocere cave! Laesisti quondam nec adhuc desistere curas Si non cessabis, scis, puto, quid faciam. Cave! 
14 IDP   14 Ad lectorem Almanachi     before 1511-03-07         Qui cupies dextros superum laevosque meatus Scire, breves specta, lector, ephemeridas, Confecit teneris iuvenis quas doctus in annis. Arte sequens priscos ingenioque viros! Certa vetustorum sectans vestigia vatum Fastidit sciolos pravaque scripta novos. Nunc iuvenes igitur, senior, non sperne disertos! His solet ingenii praecoqua vena fore. Si quos livor edax inter praecordia vexat, Invideant! Merito laedere sed nequeunt. 
15 IDP   15 In Sigismundi aquilam     before 1512-02-12         Sum regina avium, peto sidera, tuta trisulco Fulmine et Arctoi fida ministra Iovis. 
16 IDP   16 Epithalamium Sigismundi et Barbarae. Commendatio     before 1512-02-12         Nullus Alexandri effigiem nisi Cous Apelles Audebat priscis pingere temporibus. Nil leve, nil crudum maiestas regia poscit, Nil, quam quod iusto pondere pondus habet. Hinc vereor, regum specimen, Sigismunde, decusque, Incultum tibi quid ne mea Musa ferat. Esset opus, fateor, Flacco magnoque Marone, Calliopes nato Maeonioque sene, Hoc iam coniugii praesertim tempore sacri Ut faustos canerent tempus in omne toros. Non tamen audaces potui retinere Camenas, In laudem dicunt quae bona verba tuam. Susciplas demens, rex inclute! Suscipit, inquam, Immensus parvas Ennosigaeus aquas. Dent alii gemmas, aurum, dent serica multa; Tu gemmas, aurum, serica multa tenes. Ast ego do carmen; sacri dant carmina vates, Quae famam claris saepe dedere viris. Sume tui scribae subito conflata calore Munera, quo superi pectore tura solent! 
17 IDP   17 Epithalamium Sigismundi et Barbarae     before 1512-02-12         Arctoas strepuit felix hymenaeus ad oras. Aera sonant, litui strident et tympana crebro Pulsantur, laetus clangor ferit astra tubarum. Tibia dat modulos, flatus syringa sonoros; Tanguntur citharae, resonantia plectra moventur. Heroum, procerum chlamydatorumque cohortes Adveniunt, equitum turmae peditumque catervae. Te, Sigismunde, petunt. Rex inclute, pande serena Fronte fores, siquidem felici numine divum Venit Pannonicis tibi formosissima ab oris Nupta! Tuas iam pande fores, hanc excipe laetis Luminibus, felix iam conubialia iunge Vincula reginamque sacro diademate regni Consortem facias! Haec est te digna marito, Regis digna uxor, reges parituraque digna Sola inter cunctas, sunt quotquot in orbe, puellas, Hanc superi tibi coniugio propriamque dicarunt. Interea, dum pompa venit, dum nupta sacratur, Ponitur auricomis dum fulva corona capillis, Dic, Erato, nobis fuerat quae causa beati Coniugii, primos, iucunda, exponeque amores! Parrhasias vidit terras Saturnia Iuno, Aetherei regina lovis, quae regna gubernat Cuncta orbis, iusto tandem rectore teneri. Ne post longaevae venturo tempore vitae Consimili regnum dein successore careret, Compellat blando pulchram sermone Dionen: “Iam satis est certasse odiis, Erycina, superque, Troia iacet celsaeque iacent Carthaginis arces. Quaelibet ulta suos ponamus proelia tandem! Pax ineunda quidem satius! Te foedere iungi Perpetuo nobis gaudebit regia caeli, Gaudebunt Erebi Manes tellusque, fretumque. Sum mundi summique potens regina Tonantis, Tu volucrum domina et genetrix es dulcis Amorum. Nil sine me possunt mortales, te sine nilque; In nostro totus nutu devolvitur orbis. Conveniamus! Erit totum pax laeta per orbem. Aurea, sub nostro fuerant quae patre, redibunt Saecula. Sic rediens liquida descendet ab aethra Iustitia et iusto viduatas iudice leges Firmabit, caedes, acies, et bella repellet. Cessabunt multi sic incrementa tributi, Non plus privatis crescent aeraria damnis Publica, non hominum devincet pectora merces. Non erit empta fides; stabit certo ordine mundus. Non simulata loquor. Tyrrhenum nulla per aequor Gens inimica mihi tranat; iam pectore toto Iudicium cessit Paridis; praeferre per omnes Te patiar. Redeat concordia, quae fuit ante, Quam dederat Bellona furens, mala munera, malum!” Appias haec contra: “Dudum, o regina, quod optas, Quaesivi voluique diu tibi iungere dextram Labentique hominum tecum succurrere vitae. Omnia versa quidem, magnis elisa ruinis Interea, discors nostras sententia mentes Dum tenuit; legum periit veneranda potestas, Succubuit vitio virtus et viribus aequum, Milia multa virum, tot regna, tot oppida et urbes Interiere, fuit donec mens aspera nobis. Sumo libens, quaecumque iubes. Parere novercae Dulce erit et tantas tecum componere lites, Non mollis durae siquidem sunt pectoris irae. Quid sit opus, doceas! Sum iussa capessere praesto”. Oscula litbavit Veneri dextraque retenta Cara lovis coniunx placido sic pectore fatur: “Inclutus Arctois fuerat Casimirus in oris Rex armis et pace potens, quem fovimus isto In gremio, rex dives opum, rex milite multo Insignis, toties raptis qui ex hoste tropaeis In regnum rediit victricia signa reportans. Hic fuerat claris a Gadibus usque sub Eurum Cognitus ex titulis et per sua grandia gesta. Qui dum grandaevus fatales vixerat annos. Quattuor eximios regali sanguine reges Progenitos dederat. Duo sceptra Polona gerebant, Tertius Hunnorum gestat diadema coruscum Atque Bohemorum iam longa aetate tiaram Hic habet, heredem regnis dum fata vocabunt. Iunior ast aliis, qui nunc vestigia patris Insequitur regnumque tenet, sceptrumque paternum Gestat, habet nullum, regni cui tradat habenas, Lanificae frangent dum stamina longa sorores. Omnes illius divo, quae crimina pellunt, Corde deae resident: Pallas dedit aegida clarumque Ingenium, specimen dederas Charitesque decorem, Ipsa dedi regnum, dedi opes, titulos et honores, Iustitia, utilibus auasit praeponere rectum Et tectis mersum latebris educere verum. Talem Cecropidae quondam sensere Solonem Et Lacedaemonii talem sensere Lycurgum. Iustior, in dubiis qui litibus addere finem Posset, adest nemo; si quando iura duobus Deficiunt, aequum concedit utrisque duellum. Quid multis? Ille est, in quo sincera bonorum Congeries, in quo Virtus sibi nuda paravit Rite domicilium. Similem quae protulit aetas Consilio regem vel iusto Marte? Lacessit Nullum, sed proprio vivit contentus in orbe. Ipse lacessitus si quando suscipit arma, Velox egreditur nullos fugiendo labores, Aurea fulcra tori, dulcem spernendo quietem. Hostes intrepidus sequitur per tela, per enses Et spoliis sepmper remeat sic victor opimis. Quid potuit, patria depulsus sede Michaël, Per fraudem voluit qui dux Lithuanus haberi, Sentit adhuc: errat Scythicis devictus in oris Seque suosque miser suaque omnia perdidit exsul. Quid potuit, noscunt pharetrati Martia Mosci Castra, Borysthenidas parvo dum milite turmas Prostravit pacemque suis non munere misso, Sed fecit iustus victor victricibus armis. Quid potuit, Valachus, qui Mysia possidet arva, Edidicit nuper: cepit tristes hymenaeos, Pro taedis flammas, pro tela cruenta choreis; Perfidiae ultorem tot milia caesa tulere. Talis erat Caesar, Marius rigidusque Camillus, Hannibal ad Cannas, ad Troiam fortis Achilles. Ista superstes adhuc restat Casimiria proles, Regibus exorta et reges genitura sequaces. Clara igitur domus haec regum ne principe in uno Deficiat, tihi sit curae, pia mater Amorum! Si tanto, tibi digna viro sit in orbe puella, Exquiras! Radiat vultus gravitate verendus Regalisque sacro maiestas eminet ore. Igentes vernant procero in corpore vires Innumeraeque animi dotes, quas incluta virtus Praestitit, eloquium solidum et tam dulce loquendi Pondus, et ingenii tam dara inventa profundi. Iungatur pulchro formosa puella marito, lungatur sollers regi regina diserto! O quae progenies terris, quae clara propago Hinc crescet!”. Tum plura loqui Venus alma volentem Interpellat et his dictis affatur amicis: “Mens eadem fuerat tecum mihi, regia luno, Et tecum super his dudum conferre volebam, Sed tibi adhuc fuerant commoti pectoris irae. At ceteris tandem quoniam nunc omnis adempta est Lis inimicitiae, tibi cuncta arcana patebunt. Nuper Pannonicis revolabat noster ab oris Natus per regnum, sic fata dedere, Polonum Inque sinum fessus, pharetra praecinctus et arcu, Procidit atque hilaris, suspensus in oscula, dixit: “Nil mihi cum priscis, quas vidi saepe, puellis. Est ex Hunnorum praeclaro stemmate virgo. Vidimus, o genetrix! Mortalis femina nulla Pulchior, aetheriis non aspernanda deabus. Non Spartae, non huic similem genuere Mycenae; Tam pulchram numquam te Cous pinxit Apelles, Phidiacis sculpta est manibus non pulchior ulla. Fulgidior nivibus Riphaeis coiipore toto, Purpureo in facie est suffusus sanguine candor, Rubris mixta rosis argentea lilia vincens. Haec, porphyriaci tu quidquid ubique ruboris Et candoris habes, habet. At mea apicula nondum Sensit nec nostras intra praecordia flammas. Excubiis castis, morum probitate fideque Imbuta est, matura viro. Stat nubilis aetas Crudaque wirginitas, digno rapienda marito. Hinc dum per terras, tardus temone Bootes Quas gelido spectat, volitarem flamine dextro, Vidimus aetherios in divo principe vultus, Qui gerit Arctoi nunc sceptra potentia regni. Intrepidam faciem mirabar, membra torosa Magnanimique viri robusto in corpore pectus. Et tandem lati peragravi climata mundi, His possem similes si forte videre duobus. Non sunt in toto similes his orbe duobus! Iunge toros unoque animas in corpore binas Coniugio dulci longaevo tempore claude!” Dixerat et nostra petulans cervice pependit. Extemplo placuit volucris sententia nati. Linquo Paphum Cypriis per inania vecta columbis Versus Hyperboreos, Aquilonia culmina, montes. Undique me tenerum circumdedit agmen Amorum; Corytos alii ex umeris tensasque sagittas Atque auro infectas plenas gessere pharetras, Innumeras gessit faculas pars, igneus ordo. Exsultant pueri, crebrum glomerantur in orbem, Quisque suas vires protensaque brachia iactat. Cuncta ferire ardent. “Mare, Tartara, sidera, tellus, Scis", ait, “alma parens", cunctis lascivior unus, “Meque facesque meas, haec et victricia tela Senserunt curvo nos saepe in litore phocae. Imber, olor, Satyrus, bos, serpens, flamma, Diana Ingemuit nostro stupidus perculsus ab arcu! Exarsit gelidis sic Ennosigaeus in undis, Nereus et Triton nostras sensere sagittas. Senserunt curvo nos saepe in litore phocae. Rapta est Persephone quondam praedone marito Me duce: de Stygiis haec cepit dextra trophaeum. Nec tibi, sis quamvis genetrix dilecta, peperci. Alcidem domui, doimitus Polyphemus in antris Est Siculis. Quid adhuc dubitas? Mandata recuso Nulla, modo iubeas! Manus est mihi certa potensque". Post, ubi turritis dives Cracovia muris Tollit in astra caput, cupido devenimus omnes Visendi regem studio, qui iura paterno Tunc solio residens populis dabat. Ilico viso Obstupui. Latos umeros oculosque genasque Et tanti quis non miretur principis ora? Sic fueram Getici quondam inflammata mariti Vultu, me tali facie membrisque decoris Cepit Dardanius, dum starent Pergama, coniux. Nate, tua hic opus est opera! Deprome pharetra Auratum', dixi, 'iaculum! Sicne iste per aevum Ibit legitima et claris sine coniuge natis? Obsequitur: dextra telum librabat ab aure, Hunniacam in regis defixit corde puellam. Expetit hanc solam, solam hanc in mente volutat. Aedes consttruxit, palatia celsa, cubile Reginae regale suae. Ne virgo beati Expers coniugii foret, ocius illius arcem Cum natis subeo. Quam solam rite sedentem Dum vidi et casto versantem pectore cultum Vestalem, verbis stupefeci tailbus: 'O quam Te memorem, virgo? Tenerae decet esse iuventae Et formae generisque tui! Non Claudia semper Talis erat, populo tractans spectante carinam, Rapta ab Amyclaeis non candida Tyndaris arvis Nec vultus semper Lavinia gessit eosdem. Omnia tempus edax et carpit cuncta vetustas. Utere, dum Lachesis felicia stamina ducit, Annis et tacitis numquam redeuntibus horis! Solane sic viduo marcesces frigida lecto? Solane sic pulchrae traduces tempora formae? Quid tibi virginitas sterilis vitaeque pudicae Norma tuae? Non hoc oculi, qui sidera vincunt Lumine et auricomi per lactea colla capilli, Hoc color in facie non postulat. Ipsa decorem Non frustra apposui, quo cunctis pulchrior esses. Si Thetis hoc quondam quod tu tam dura probasset, Numquam magnanimus terris datus esset Achilles. Mens eadem AIcmenae si quondam forte fuisset, Thebani nusquam nunc essent Herculis acta. Non pius Aeneas, pueri, mea turba, volucres Non essent, thalamum si quondam forte fugissem Dura viri. Nihil est in toto dulcius orbe Coniugio, parili quod iungitur igne duorum. Hoc tibi sit cordi! lam terrapus poscit et aetas. Mollescas, dulcis pardisceque munus amoris! Iungeris regi reges paritura potentes! Hunc plus quam carae genetricis semper amabis Oscula casta tuae, quam fratres quamque propinquos. Est siquidem princeps hic a te dignus amari. Hunc si vidisset quondam Capaneia coniunx, Hoc viso non se flammis moritura dedisset; Hoc viso non se Lucretia casta necasset; Hoc viso laqueo non isset Phyllis ad Orcum. Hunc propter Phrygium raptorem pulchra Lacaena, Colchica magnanimum cum vellere lasona virgo, Gnosia Cecropium sprevisset fida maritum, Sprevissetque suum casta Icariotis Ulixem. Huic quondam similem si saecula prisca tulissent, Discerptusque ab apro mihi non placuisset Adonis, Non, qui tela lovi Siculis faber asperat antris, Is neque, mecum olim quem Lemnia vincla ligarunt. Iunge toros! Qui solvat hymen metamque pudoris, Dignus adest tibi vir. Tu coniuge digna marita! Diximus et tacitos sic inapiravimus ignes Virgineis sensim flagranti ardore medullis. Casta verecundus subito pudor ora notavit. Ingemuit Sucens imo suspiria corde. Quod cupis, effeci. Thalamo non dignior ulla est RegaIi. Nunc Hymen adest. Tu pronuba luno Assis et mecum parili conubia flamma Iunge sacroque novae nuptae diademate pulchrum Cinge caput! Decimo pariturae mense benignam Confer opem, faciles utero concede labores! Romulidum quondam non Ilia mater in orbe Huic erit aequanda aut Poenos, duo fulmina belli, Quae tulit, aut regls Macedum regina Philippi”. Annuit alma Iovis coniunx dignasque ferebat, Pertaesa irarum, tanto pro munere grates. Sic abiere deae concordi foedere nexae. Quaeque suas alarcis petiit per lactea sedes Aethera vecta: Samum rediit Saturnia proles, Dilectamque Cyprum volucrum pia mater Amorum. Haec est ergo dies, niveo quam vellere Parcae Lanificae tibi nent, claris signanda lapillis, Inclute rex, omni duce te memorabilis aevo. Optatae cernis nunc candida coniugis ora; Iam porphyriacas malas, iam rubra labella, Sidereos oculus et eburnea colla stupescis. Cur haeres? Dederat iam vincula Iuno verenda. Aude! Animos Cytherea dabit, si forte repugnat. Haec clarum faciet dara te prole parentem, Haec Casimiriacae fietque propaginis auctrix. Nunc igitur, quibus est regni pia cura Poloni, Pontifices, primos, qui religionis honores Fertis, magnifici heroes proceresque potentes, Formosi iuvenes, formosae deinde puellae, Matres, cum senibus pueri nutrixque vicissim Reginae crebro dextros relique precentur Successus, validam longaque aetate senectam! At iam tempus adest: Genio indulgete secundo Omnes, Arctophylax tardo quos despkit axe, Laetitiae dulcesque iod, facilesque choreae Undique nunc resonent per rura, per oppida et urbes! Sint procul ex omni tristes nunc pectore curae, Sit procul omne malum maerorque, dolorque dehiscat! Haec hilares hominum poscunt nova gaudia mentes: Arctoas strepuit felix hymenaeus ad oras. 
18 IDP   18 Epithalamium Sigismundi et Barbarae. Deprecatio     before 1512-02-12         Non matutino crudas, rex inclute, vultu Primitias scribae suscipe, quaeso, tui! Maturas capies, teneris sint otia Musis; Otia tranquillo pectore Phoebus amat. Marte satos alii fratres regesque superbos Cantent, gesta ducum multaque bella virum, Ter centum Fabios, Catulos fortesque Camillos, Africa sive quibus nomen in orbe dedit, Aut Marios, Decios, Curios geminosve Catones, Marcellum, Sullam Fabriciumque gravem, Pompeiosque duos vel Caesaris ardua gesta, Quosve dedit claros Punica terra duces, Aut fortem iuvenem, deceptam cernere cuius Porsena non potuit mitis in igne manum, Seu celebrent illum, cui post sua terga revulsus Pons erat, Etruscis cognitus ense viris! Te solum, rex magne, canam, Sigismunde, tuosque, Dent modo textrices stamina longa deae. Dum verno veniet maturior annus agello, Fecundi capies grandia dona soli. Iam mentem metire tui, non munera, servi: Cor hominis flectit, non data tura, deos! 
19 IDP   19 In lividum     before 1512-02-12         Innumeris toties me rugis, livide, spectas Et me per vitrum terque quaterque legis. Nil metuo stolidos de rhinocerote susurros; Te laedis, dum me laedere posse putas. 
20 IDP   20 In laudem Pauli Crosnensis     before 1512-03-01         Inter ut astriferi radiantia sidera caeli Candida noctivagis Cynthia fulget equis, Sic inter Virtus homines, dignissime praesul, Incluta dat clarum semper in orbe iubar. Illa, tuo residens in divo pectore, longe Emittit rutilas per sua gesta faces. Haec primos nostrae tibi religionis honores Praestitit et generis stemmata parta tui. Vernat et ad superos florenti vertice surgit Pinus in Arctois hac duce celsa iugis. Nunc igitur regis, regni procerumque favores, Totius et plausus nobilitatis habes. Diceris a cunctis patriae tutela salusque; Consilio praebes commoda multa tuo. Cana fides, probitas animi, mens recta, profundum Ingenium, solidus dexteritatis amor, Rebus et in magnis industria multa gerendis Dulceque facundi pectoris eloquium Te cunctis carum faciunt cunctisque colendum, Praesertim doctis Pieriisque viris. Te penes est Cricius, docuit quem Delius ipse Dulcia dulcisonis nectere verba modis, Qui nunc Parrhasiae decor est specimenque iuventae, Sedulo qui laudes et tua gesta canit. Tentabamque etiam crebro tibi dicere carmen, Nabat in exiguis sed mea cumba vadis. At nunc iste meus pro me praeceptor agat rem, Ingenii qui fert haec sua dona tibi, Palladiae longo fuerat qui tempore turbae Ductor ad Aonias, numina sancta, deas, Hippocrenaeo quo tinxit labra fluento Gryneoque facit carmina digna deo. Huic faveas clemens, Maecenas alter et alter Polio, Pieria non reticente chely. Inde per ora virum tua candida fama volabit, Sic vernans tollet Pinus in astra caput. Hinc tua sic virtus a Gadibus usque sub Eurum Nota erit et clarum nomen in orbe tuum. Quem referent sacri, divorum cura, poetae, Vivet, dum tellus astraque celsa manent. 
21 IDP   21 De victoria Sigismundi contra Moschos sylvula     before 1514-09-23         Respexit tandem sensus animosque labantes, Continuasque preces et fervida vota suorum Omnipotens Genitor, rerum cui summa potestas, Qui iustos et iustitiam non deserit umquam, Perfidiae crimen qui non impune remittit, Cordeque qui rectos amat, et prosternit iniquos. Supplicium clemens audivit, vota precesque, Erexit tandem sensus animosque labantes Contra perfidiam, contra periuria Mosci, Qui iamiam meritas solvit pro crimine poenas. Corruit et tota fusus cum gente per oras Paucis stipatus fugiendo Borysthenis errat. Tradita per fraudem tibi nil Smolenscia moles Lignea praesidii poterit dare, perfide Vasil. Illa brevi tibi nam rursus capietur; inultum Nil erit. Ipsa tibi, quo laetis tristia miscet, Ostendit Fortuna trucem contraria vultum. Nulla diu siquidem res sic male parta tenetur; Diripient patrios victricia signa Penates. Haec, modo quam cernis, victrix te dextra sequetur, Ad Tanaim fugias, liceat, vel ad extera Nili Ostia; non poteris tutus sub Gadibus esse Nec te surripiet victoribus ultima Thule. Audisti quando stragem caedesque tuorum, Forte cruentato dum nuntius ore referret Tot cecidisse duces, prope tot tibi sanguine iunctos, Exciderant lacrimae miseranda per ora citatae. Sed sero lacrimas fundis, lamenta, querelas Et sero supplex tellurem vertice pulsas, Denique nunc sero veniam pacemque reposces. Sunt extrema tibi, misere periture, ferenda. Laus tibi sit, summi Genetrix veneranda Tonantis, Cuius natalis nobis haec gaudia fecit! Te duce magnanimus processit miles in hostes, Te duce prostrati Moscorum milia multa, Te duce victrici fugientes ense necati. Inde brevi spoliis remeabit dives opimis Haec tua gens, figet bene parta tropaea sacratis Rite tholis, haec nam per te victoria nostra est. Nunc hominum subeant merito nova gaudia mentes Hoc sic devicto cum tot modo milibus hoste! Qui fuerat nuper metuendus, nunc timet ipse, Per nemora et silvas incerta sede vagatur. Huc, ubi erant luctus igitur curaeque profundae Et vultus tristes, et singultantia verba Hactenus, huc redeant citharae facilesque choreae Et risus dulcesque ioci! Depone moroso Pectore tristitias, regni regina Poloni Incluta, victoris claros visura triumphos Paulo post, dum compositis his undique rebus Faustiter huc portans victricia signa redibit! Omnes, Arctoi qui sunt sub sidere caeli, Extollant tensas laeto de pectore palmas Et laudes hilares animis, et carmina Christo Per plateas, vicos, regiones, compita cantent! Magnanimi dextra prostrarunt Marte Poloni Infidas Scythiae gentes victosque sub umbras Victores aliqui comitati. Strenua virtus Felices animas quam pulchra morte beatis Manibus Elysiis iunxit nomenque reliquit Aeternum terris, duraturum omne per aevum! Nec Lithuana cohors, lituis nunc pervia signa Primitus in Moscos quae forti pectore duxit, Praetereunda venit validis tot corde manuque Plena viris, qui vastata felicibus ausis Pro patria intrepidi primum certamina inibant Impensisque suis externum militem in hostes Aequis ducebant gradibus, tot milia passim, Cunctaque Moscorum prostrarunt agmina mille. Praefuerant choreae, quibus haec gens freta cadebat, Innumeri, qui nunc per iugera lata putrescunt, Innumeri, qui nunc liquidis versantur in undis. Consuluere sed hinc pauci fugiendo saluti, In densis qui se silvis altaque palude Attonitis similes cervis avibusque recondunt. Quaeruntur tamen ad poenas, nec silva palusve Securos faciet. Numquam periuria inulta Perfidiaeque manent; superos haec crimina tangunt. Quid statuet victor iusta Sigismundus in ira, Rex armis bene perdoctus victricibus uti, De vobis tandem sine religione Ruthenis, Qui Moscis ultro prodistis regia castra, Immemores fidei, periuri? Non procul; ecce, Ecce venit multo comitatus milite vosque Obsidione cito trepidos seroque precantes Indignam veniam capiet dignisque receptos Suppliciis dabit et Stygias demittet ad undas! Ferte faces, pueri! Celsis de turribus ignis Luceat et laetus feriat modo sidera clamor! Victori quisquis regi clarisque sub isto Tempore militibus, per quos victoria parta est, Gratetur! Nihil hoc viderunt saecula prisca Tempore felici felicius. Omnia gaudent, Omnia et exsultant, laetantur et omnia. Talis Post tenebras et post longos Orionis imbres, Post rigidum Boream tempestatesque furentes Mens solet in placido defessis aequore reddi, Qualis nunc cunctis animus datur. Ocius ergo, Ut sors fert, omnes linguis animisque favete! Dulcia qui sequitur formosae castra Diones, In gyrum ducat dignum modulando choreas Victori carmen patrio pro more! Vicissim His iuncti, quibus est cordi Semeleius Euhan, Spumantes pateras pro regis saepe salute Excipiant proque illorum, qui gaudia nobis Haec praestant, ut quisque potest, gratetur! At ipse, Quos subito potui numeros conflare calore, Excudi, tanti testes utcumque triumphi. 
22 IDP  173 Epitaphium Lucae episcopi     after 1512-03-29    
23 IDP   22 De profectione Sigismundi in Hungariam     1515-03-24 — 1515-05-14         Enumerat vasti luctantes aequoris aestus Navita, per Syrtes aut saxa Ceraunia vectus, Incolumis postquam rediit; sua proelia miles, Aeratas acies et tot per vulnera mortes Salvus post cladem prostrati disserit hostis; Venator silvas, saltus et lustra ferarum, Et pedicas structasque plagas, et retia cervis Protensa enarrat. Longis peregrinus ab oris, Cur ego non referam rerum variosque viarum Anfractus, quos invicto cum rege Polono Ambivi, et Scythico quod ab usque Borysthene ductus Hactenus ad ripas, celeri quas alluit unda Abnobiis Hister labens ex montibus ingens? Quaenam causa viae primum, quis tractus et unde, Dicite, Pierides — nec enim sine numine quidquam Vos dixisse reor — Clarius dum spirat Apollo! Inclutus Arctoo rex cum sub sidere caeli, Heroum Sigismundus honos, superavit ad Orszam Moscorum infidos populos (ut foederis icti Disrupere fidem, tandem ut sunt undique fusi, Fama quidem nota est a Gadibus usque sub Eurum), Pannoniae senior iam rex effetus et aeger Ex mediis illum castris revocaverat ad se; Fraterni vis tota in eo pendebat amoris. Dulcibus hunc voluit superesse nepotibus hisque Conservatorem fieri, robustior aetas Cresceret ad regni moderandas donec habenas. Paruit atque ultro cuneis turmisque relictis, Ante Borysthenias rursum quam ceperat arces, Utque solet, citius processit magnanimus rex. Noluit in tanto quamvis discrimine rerum Fratri deesse suo, tandem quem visere fati Ante diem extremum voluit. Sic concitus ergo, Non pertaesus iter, non tempora dura nec acres Dum glacialis hiems Aquilonibus asperat auras, Protinus ex Vilna Lithuanis solvit ab oris. Ventum erat ad Gracci, quae nunc Cracovia fertur, Moenia. Paulisper remoratus liquerat illic Reginam, gravida regni quae pondus in alvo Gestat adhuc, cuius levis exspectatur in horas — Di faxint faustum! — partus, subitoque recessit. Slesiacis primum piscosis appulit arvis; Quidquid ibi lacus est et ibi via lubrica eundi Limosam per humum. Venit obvius ilico claris Dux Casimirus avis genitus Tessnensis et illum Regali luxu dignoque in honore recepit. Attigit hinc fines, ubi praesul Thurso Moravus Praesidet eximius, qui religione secundus Est nulli, pietate nec est in rebus agendis. Hospitis hic etiam manifesto pectore tanti Adventu gaudens, obiter processit eumque Excepit, memor illius primordia vitae Esse suo in regno. Quare impertivit honores, Quos potuit, cunctos recte officiosus ad usus. Post iter ad montes emensum. Nubilus Auster Aethere concretos ex toto solverat imbres Contexitque solum; teneras cum floribus herbas, Qui sese sensim radios ad solis iniqui Extulerant, hieme affecit; nec inertia solum Germina reddiderat, verum penetravit adusque Membra virum. Tamen a concepto nulla movebat Tempestas regem, rigidi inclementia caeli Abruptaeque viae. Nec enim iuga celsa, nec ulla Offuit intento res, quominus iret in omnem, Ut solet, eventum propere. Concessit ad oras Sic tandem Hunniacas, quo se Tirnavia late Disposuit. Venit illustris Georgius illac, Germana ex regis genitus, non Hectore certe Inferior. Si quis vel Marte aut viribus illum Provocat, acer init, detrectat denique nullum Certamen residens, procerus corpore toto, Gradivo cataphractus equo. Praecessit in armis — Spectatu pulchrum! — multos pulchro agmine princeps. Venit et antistes, numeroso milite cinctus, A templis magno decoratus nomine quinque, Quem tulit ad tanti praelatum culmen honoris Nuda fides, probitas, virtus, reverentia divum Et facile ingenium rerumque scientia multa. Hic collega ducis regem sub nomine regis Pannonii excepit pariterque ad verna citati Litora Danubii duxerunt, arcte ubi parva Est sita Posonium non longe a litore, nota Quondam, nunc toto quae nomen habebit in orbe. Postquam narratum est propius venisse Polonas Hinc atque hinc acies, pulchras et in ordine turmas, Rex Vladislaus carpento protinus aeger Obvius in campum tenero cum rege profectus, Heroum magna stipante utriusque caterva Regni, exoptatum iam longo tempore fratrem Excepit coram verbisque affatus amicis Regali parvam pompa deduxit in urbem. Hactenus ex Scythia, Moscorum clade peracta Totque equitum peditumque globis castrisque relictis Perventum. Solum fraterno ductus amore Visendique etiam studio, si forte futurum est, Caesaris, ut Christi fieret pax una per orbem. Huc igitur Langus, tectus rubro ora galero, Appulit, ingenio multum versatus et arte, Resque gerit cunctas, a caesare missus ad istos Legatus reges. Nostrae si verus amator Religionis erit, siquidem est, non ambigo, verus, Contra schismaticos templi dabit arma rebelles Et contra hos, nostri sitiunt qui sanguinis undas, Crudeles Turcas, nuper Sarnovia ad arva Ingenti qui Christicolum sparsere cruorem Clade, domi donec perplexa negotia aguntur. Sin aliter, totum nunc parvo fomite mundum Incendet. Tenet ipse sinu pacem armaque eodem. Si quisquam, quem Martis amor, quem fervor habendi Exagitaret, in his forsan decernere rebus Deberet, res acta foret, iam proelia dudum Per maria et terras insano turbine adessent. Sed Pater omnipotens, mundi cui machina curae est, Talia, scit, cuius studio committere debet, Commisitque tibi, praeses venerande, tibi, inquam, Qui fidei et decus es Romani dulce Quirini Cardineique chori specimen. Tu bella profanis Decertata odiis, iras dudumque repostas Et clandestinas remove de pectore rixas Primorum Christi procerum discordiaque uni Pectora! Nil poteris superis, nil denique terris Gratius efficere. En, coniurant monstra profundi, Thrax ferus et Macedo, Maeotidis accola et Histri, Naviculam in Petri, quae mergitur obruta paene Undique fluctivagis per mille pericula in undis. Eripe, namque potes, miseratus! Te duce tandem Aeolus immodicos revocabit ab aequore flatus Mitior et clausis fera flamina condet in antris. Serpit ab extremis ut virus in intima membris Vique levi penetrat sensim praecordia, donec Occupat in toto, quodcumque est, corpore; flamma Ut solet exardens in tectis tollere, quidquid Contingit propius, passim grassata, parumper Obvia consumit crescitque valentior ignis, Liberius cum iam furit et bacchatur aperte, Nil manet intactum, sic dudum Thracius hostis Abstulit, at sparsim — pudet enumerare — tot agros, Oppida, castra, urbes et regna tot incluta quondam. Nititur ulterius. Miserandum, nemo resistit! Huc Aquilas, Anguem, Gallum fulvumque Leonem Hibernumque trucem diti cum rege Britanno, Et qui se Solymae titulis zonaeque perustae Extollunt, defer! Germana potentia vires Hic, precor, ostendat! Non deerunt Sarmata et Hunnus, Assidue ducunt multis qui proelia ab annis Martia tot contra Mahometis castra tyranni. At quoniam proprio contendunt Marte vicissim Nunc aliqui, quos religio devinxit ad arma Regis in osores, qui mortem morte fugabat, Risus, sputa, alapas, flagra, clavos passus, in alta Pro nobis furca extensus, quam nemo tuetur, Salvifici labefacta cadit res publica Christi Fitque minor sic et cunctas decrescit in horas. Quid contra paucos, quorum furor urget Enyus Discordes animos, credis nunc posse tot hostes, Imperium quorum subiit tota Africa et ingens Pars simul Europae, atque Asiam qui sub iuga dudum Miserunt et qui toto dominantur in orbe? Munitae nihil his celsis in montibus arces, Nil urbesque obsunt; vites populantur et agros Abducuntque homines. Nec enim munitio prodest, Desertis postquam sulcis non semina dantur. Vertite dira procul, superi! Nisi rebus in istis Unio nunc fiat, Byzantia pestis et Histri Euxinique lues Petri corrumpet ovile. Hoc prohibere potes solus, pater alme, futurum. Instantes exstingue faces, ne fortior ignis Post contemnat aquas; primis his motibus obsta! Hoc pietas, iurata fides, hoc suadet honestum; Utile erit cunctis, qui Christi nomen adorant. Ne te seducant, magni nec caesaris aures Tot querulis deinceps precibus vel munere vincant Hi, qui bella fremunt et numquam bella capessunt Adversus fidei tot tela minantia nostrae! Omnia vi quondam male dum concessa tenebant Fastu sub tumido et sub cuncta licentia agebant Immodica nullamque prius confinia pacem, Ad quam devincti fuerant, habuere, sub armis Gentiles subiere domus, vicinia late Vastantes. Testis locus est, nunc Abiete nomen Qui tenet, ingenti est quod nactus clade perenne. Nunc etiam possent tranquillo vivere luxu Deliciisque frui, prout consuevere, vicissim Sed Stygiis emersa vadis sic versat Erinys Illorum mentes, ut summo a praesule bellis Decretis obsint contra Mahometica castra, Votaque quod tantis faciant discordia coeptis Inficiantque animos, ducantque in proelia mundum Christicolum. Quare superi olim tempore prisco Non castigarunt frustra delicta nocentum. Sed feror in praeceps! Quo coepi, rursus eundum est! Huc etiam domina legatus missus ab urbe, Cardineo summique patris suffultus honore, Pannoniae primas regni pervenit, in isto Conventu multa ingenio qui multaque fido Commoda consilio pro regni utriusque salute Disquirit velletque libens succurrere rebus, Ne sic infectis hinc reges forsan abirent. Namque videt prudens, per multa volumina rerum, Tot mala, quae parvis sunt exorientia causis. Nunc igitur, quamvis labyrintho, quidquid agendum, Fertur in ambiguo quodamque errore laborent Omnia, spes magna est cunctis, prudentia regum Istorum, tot pontificumque ducumque probata Inventa hoc, quod adhuc, vertent in dulcia, amarum est. Sic lux post tenebras, aether post nubila clarus, Saepius et sic post adversa secunda sequuntur. Quid referam innumeros proceres, heroas et auro Torquatos equites, huc qui venere superbo Regum in circuitu, quid equos phalerasque rubentes, Auratas chlamydes, pretiosa monilia, gemmas, Hunnus quae dives, Moscorum ex clade Polonus Quae tulit acer eques, fortis quae deinde Bohemus? Enumerare prius possem, quot, Cynthia pleno Dum fulget cornu, sint aurea sidera caeli; Igneus et medio dum flagrat Phoebus in axe, Quot seges omnis habet tenues per iugera aristas, Quot sparsim volvat Libycoque in litore arenas Auster, dum tumido bacchatur turbidus aestu, Singula quam tantae valeam spectacula pompae Dicere totque graves currus, rubrasque quadrigas, Multaque, nulla prior quae viderat ante vetustas. Nec solum tanti Martis procerumque tumultus; Venerat huc etiam doctorum clara virorum Contio. De quibus huc a caesare missus ad istos Cuspinianus erat reges orator, abunde Doctus et in variis versatus rebus agendis, Philyrides certe vel nostro tempore Chiron Et medica fertur praestans ut in arte Machaon: Tam bene languori vario morbisque medetur. Fotus et a teneris sollers Sperantius annis Aula in caesarea, nudae virtutis amator, Ingenio promptus, multum facundus in ore, Seu leges vel iura patrum, vel carmina dicat. Balbus item, Phoebi quondam, nunc rite sacerdos Et Iovis interpres veri, qui grandia facta Hunniaci scribit regni totque edidit olim, Quod sua non potis est umquam evanescere fama. Piso etiam, nostro vir in aevo doctus et acer, Magnorum nuper qui multa negotia regum Tractabat. Quodsi stricto pede sive soluto Aggreditur quidquam, nil est exactius. Exin Appulit Etrusco Ricardus sanguine cretus, Grandia qui cecinit Romani caesaris acta, Egregius vates, tum notus primitus, et tunc Saepius humana nihi consuetudine iunctus. Caspar et inde meus, Callistus forte puellae Ursinus cognomen habens, aetate Tibullo Et par ingenio, Graio et sermone Latino Imbutus, vates et praeco caesaris ingens. Saepius hic culto certavit carmine mecum Lenivitque meos pertaeso in corde dolores, Quos cepi sensim tabescens taedio in isto. Candida iam nova ter rursum sua cornua Phoebe Induit, Arctois procul hinc quod vivimus oris. Omnia pulchra quidem sunt, omnia amoena sub isto Tempore, per montes, per plana virecta, per amnes, Per vernos prospectus agros it laetus, at ipsa Iam mora sola nocet, nobis mora sola molesta est. Ergo veni tandem, caesar Romane! Citatum Adventum reges cupiunt tibi sanguine iuncti. Non solum tecum contra hostes foedus inibunt — Tu modo ne deses toties videare morando! — Sed tecum conubia, sed laetos hymenaeos. Moenia si Austriacae nunc sunt adeunda Viennae Danubiusque celer tranandus, sive locanda Ad ripas campo castrensia tecta in amico, Vel quocumque loco placeat congressus, ad istos Accelera reges propius! Iam tempus et instans Deposcit contra Moscos occasio belli Inque feros Turcas, qui nuper clade cruenta Affecere tuos Hunnos. Non segniter ergo, Ergo veni cupidisque tui te protinus offer! Sic me etiam, modo te videam, nec adusque pigebit Danubium a gelidis venisse Borysthenis undis. 
24 IDP   23 Ioannes Dantiscus Riccardo Bartholino     1515-05-14 — 1515-05-16         Si rerum pensare vices libet, ordine certo Quas natura parens statuit, Ricarde, videmus Omnia sub iusta moderari lege modoque. Astra suos servant, quos consuevere, meatus, Servat uterque polus solitum, quo volvitur, axem. Servat et haec ingens immensi machina caeli Circuitus, quibus hunc in se complectitur orbem. Phoebus ab extremis, ut dudum, emergitur Indis Et Tartessiaco se rursus in aequore condit; Ipsa suo pleno Latonia tempore cornu Fulget tranquillae per opaca silentia noctis Illunisque etiam parvum decrescit in orbem, Et perit atque redit, numquam stata tempora fallit. Annus habet glacies, habet aestus, veris amoeni Autumnique gravis pluvias, sua tempora tempus Quodque tenet. Sunt sorte sua contenta vicissim Omnia nec fines et litora praeterit aequor. Deucalionis aquas olim, Phaethontis et ignes Sustinuit tellus; sunt omnia tuta fidemque Nunc elementa, datum nobis post Iridis arcus, Non temerant fateorque animantia cuncta, sub una Quae vivunt specie, unanimi sunt foedere iuncta. Non aper in similem per silvas irruit aprum, Ursus in atrocem saevit non efferus ursum Nec draco in Hesperium misso furit igne draconem. Solius est hominis, quamvis animantia longe Innata exsuperat ratione, ferocia maior. Omnes armorum strepitus Martisque tumultus, Quaeque vides tormenta, sudes, thoracas et hastas, Tela, enses, frameas, arcus volucresque sagittas Contra homines effinxit homo, meditatur in horas Pluraque, quis possit per plurima damna nocere. Per maria et terras, per multa volumina rerum Itur in angustum discrimen et omne periclum, Invisae saltem rumpantur ut otia pacis. Sic ardor multos et habendi dira cupido Versat pertaesos tranquillum vivere, semper Quin agitent quidquam, superis terrisque perosum. Hinc tot bella, acies, caedes desertaque rura, Oppida diffractaeque urbes et inania regna, Et campi toties dispersis ossibus albent. Tales, qui totum duxere in proelia mundum, Hortare ad pacem! Nec opus calcaribus esse Censeo equis ultro properantibus. Ille profecto Non monitoris eget, placidae qui pacis amator Sedulus est et qui pacem deposcit et optat, Inclutus a multis Sigismundus faustiter annis. Pacis amans ultro numquam, sed semper in hostes Arma lacessitus suscepit, non tamen umquam Contra Christicolas, verum in crudelia castra, Bosporon et contra Mysosque, Getasque, Scythasque. Hunc igitur, cuius terras spatiosaque regna Parrhasis Arctos agit per Balthea litora magni Oceani prope ad Euxinum diffusius aequor, Ut noscas, quantum pacem desideret omni Pectore, ne grave sit, paucis, adverte, docebo! Slesiacis primum, regnum germanus habebat Donec Alexander patrium, dux iustus in oris Iustitiam, solet ut semper, librabat in aequis Lancibus et cunctis iuste impertivit eandem. Nullus erat praedo, nullus grassator in antris: Per stratas omnesque vias, per compita passim Ibat securus tranquilla pace viator; Undique cunctarum fuerat pax optima rerum. Non sentit praesens, hoc postera sentiet aetas, Quantum consilio quantumque salubribus actis Profuit et post se quam commoda multa reliquit. Cum frater demum fato concessit ad astra, Conflato regnum graviter qui affecerat aere, Unanimi procerum consensu sceptra recepit. Orsus ut instantes vix restaurare ruinas Rex novus, infida propere dux fraude Michaël Concitus ad Moscos defecit, turpiter hostis Factus; eos secum Lithuanas duxit in oras. Haec paci intentus rex ut cognovit, omissis Omnibus in regno velocius obvius ibat. Inde citum permensus iter mox ipse, priusquam Fama aderat subito, Moscosque ducemque fugabat, Pone sequens victor per lata Borysthenis arva. Princeps hinc Scythicus bellum exitiale timebat. Perculsus pacem orandam deponereque arma Censuit; ad regem legatos munere multo Transmisit; supplex veniam pacemque poposcit. Foedera rex pepigit; generosi pectoris irae Sunt siquidem faciles et mens ignoscere lapsis Supplicibusque solet leviter regalis; habent nam Dis animos similes reges et pectora magnis. Limitibus demum positis et finibus orbis Sarmatiae, aeternum fuerat vulgata per omnes Aequoris et terrae positus pax inter utrumque. Quae tamen, ut referam paulo post, fracta, Scytharum Foedifragum ut mos est, graviter non mansit inulta. Ad regnum rediit iam credens omnia tuta Heroum Sigismundus honos pacemque repostam Militibus missis erexit et otia cunctis Libera distribuit. Taedae subiere iugales, Quaerere quas voluit Germanis forsan in oris. Perfidus interea Valachus, cui Mysia paret Inferior, dum rex sperat laetos hymenaeos, Fraude Leopoliam multis obsederat urbem Agminibus, late Podoleis castraque in arvis, Omnia depopulans, statuit, per tela, per ignes. Sic choreas dulcesque iocos et coepta fefellit Gaudia. Rex igitur prudens, ut semper ad omnes Res solet esse graves, nihilo demissior — uno Spectatur vultu, sint tristia sive secunda — Milia confestim collegit multa suorum Haecque insperatos propere dimisit in hostes. Hostis ut haec sensit, retro fugiebat ad arces, Quas habuit proprias, ad silvas atque paludes, Non ausus conferre manus. Gens regia late Terga sequebatur totque oppida, castra casasque Exussit, longe saevum populata per arva Mysia, tot ducibus captis procerumque catervis; Postremo rediit spoliis illaesa superbis. Et nisi germanus senior, qui sceptra gubernat Pannoniae, rem pacasset, iam Mysia tota In cineres pro perfidia conversa iaceret. Hinc Valachus veniam ut petiit captosque redemit, Res est sub caelo vix, credo, notior ulla. Sic iterum dura lassatus casside victor Pectore volvebat positis gravioribus armis Pacem, qua totus nihil orbis gratius in se Continet. Hunnorum praeclaro stemmate pulchram Reginam duxit, ratus hinc securius annos Dulciter exigere et regno, dum fata vocarent, Heredes patrio tum post se linquere. Vertit Omnia sors aliter. Movit furialis Erinys Hippophagos Nomades, gelida Maeotide saeptos. Hi clandestino sub verno tempore gressu, Praeter spem innumeri regnum invasere Polonum. Ut sueti rapido transire per omnia cursu, Milia multa hominum, matres vetulosque parentes, Reptantes pueros, iuvenes tenerasque puellas More suo iam nexerunt misereque ligarunt Occisis multis; iamiamque abducere longe Coeperunt. Tum rex subitis et rebus in arctis Congessit turmas equitum peditumque catervas, Quas potuit, iussitque sequi velociter omnes. Ventum erat ad cuneos, spoliis praedaque refertos. Qui nil cesserunt, contra confligere magno Quin etiam clamore dabant sua signa volentes. Parte ab utraque statim nisu et conamine toto Bellatum. Fortuna diu stetit eminus anceps. Verum quam cito se gens regia comminus hosti Intulit et volucres detorsit ab aure sagittas, Terga dabant Nomades. Ibidem bis dena Getarum Milia trunca iacent. Abducti sicque soluti Ad patrios tandem salvi rediere Penates. Pax iterum fuerat, sed parvo tempore, cladem Post istam, donec periuro pectore Moscus Sacramenta, fidem, iurataque foedera rupit Adiunctis belli sociis, qui templa Quirini Romani obliti, templi adiunxere profanis Se hostibus et regem conspiravere — nefandum! — Contra Christicolam. Sed dis sunt omnia curae. Hi non permittunt Titanas Pelion Ossae Iungere, consilia et numquam tam dira secundant. Qualiter hoc bellum confectum, scribimus, omnemque Historiae seriem, quodsi mihi vita manebit, Versibus innumeris conscriptum utcumque videbis. Hoc obiter tamen est addendum: Quinque carina Myriades Stygia Charon una luce recepit Moscorum; primosque duces, primosque senatus Principis infidi captos Sigismundus in arcto Carcere habet, qui compedibus durisque catenis Devincti pro commisso dant crimine poenas; De reliquis bello sunt nobilioribus isto In vivis siquidem plus quam duo milia capti. Sponte nocet nulli nisi proritatus, abunde Contentus propriis. Sua quae sunt, cuique relinquit, Parte sed ex omni fines et parta tuetur. Sique lacessitus quandoque citatur ad arma, Velox egreditur munitus milite forti Et duce iustitia superat semperque triumphat. Nunc quamvis victor tot grandia bella peregit —Victores inflare solent res saepe secundae — Non renuit tamen haec ineundae foedera pacis, Ex mediis ad quae castris huc venit omissis In tot prostratos armis victricibus hostes. Pace frui cupiens interque capedine longa (Metire, a gelidi sit quanta Borysthenis undis Danubii ad ripas distantia!) pacis amator Hactenus ad pacem ex regno praecessit habendam; Non tamen, ut prorsus iam segnis bella timeret. Sunt vires, est mens gentesque ad proelia multae, Sed contra invitus gentiles suscipit arma Christicolas, quos tot bellis defendit et illos Infidis semper tutatur ab hostibus. Ergo Parte libens ista confecta in pace maneret. Quam si quis temere iniustis conabitur ausis Rumpere, quae nollet, tandem cogetur inire Bella lacessitus, sua sic et parta tueri. Hos igitur cum complicibus, quos ardor habendi Arietat, hortare ad pacem, concordia rerum Foedera confusumque chaos compage soluta Hos docta et longa doceas ambage, vel illos! Si pacem penitus nolunt gaudentque sub armis, Ista cothurnato compelle ad proelia versu, Quae nunc pro Christi si quisquam vellet amore Depositis intestinis a pectore rixis, Instant praeclaris ad commoda tempora bellis! Sunt etenim! Huc ducas tam multo Marte furentes, Dum Sophus in Turcas immania classica ducit! Quem nuper tota fudit cum gente, morandum Non esset siquidem. Nunc posset Graecia vinci Et Constantini Byzantia moenia Magni, Thracia tota iugum Trapezuntiaque arva subirent. Inde Palaestinae tellus promissa sacratae, Memphis, Persis, Arabs, Babylon, sacra culmina Sinae, Totus et usque nigros mundus caperetur ad Indos. Rex Sigismundus adest, divini nominis atris Hostibus infensus. Contra illos foedera iunget, Sint modo, qui accipiant, non detrectabit in omnem Eventum contra Mahometica pergere castra. De quibus unanimi — di faxint! — pectore iuncti Belliger ut magno caesar cum rege triumphet! 
25 IDP   24 Ad Sigismundum carmen     before 1515-08-05         Quis magno tantos et tot cum caesare reges Convenisse umquam vidit in orbe prius? Cuncta revolvamus, quae nunc retroque fuerunt: Tempora, conventus nullibi talis erat Ante nec ad Priami, magnam nec Agenoris urbem. Quin etiam numquam Martis in urbe fuit! Finibus a Latiis caesar, rex inclute, ab oris Tu Scythicis aderas, victor uterque gravis. Pannoniae senior, cum nato rege suaque Cum nata, qua nil pulchrius orbis habet. Hanc dedit, accepit rursusque a caesare neptem, Quae regi tenero sponsa futura data est. Aurea, quae fuerant olim, sic inde redibunt Saecula, Grandivi cedet et inde furor. Quod faustum felixque siet! Pax undique laeta Incutiet reliquis hostibus acta metum. Sic te sicque tuos venisse Borysthene ab ipso Non piget Austriaci pinguia ad arva soli Hic, ubi sublimi nunc vertice surgit et altum Nubibus impressit pulchra Vienna caput. Cuius es e cunctis aliis gratissimus hospes, Caesaris ut vates hic tibi testis adest. Qui te, quo potuit, nuper suscepit honore, Fecit et in laudes tot bona verba tuas. Nunc etiam docto te tollit carmine ad astra; Plura tibi, sint haec dummodo grata, dabit. Scurra levis, mimus, tubicen, citharoedus et omnes, Ad te qui veniunt, munera larga ferunt. Clementi vatem ne sit grave visere vultu, Aeternum cuius carmina docta manent! 
26 IDP   25 Ad lectorem Hodoeporici Bartholini     1515-08         Quantum res verae fictis praestare videntur, Hoc recto doctum tramite pandit opus. Non hic Cretensis Iovis incunabula, non hic, Quae sunt de superis plurima ficta, leges — Semicapros Faunos Satyrosque fuisse bicornes Quis credit vel tot turpia monstra deum? — Non raptum Stygii praedonis, Apollinis ignes In Daphnem, Martis nec Venerisque torum, Non Diomedis equos, non illum, Graecia mendax Quem fert Troianas fraude subisse fores. Hicque nec invenies perplexa aenigmata Sphingos, Nec quae de nihilo fabula longa datur. Historiam nuper conventus at iste probatam Caesaris et regum fecit in orbe trium. Vidimus hic Annam, qua totus nil habet orbis Pulchrius; Hunniaci est haec decus una soli. Hanc sibi vel caro conservat forte nepoti Caesar, et est magno digna puella Iove. Vidimus et Mariam; pulchris aequanda deabus Est siquidem et primas inter habenda deas. Caesaris haec neptis, regi regina futura est, Annis qui in teneris iam duo regna tenet. Vidimus heroas sacros, proceresque, ducesque, Clarorum passimque agmina multa virum, Tot gemmas, torques, phaleras radiantiaque arma, Tot mores, habitus ingeniique vices, Tot ludos etiam, spectacula pulchra, triumphos Et quae non aetas viderat ulla prius. Cuncta ut conspexit Ricardus, scripsit ad unguem; Delicium certe posteritatis erit. Seu stricto incedit vates pede sive soluto Orator, nemo cultior esse potest. Hoc iter ut duxit princeps Gurcensis ab urbe Augusta, videas gestaque cuncta lege! Tunc primum dices: «Vivas, pater inclute, vivas, Cardinei specimen, vive, decusque chori!» Et merito laudes uni huic sunt undique dandae, Omnis nam fuerat fons et origo boni. Solus hic inflexit sensus regumque potentum Pectora, multorum cordaque dura virum. Christicolis solus, divino numine fultus, In terris pacem post fera bella dedit. Huic aetas debet praesens et postera multum, Tempore quod parvo commoda magna tulit. Per quae nunc noster recte componitur orbis, Ex omni cedit parteque Martis amor, Et crucis infidos propere ducetur in hostes, Qui, Iovis hinc quid sint, experientur, aves. Foederis hic formam nosces pactosque hymenaeos, Cunctaque conventus istius acta scies. Nil sinit intactum veri, quod res habet in se; Ante oculos plane singula gesta locat. Res scitu digna est, nec enim reor esse, potest nec In toto quidquam gratius orbe legi. 
27 IDP   26 De insigni suo 1     1516, end of the year         Hanc nigram niveamque mihi Iovis alitis alam Pro meritis caesar nobile stemma dedit. Quod datur ex atavis, clarum est, sed clarius omne, Quod per se virtus propria ferre solet. 
28 IDP   27 Ad Gryneam     after 1516-11-05         Quam durae miseri sunt condicionis amantes, Qui nullas sedes nec loca certa tenent! Nil datur aeternum, sed quo rapit impetus, illuc Ambigui in dubiis pectora rebus agunt. Errant et raro placida statione fruuntur Atque alia ex aliis sub iuga amoris eunt. Haec placuit Danais, Latiis hinc illa sub oris; Haec fulvis, niveis gratior illa comis, Aurea disposuit pulchrae haec redimicula vittae Moreque Germano, vel Iove digna fuit. Sub gelido Arctoi placet altera sidere caeli, Candentes superans candida tota rosas. Denique quocumque adveniunt, terraque marique, Hospitibus varius corda pererrat Amor, Et dum iam tacitos inspirat subdolus ignes, In longas iterum cogit abire vias. Singula nunc, misere dum te, Grynea, relinquo, Experior vastum carpere iussus iter. Quid magis excruciat quam grata relinquere coepta Et spem, quae miseros sola in amore beat? Sic colet impastus viso lupus ire ab ovili, Sic apis ex dulci flore repulsa volat. Decipitur sitiens fugitivis Tantalus undis Et quod perpetuo poscit, habere nequit. Durior est mea sors, dum desero maestus amatam. Quae me prosequitur meque tenere cupit. Avelli amplexu, nudis discedere ab ulnis, Linquere tot risus, basia, furta, iocos: Absque dolore quis haec, humano sanguine cretus, Quisque libens umquam, qui ista reliquit, erit? Invitus nuper te flens, mea vita, reliqui, O animi medium praecipuumque mei! Strinxisti cupidis lacrimans mea colla lacertis Pressistique meum pectus adusque tuum. Immaduere tuae roranti lumine malae, Nec minor in nostras decidit unda genas. Invitus dextrae dextram, dehinc labra labellis Iunximus et tristi diximus ore: Vale! Iussa mei regis tunc et tunc caesaris arma Exsecrabar et hoc ire quod angor iter. Quam mallem illius, quem sparsa cruore necarunt Lintea, vel sortem fatave dura sequi! Numquid Abydenus iuvenis felicior est me, Quem ferus in patrio gurgite mersit Amor? Hunc Hero eiectum miseranda in litore vidit Et se praecipitem fortiter ulta dedit. Ast ego, qui terras et tot maria alta pererro, Nescio, qua veniet mors regione mihi. Pellor, ut a tumidis folium quod vertitur Austris, In nullaque diu sede manere datur. Nunc feror, Eois ubi Phoebus surgit ab undis, Nunc, Tartessiacas rursus ubi intrat aquas, Nunc iterum, saevis Notus imbrifer unde procellis, Rursus, ubi glacie Parrhasis Ursa riget. Quo me cumque loco celsis vel in Alpibus abdo, Conditus aut ima sim modo valle licet, Circumsaeptus et his, qui culmine sidera tangunt, Montibus, inveniunt me mea fata tamen. Si fugio ad Tanaim, magni vel ad ostia Nili, Vel procul ad Gades seu Glaciale fretum, Nusquam tuta quies, Amor instat agitque latenter Et subit incensa pectora nostra face. Nil magis admiror, quam cum sit caecus et infans, Quod me audet temere saxa per ista sequi. Quid loquor? Ad summum potuit penetrare Tonantem Nec tutus Pluto sub Phlegethonte fuit. Exarsit gelidis nans Ennosigaeus in undis, Admeti pavit pulcher Apollo greges. Alcides nevit, gemuit Polyphemus in antris, Aeacides contra noluit ire Phryges. Ingens imperium Cnidius puer occupat orbis Et certas gestat pectus ad omne manus, Olim nil grave erat, Iuvenis dum fervidus ultro Quaesivi Cypriae mollia regna deae, Inque Papho sacra tura focis arisque virentem Myrtum cumque rosis lilia mixta dedi. Nunc vigor ille abiit, sensim et mea tempora canis Albescunt, aetas et mihi dura venit. Ipse tamen, quamvis enitor, ut impete parvo Non vincar, mecum certat iniquus Amor. Ille, ut rideres limis, persuasit, ocellis Nuper, dum fueras e regione mihi. Ille tibi Charites nitidosque afflavit honores, Et quidquid pulchri tota decoris habes. Ille meum pectus iaculis transfixit acutis, Victor et “Hanc habeas!" inde profectus ait. Sic crucior patiorque graves in amore dolores Inque meo crudum pectore vulnus hiat. Inter et hic certe dolor est vehementior omnes, Quod non concepto debeo amore frui Cogor abire, morae nec quidquam restat; eundum est Quo sors, quo fatum, res dominique vocant. Raeteas Alpes, Athesim pontemque per Aenum, Maestus et inde domus tecta relinquo tuae. Respicio post terga tamen parvae procul urbis Moenia et, ut redeam, moenia visa iubent. Ter conatus eram temonem vertere terque Obstiterat votis res peragenda meis. O me infelicem! Pellor sic saucius a te! Languenti quis opem, pharmaca quisve dabit? Tu solo aspectu praecordia laesa benigno Et posses tactu reddere sana manus. Sed raperis propere rapiorque miserrimus Euro Ocior et nostri est nulla medela mali. Non mihi Philyrides nec item prodesse Machaon, Nec poterit medicae Delius auctor opis. Non, nisi te rursus videam, sanabor. At illa Quando dies misero, quando erit illa dies? Corpus abit solum; tibi mens animusque cohaeret, Sensibus infixa est sic tua forma meis. Felices igitur, firmo qui utuntur amore! Durius incerto vivit amante nihil. 
29 IDP   28 Ad Herbersteinium epigramma     1518, end of January         Quod cecini quondam Gryneae tristis in Aeni Litoribus, maestum carmen habere cupis. Quidquid id est, concedo libens. Nec carmina solum, Hanc etiam, mecum si foret illa, darem. Decrevi tandem, quae quadret, ducere vitam, Aetati, et castus religiosa sequi. Est hominum instabilis fluxus, periturus, at ipse In superos omni tempore durat amor. 
30 IDP   29 Ad Herbersteinium soteria     1518, end of January         Sunt superi caelumque suo rectore moveri Quis, nisi mentis inops, cernens convexa negabit Aetheris? Hoc tellus, aër et pontus, et omne Id, quod vivit in his et quod producitur ex his, Dirigitur, iusto positumque sub ordine sistit. Huic certe est ingens haec orbis machina curae, Qua genus humanum, genus et qua totum animantum Vitali pariter vegetando vescitur aura. Omnipotens sator ille hominum rerumque creator Cuncta suo regit arbitrio; nil accidit umquam, Quod non ante diu voluit divina voluntas. Ille tibi, Sigismunde, dedit per tanta viarum Intervalla animum invictum, quo semper in omnem Eventum, contra rerum discrimina mille Et casus varios ivisti pectore forti. Hoc equitem decet auratum; sunt talia verae Militiae, non quae rutilant insignia collo. Talia non aliter, quam cum sudore, parantur. Amphitryoniades haec gessit, ad ardua ductus Culmina Virtutis, linquens post terga petulcae Foeda Voluptatis, prorsus fugienda probatis Castra viris. Iter esse reor, quod littera profert Pythagorae. Unde tui maiores stemmata primum Sumpserunt, ex vi liquido cognominis et re Elicitur. Quid enim saxum designat honesti, Virtutis siquidem culmen? Qui teque tuosque Perpendit mores et nuper strenua gesta, Ille statim, et merito, te illius dicet alumnum. Hoc animadvertens caesar Romanus, in orbe Primus post superos, nudae virtutis amator, Te subito meritis titulis et honoribus auxit Teque suis, postquam rediisset ab orbe Britanno, Praefecit contra Venetos, ubi Marte secundo Cum comite ex Salmis stravisti faustiter hostes. Unde tibi torquem et fasces donavit equestres. Hinc te post varios habitos hinc inde labores Ad regem misit, qui Dania regna, Gothorum Olim dicta, regit. Qualem te gesseris illic, Intrepido postquam congressus es ore neganti Pacta semel, late magni scit caesaris aula. Quanta mari passus, quam multa pericula terris In reditu quantumque iterum discriminis acres Missus ad Helvetios, cum fluctibus obrutus esses Paene lacus, longam, si conor cuncta referre, Crescet in historiam. Divo pro caesare semper Omnia magnanimo patienter corde tulisti. Adiecit plus inde tibi non victa favoris Caesarei virtus; accrevit et inde supellex Ditior et mentis generosae industria maior, Multa gerendarum rerumque peritia et usus. Unde feros cupiens belli sedare tumultus Inter Sarmatiae regem saevumque tyrannum Moscorum, caesar mediis in milibus unum Te solum offendit, cui tanta negotia soli Crederet. Expertus servatam in rebus agendis Cum probitate fidem, studia indefessa, profundi Ingeniique tui vires, rationis et alta Sensa tuae, simul et complura idiomata, dotes Praeterea innumeras animi, te misit ab oris Vindelicis per pulchra Lici magnique ruentis Litora Danubii, piscosus ubi Istula lenes Volvit aquas, usque ad Lithuanae ditia terrae Iugera. Ibi regem Sigismundum, milite multo Tendentem in Moscos, orator gratus adisti. Qui te pro magno, magnum quo caesarem amore Prosequitur, digno venientem excepit honore Et te, caesarea postquam de mente fuisset Ingenue edoctus, per lata Borysthenis arva Dimisit, multo donatum munere, adusque Vastas Moscorum terras. Per devia ductus Et nemora, et silvas, et per tot lustra ferarum Perque lacus, et per tot flumina perque paludes, Venisti tandem, lignorum mole per amplum Urbem quo statuit periuro pectore Moscus. Quot perpessus ibi torpentis taedia vitae, Quot duros pariter casus atque inter eundum Eventus subitos, discrimina multa, viarum Anfractus varios, incommoda, mille labores, Quis referet? Non parva Lici distantia habetur Ad Tanaim, quam tu transisti sospes, ibidem Multa expertus agens mandata fideliter. In te Nil penitus deerat, per te nihil esset omissum. In fatis sed adhuc res haeret fataque rebus Iustitiaeque viam facient. Gens barbara noscet, Non consueta fidem, superos hominesque vereri, Perfidiam numquam vindicta impune manere. Quamvis immotos memoranda clade sub Orsza Se simulent vafri, tamen imo corde dolores, Abdere non possunt. Non est magis ulla sub armis Spes post hanc cladem. Cur non confligere nuper, Conclusi tot aquis et putri conditi in ulva, Audebant, sat causa liquet. Sic ursa recondit Se penitis silvis fetu post terga relicto, Dum vidit venabula, dum magnamque canum vim; Quo perculsa metu, noctes vigilando diesque, Non ausa e latebris sugendo accumbit in ungues. Tempus erit superique dabunt et rector Olympi, Qui iustos et iustitiam non deserit umquam, Quo poenas pro perfidia dabit improbus hostis, Cumque suis, quantum Lithuana Polonaque possunt Agmina, complicibus misere experietur. Adhaerent His forsan, quos religio vetat alma. Sed istis, Si non desistent, crimen quam sit grave divos Laedere et adversus iuratum tendere pactum, Exitus ipse feret. Post tandem taedia longa Et tot perplexos successus, inter agendum Longinquum permensus iter per lustra, per amnes, Barbarie ex media nostris feliciter oris Applicuisti, etenim cunctis gratissimus hospes. Te rex, te regni proceres, te contio tota Regnicolum laetis oculis et pectore salvum Advenisse libens gratatur. Apertius unde Exciti, viden?, affectus in caesarem amorem Regis testantur, cuius tu nomine pulchrum Nomen habes. Nec enim sine numine credo Tonantis Hoc fieri, pariter quod eodem nomine haberis Cum rege orator, cum quo spectacula nuper Vidisti parilis, varia sub sorte duelli, In quo Sambocius, virtute animatus, honorem Et vitam asseruit, praestanti pectore et ore Intrepido. Pedes amisso iam sonipede clarum Egisset facinus, si non ablata fuisset E medio hasta; tamen parvo mucrone sat actum est. Et quia constanter commissa negotia agendo, In tam longinqua et dura regione fuisti Inter inhumanos mores gentemque profanam, Nullius fidei, detentus tempore longo, Tot post aerumnas exanclatosque labores Non ingratus erit tibi rex. Pro caesare rursus Nil sibi vel durum, nil difficile atque molestum, Dum res et ratio deposcet, in orbe futurum est. Ipse ego te, rediens etiam paulo ante, saluto, A Batavis, ubi eram cum caesare cumque nepote Illius, Hesperiae qui regna superba gubernat. Interea, quo liquisti tecta alta profectus Divitis Augustae, te non, procul ipse remotus, Vidi. Nunc quid enim potuit mihi gratius orbis Visendum quam te cupienti ostendere dudum? Haec igitur, quae pro reditu soteria vovi, Dono tibi. Faciles non dedignare Camenas, Ad te praecipiti cursu properanter euntes, Pro reditu quae vota tuo promissa precesque. Turaque dissolvunt superis multumque precantur, Ut redeas felix et terque quaterque beatus, Unde exivisti, Romani ad caesaris aulam! Si quis erit nostro magnus fortassis in aevo Maeonides, fies Ithaco plus notus Ulixe. Tuque hominum varios mores, varios hominesque, Multaque vidisti vectus per regna, per urbes, Non per lustra duo, sed per breve tempus, ad annum. Materiam inde dabis Musis campumque patentem. Ast ego, perpetuo qui te complector amore, O equitum, Sigismunde, decus, conflata calore Haec subito mecum siquidem retinere nequivi. Da veniam paucis, tibi postea plura dabuntur! 
31 IDP   30 Epithalamium reginae Bonae     ca. 1518-04-18         Sospes Iapygiae Bona cum venisset ab oris, Magnorum Hesperiae suboles clarissima regum, Iam prope, quo statuit sua moenia Graccus, ad urbem, Extemplo procerum circumdatus agmine multo, Ingenti pompa campum processit in amplum Inter torquatos heroas magnanimus rex, Os umerosque deo similis, ceu Bacchus ab Indis Devictis egit dum primus in orbe triumphum. Et subiit pulchro tentoria structa paratu, Quae latum fuerant illic extensa per arvum, Hactenus ut essent congressus meta futuri, Adventumque suae tum sic cunctanter euntis Opperiebatur sponsae. Quam tardius ire Ut novi, studio multaque cupidine ductus Incluta visendi laudatae principis ora, Obvius incessi ferventi percitus oestro Totque globis peditum post terga equitumque relictis, Florida qui passim per iugera, prata, per agros Tollebant sese. Nemus ingrediebar opacum, Per quod itura fuit Latiis a sedibus hospes, Hospes Sarmaticis longe gratissima terris. In quo lucus erat praeruptis undique clivis Conspicuus, quo me, puto, ius ex aethere traxit. Tardius at postquam per iter processerat illa, Arboris innixus trunco quam plurima mecum — Ut fit pertaesis, mora cum producitur — egi; Tempore quae nostro, reputabam, quaeve futuro Ex hoc coniugio, longinquo ex orbe petito, Eventura forent. Sed ab is me turba repente Adveniens strepitu multoque nitore reflexit. Insonuit siquidem mihi vox ex valle propinqua, Non audita prius, modulis et carmine dulci Per iuga, per colles, latebrosa per antra resultans. Hanc laetis vaga diffuse clamoribus Echo, Non quibus haec crocei i deflevit floris amores, Concomitabatur, reddebat et ultima verba Iucundis iterans numeris. Tamen inde pavore Perculit ipsa rei novitas trepidum cor, in ore Pallor erat steteruntque comae, riguere timore Brachia, continuo salierunt pectora motu Inque pedes ubiit tremor, ut vestigia retro Nec proferre ultra potui; sic fixus inhaesi. Ecce catervatim tandem fulgore corusco Approperant divum tot numina, Pallas et alma Cum Iunone parens Cytherea ferensque iugales Accensas laetus taedas Hymenaeus, Amores. Serta, lyrae, cantus, animi felicia laeti Pone sequebantur grato argumenta meatu, Cumque suis Diana choris se iunxit in agmen, Cui fluviorum inerant graciles nemorumque puellae, Tres Charites pulchroque novem simul ordine Musae. Quas, pulchrum visu, cithara praecessit eburna Cum socio, modo qui plantis talaria ademit, Auricomus Daphnes modulando Delius ignes. Attonitus stabam nullo comitatus Achate. Ut solet accipitres, dum vidit in aëre gyros Versantes, subito terreri maesta palumbes Et tacite abscondi viridis sub frondibus orni, Non secus haerebam densa circumdatus umbra, Quam dabat ex ramis tiliae vernantibus amplae Sol interclusus, formidoque ceperat omnem Cum sensu mentem. Quae cum rediisset ab ipsis Reddita dis visis, animus succrevit et inde Corde metu posito supplex pia numina dictis Talibus orabam: «Mortali ignoscite, divi! Pace mihi liceat vestra veniaque profari, Huc postquam gelidam pariter venistis ad Arcton. Quae nova causa viae? Quid gaudia tanta? Quid iste Cultior ornatus? Vos, Musae, noscere rerum Ex adyto Cirrhae seriem date, tinguite lymphis Pegaseis levibus numeris nova sacra canentem! Da faciles, Thymbraee, modos subitoque furori Assis dexter et hoc nervos in carmine firma! Tuque fave insignis, volucer Tegeaee, galero, Atlantis facunde nepos, qui condita divum Arcana interpres nosti solusque per auras Somniferam quatiens virgam mandata reportas! Dissere! Quae te ad nos tam felix causa coegit? Quid tantae sibi laetitiae, quid vult Hymenaeus, Laeta deumque cohors et contio pulchra dearum, Ingenti quae te plausu comitatur ovantem?» Perstitit et iunctis subito Cyllenius alis Non dedignatus placido sic reddidit ore: «Accipe, cum sors te huc dederit superumque voluntas, Exponam causasque viae rerumque secundos Successus, quod victuris inscribere chartis Nec grave sit!» Sicque exorsus rem taliter infit: «Fertilis Adriacis tellus adiungitur undis Et Cereris Bacchique ferax; ingentia Bari Moenia piscosi sese hic ad sidera tollunt Nicoleonque tenent divum, quem naufraga semper Turba vocat. Sedes illic posuere superbas Sfortiadum de gente duces, quibus edita virgo est Nubilis, Hesperias passim laudata per urbes Virtute, ingenio, doctrinis, stemmate, vultu. Hanc regina Paphi, formosi mater Amoris, Conubio regi, post tot fera bella potenti, Sarmatiae statuit iungendam, milite parvo Qui nuper Moscos memoranda clade sub Orsza Fudit et infida primos de gente subactos Ductores, proceres et milia multa receptis Cum signis captivorum, quos non scidit ensis, Sed vivos vinctosque tenet victorque triumphum, Postera quem numquam reticebunt saecula, duxit. Nec satiatus adhuc — extremum forte parabat Illorum exitium — gentes et clara virorum Agmina conscripsit nuper validasque cohortes, Cum quibus hostiles terras paulo ante revisit. Per silvas actus propere vastasque paludes Liquerat hiberni post terga Borysthenis undas Omnia depopulans et ibidem castra locavit. Ex alia tum parte Getis durisque Gelonis E gelida ductis Maeotide et undique circum Irruerat Mavors pariter socia arma ferendo In Moscos, ferro flagranti et prodigus igne. Quem dum grassantem magno cum rege videret Alma Venus, districta volans per tela, per enses, Alloquitur, dictis et sic remoratur amicis: ««Nec te noster amor, nec te tua vota, nec ipsa Concilio superum sententia fixa retardat, O nimium, Gradive, tuorum oblite tuique? Quo ruis in praeceps? Quo tandem ducere tentas Magnanimum tecum ferventem heroa sub armis, Siderei magnus voluit quem rector Olympi Felix conubium taedasque novare secundo? Bellatum satis est, rupto pro foedere poenas Hostis habet meritas: putri latet abditus ulva Circumsaeptus aquis post funera multa suorum. E regione gravi, quos obsidione paventes Sublimi premis in tumulo, iam paene subacti Exposcunt veniam. Pulchrum est ignoscere victis. In duro pietas si qua est, plerumque probatur, Milite, et est animi generosi nobile signum. lmplacabilium trux mens solet esse ferarum. Desine! Marcescunt campi, cecidere virentes Arboribus frondes, crudescunt aëra passim Hibernis nebulis et inertia tempora brumae Hippotades saevis Aquilonibus asperat, omnis Sub nivibus tellus et flumina operta teguntur; Pabula equis desunt, castris alimenta. Remitte Gliscentes iras! Contra decretane divum Nota tibi temere ulterius conaberis, illud Adversus, nuper quod tota mente petisti, Scilicet illustris, cui Insubria paruit olim, Principis ut regi modo coniunx nata daretur, Qua tibi tot comites — post quae sua fata resolvet Et sero celebri rapietur nomine ad astra — Nascentur, similes nati virtute parentis? Signa canant igitur contracta receptui et omnes Se referant equitum turmae peditumque catervae Maturentque vias, ne durior aura volentes Posthac impediat! Fugientes longius hostes, Sic visum superis, prohibentur persequi. Multum Non tamen est facinus periuri pectoris, immo Vindictam sensere gravem graviorque profecto, Si non summisso modo vertice foedera poscent, Duratura magis quam forte priora, sequetur. Tu modo tolle moras precibusque inflectere nostris Et superum monitis! Galeam, thoraca, machaeram, Quam saevus vibras, animumque repone ferocem Teque meos fer in amplexus et basia iunge, Qualia grata dabas, claudus cum Lemnius olim, Furta tori retegens, nos iunxerat arte fabrili, Qua fuimus toto notissima fabula caelo!»» Non tulit ulterius Cytheream plura volentem Dicere, prosiluit positis Mars concitus armis Comprenditque deam summissis leniter ulnis Sicque refert: ««O diva potens, quae numina torques Aetheris infernoque premis cum principe Manes, Quae regis humanum genus et genus omne animantum, Tu mihi bellorum requies animique voluptas Una mei, tu sola meis concurrere telis Illaesa et tensa districtum evellere dextra Mucronem, et media potes hos in caede madentes Sistere equos, soli tibi nostri est tota potestas! Iussa libens capio nec me servisse pudebit, Si tibi stellifera superum rex sede relicta Paruit, auratum quondam mutatus in imbrem, In Satyrum, taurum, pastorem, regem et in ignem In variasque alias vario sub amore figuras. Dique deaeque omnes quoties tua vota receptant Et tua suppliciter compulsi edicta sequuntur! Solus ego adverser tibi, solus quidve repugnem? Quae cupis, efficiam. Nec me sententia divum Praeterit, ipsa tamen sed me communis Enyo Longius, ac volui, periuros traxit in hostes, Qui ius iurandum confectaque pacta fidemque Et testes superos, ut nosti, saepe proterve Laeserunt, vetitas dirupto foedere terras Intrarunt, armis non freti aut fortibus ausis, Sed technis solitisque dolis atque arte Pelasga. Vallum ceperunt ad opaca Borysthenis ingens Litora, ubi mecum rex iusta percitus ira Innumeros fudit post paulo strage cruenta, Quam praesens, ventura etiam memorabitur aetas. Non tot apud Trebiam, Cannas, Thapsumve, Zamamve Occubuere, tamen mens est immota superbis Hostibus. Huc ergo, ut cernis, convenimus una, Legimus ex omni praestantes corde manuque Gente viros, quos hic horrendis fervere in armis Conspicis et toto late discurrere campo. Hos revocare grave est, flagrantes pectoris aestus Intrepidi, unanimes ad castra hostilia gestant. Nonne vides, Lithuana cohors instructa feroci Ut graditur strepitu duce Constantino et ut ille, Celsus equo, nunc huc promptus, nunc cursitat illuc Hortaturque suos nimiumque audacibus obstat Accusatque morae segnes et voce cohortes Offirmat scita atque animos maturat in hostem? Respice, cum placuit tibi castra invisere, longis Ordinibus cataphractorum quot milia late Exsultant procul atque ferunt rutilantibus armis Phoebeos radios, cuneique quot inde sequuntur Conductorum equitum, peditumque quot inde manipli; Scuta, enses, tormenta, sudes, hastilia, vectes, Velituumque manum peltatorumque recense! Non tot apud Troiam, bellum dum gessit Atrides, Te vidisse olim belli reor arma virosque. Stant acies alacres, et equi pedibus sola pulsant Pertaesique moras spumantia frena retractant. Tympana pulsa feris obtortaque cornua bombis Terribilesque tubae resonant saeva agmina circum. Incedit, pulchrum visu, Ianussius acer; Inferior nihil ille tuo bellator in hostes Hectore, quem Teucri quondam ceu numen habebant. Haec galeata phalanx Arctois venit ab oris Plena viris, quos antiqui dixere Polanos — Nomen habent vulgo a campis. Gens strenua bello, Sub dio consueta cibos et carpere somnos, Ferre famem, tolerare sitim stratisque carere, Frigora dura pati, ferventibus aestibus uri Condidicit, nisi, rite suis a pectore nota Hostibus, in ferrumque ruit pro laude citatis Passibus. Ut fortes animos, ut fortia monstrat Brachia, quosque vides mediis in caedibus enses Hostili rapide toties foedare cruore! Hos inter meus est Ianus Pilcensis, aperta Fronte nitens, inter tot milia primus in agmen Adversum audenti suetus prorumpere nisu. Saepe suos etiam deducit primus in hostem, Saepe facit primus faustique exordia belli. Iam Moscis, iam saepe Scythis, iam saepe Valachis Perspectus vario portavit ab hoste tropaeum, Primus adire aciem solitus, postremus abire. Inque tuis etiam gerit acria proelia castris, Strenuus et felix formosi miles Amoris, Quotque viris dextra, tot notus amore puellis. In cunctis sequitur vestigia nostra nihilque, Ad bellatorem quod fortem spectat, omittit. Pone ferox densos adulescens fertur in hostes, Praeclaris atavis ortus, Tarnovia rupes Quem comitem generis longo edidit ordine, regum Olim militiae, crescente aetate, futurus Et decus, et specimen, qui Sarmatici agmina regni Adversus ducet deiectos vertice Dacos, Abruptas Histri ripas, loca vasta colentes. De quibus et Quercu Veteri, munimine forti Vallata, his ipsis Moscorum ductor in oris Insignem referet magna cum laude triumphum. Sed prius a procul hinc peragrabit Calpe ad Abylam, Rursus et occiduis a Gadibus usque sub Eurum, Indeque nimbiferum se proferet usque sub Austrum, Per mare, per terras vario discrimine vectus. Et post tot casus, aerumnas, mille labores, Magnanimus, prudens, expertus plurima, tandem Sospes et illustris multa virtute redibit. Hunc propius iuvenis portatus sonipede pulchro, A croco habens nomen, procerus corpore toto, Cum socio, indigenae quem Iaroslavium in oris Appellant patriis. Maiorum stemmate uterque Clarus et aequales gestis audacibus ambo, Sub nostraque simul creverunt ambo palaestra Et variis inerant iuvenes conflictibus ambo. Iste meus longo turmarum tempore ductor Sampolius, nondum teneris pertaesus ab annis Militiam, trux hortatur nihil esse morandum Impatiensque morae partes se vertit in omnes. Quid multis? Avidus, viden?, est exercitus omnis Contra hostes pugnae, flagrantibus undique cuncti Accelerant animis, sociis ardentque sub armis. Prospice dextrorsum, concursus Opocia ad alta Moenia ut est ingens! Oppugnant impete crebro — Prodiga gens animae pedites — vexillaque figunt Altius ex vallo. Nisi me tua vota precesque Abstraherent, arx capta foret; tibi pareo tandem. Non tamen hinc omnes salvi, Cytherea, redibunt, Occumbent aliqui temere in sua fata ruentes. Ecce cadit Falco, prope qui transcendit in arcem, O nimium fidens!, transfixus cuspide, plures Sed dis hostiles secum fert Manibus umbras. Semianimes aliqui magnis rapiuntur ad ima Roboribus; quos impellit feralis Erinys, Tormenta interimunt; paucis in valle relictis Incolumes abeunt reliqui. Quos sistere demum, Ut petis, et rursus conabor ab arce referri, Et faciam ad patrios reduces cum rege Penates. Tu modo, qua cura coepisti, res age tanti Conubii Latiumque petas maturius orbem Et quae sunt sacri thalami pia iura procures! Regis ego hic animum, tu mentem virginis ambi!»» Dixerat et Paphiam post oscula liquit in auras. Ipse autem, medio dum Cynthia fulsit in axe, Os habitumque ferens placidi Gradivus amantis In somnis regem, quem tunc sopor altus habebat, Talibus alloquitur: ««Non me latet, inclute, regum Aeternum, Sigismunde, decus, quam sit grave, nuper Quod te foedifragus periuro pectore Moscus Civit ad arma prior, non irritatus ab ullo, Cum tibi curarumque comes sociusque laborum Saepe fui. Quare superum me contio et ipsa Huc misit genetrix ad te modo dulcis Amorum. Quae referam, rata habe nec te sub imagine falsa, Somnia ut esse solent, ludo; mea verba sequetur Certa fides. Tuus en assum discrimen in omne, Qui tecum Dacos fudi, conubia coepta Turbantes olim, gentiles inde Getasque, Qui sine me temere regnum invasere Polonum, Et toties Moscos tecum, tibi foedere iunctus, Prostravi tecumque fui cum gente tuaque Fortiter oppugnans modo Opocia moenia, quae iam Capta forent, superi si non mandata dedissent, Ne fieret. Causas referam, quas mente revolve! Si tibi non videor Mars hoc bellator amictu, Ne mirere! Rei novitas tempusque requirit Ornatus alios. Chlamys haec redimiculaque aurea Pro dura mihi lorica galeaque feruntur. Arma iacent Geticis, ubi sum prognatus, in arvis Cumque meis rediere Getis, quorum tibi multa Milia venerunt in Moscos, unde reversi Sunt dites spoliis et praedis nuper opimis; Ductor ego praesesque fui. Tua me duce terras Gens etiam hostiles stricto crudeliter ense Igneque depopulans, tandem est in castra reducta Arceque posthabita — nam pugnam Erycina diremit Deorum monitu — iamiam tibi salva redibit. Sic dudum summo praevisum est ante Tonanti, Qui tibi cum reliquis hoc tempore caelicolis dis Nunc aliam iunget, post primae fata decorae Coniugis, illustrem et forma praestante puellam, Quae nunc Ausoniis formosior heroinis Omnibus est. Vultum seu spectes, sive probatae Eximias vitae laudes, supereminet omnes Corporis atque bonis animi. Illi, quidquid habebat Ingenii Pallas, quidquid Saturnia regni, Quidquid et exacti usurpat Venus alma decoris, Contulit et quaecumque facit Charis, undique iuxta Consequitur gratamque suo magis esse favore Efficit et mores ac gestus temperat omnes. Purpureo niveus suffusus sanguine candor E porphyriaco late fert ore nitorem. Sunt oculi claris certantes lumine stellis, Pulchra lucentes animi probitate, pudoris Testes virginei, quos grata nigredo venustat. Est coma dependens, fulvo rutilantior auro; Sithonias superant candentia colla pruinas; Pectus ebur vincit leviter super ubere turgens Lacteolo; teretesque manus crystallina vincunt. In toto nullum, qui non hanc rite deceret, Corpore conspicies naevum nullumque videbis Artubus aut vitium in niveis. Est nubilis aetas Aptaque virginitas, digno solvenda marito. Si genus exquiris, non hanc privata dederunt Limina; in angustis Laribus nil nascitur ingens. Huius erat genitor regali ab origine princeps Editus, Insubres, Ligures Senonesque gubernans, Sfortiadum genus antiquum, Galeacius heros. Sublatus qui si e vivis non fraude fuisset — Usque adeo imperii et dominandi dira cupido — Multa domi praeclara, foris praeclaraque multa Egisset. Tamen hoc parvo, quodcumque erat aevi, Perfecit spatio, quod nulla oblitterat aetas. Nomen et illustrem, provectam in postera famam Saecula decessit linquens a Gadibus usque Ad fines, ubi sol oriens exsurgit Eois. Haec etiam duxit genus a genetrice vetustum, Filia quae regis fuerat, de stemmate claro Regum Parthenopes et regum gentis Hiberae. Haec est, quam caesar tibi Maximilianus habendam Despondit per legatum, qui nomen honesto De saxo sumit, cuius tibi cognita virtus Atque fide pectus constans, industria sollers Sedulitasque animi magnis in rebus agendis. Hanc tibi, qui primus cinxit sua tempora lauro Sarmata, describens Augusti suasit ab aula Non contemnendam, quo tempore nuntius iret Ad Venetos toties, quos aequoreis palus ambit Circumfusa vadis, cum magno ut foedus inirent Caesare, perpessus discrimina mille viarum. Haec est, attonitus cuius simulacra repente Picta videns, tacitum cepisti in pectore vulnus, Miratusque oculosque, genas et rubra labella, Duxisti gemitus. Huius sibi caesar et ipse Coniugio iungens amitam, diademate sacro Imperii ornavit sociam. Nisi fata negassent Invida, venantem quae surripuere, nepotes Ex natis post se claros sperabat ab illa, Non dedignatus generosi sanguinis ortum. Unde tibi affinem, permotus numine divum, Iure et amicitiae, cognatum ob stemma domusque Austriacae, qua diva tibi est a matre propago, Hanc vinclo iunget iamiam thalamoque iugali. Illa tibi post tot feret effera bella quietem, Illa tuis reddet tranquillaque tempora regnis, Illa etiam tecum longaevos exiget annos Et te natorum faciet fecunda parentem. Fausta subi, thalami quamvis iuga ferre secundi Est grave coniugium post primum! Primus amoris Esse solet, non infitior, ferventior ignis, Sed tamen exstinguit plerumque novissimus ardor Reliquias ignis, dum fit nova flamma, prioris. Non ut sis caelebs, abrupto vellere Parcae Ceperunt primam, sed quod tua regna per istam, Quae Latias superat Graiasque heroidas omnes, Iustitia atque armis qui te sequerentur, haberent»». Dixerat et tenuem ex oculis se solvit in auram. Iam croceum rutilans Tithoni Aurora cubile Liquerat et tenebras matura luce repressit, Clarius et solito Phoebumque diemque reduxit, Cum subito e somnis rex experrectus habebat Singula fixa animo, quaecumque Gradivus opacam Per noctem retulit, suspenso spemque metumque Pectore perpendens nec inania verba deorum Posse ratus fieri. Iubet acciri sibi fidum Consilium et coram cunctis sua visa recenset. Nuntius interea de castris venit et omnes In reditu esse acies, ex ordine cunctaque ibidem Gesta refert; quo res maiorem, dixerat ut Mars, Nacta fidem. Extemplo tam sancti vincula cunctis Coniugii placuere, statim regaliter oras Ad Latias oratores transmissi et ab armis Ad ripas subito discessum pectore laeto, Istula piscosis gelidus quas alluit undis. Postquam Erycina suis transvecta per aëra cycnis Ad iuga Gargani venisset Iapygis, ad se Blandas collegit, quibus haec fuerat plaga nota, Carmine famoso Sirenes et agminis ipsum Ductorem puerum, cui plurimus ignis, Amorem. Quos paucis placido sic vultu affatur: ««Ad istas Quae modo nos urgens regiones causa coegit, Sat liquet; est dudum iam vobis cognita. Et ergo Nil aliud superest quam finem imponere rebus Tam fauste inceptis, namque, ut meministis, ad istud Tam sanctum mens est per vos accensa puellae Conubium. Per me Mars est revocatus ab armis, Et rex per Martem flexus. Iam liber amores A fremitu belli meditatur paceque gaudet. Sic, quod Moscorum Scythicis quoque nuper in arvis In cursu fuerat, bellum crudele diremi. Omnes, Arctoi qui sunt sub sidere caeli, Exsultant animis, propere per vota precesque Adventum exoptant sponsae, sua gaudia laetis Vocibus ex imo prodentes pectore et ore. Omnia laetitiae sunt, omnia plena favoris, Urbes ornantur, praecelsa palatia et arces Structuris variis sponsae reparantur in usus. Quare agite huc tandem cunctantem ducite! Sipus Hospitium dabit, hic classem cum rebus ad unguem Omnibus instructam, quas haec via poscit, habebit»». Illae abiere alacres ad Parthenopaea superba Moenia et ingressae penetralia casta puellae Inveniunt ad iter congesta ex ordine cuncta Intentosque viae comites sponsamque tenentem Vix lacrimas. Quam sic curru cum matre iugali Usque ad Sipuntem ducunt, ubi carbasa tendi Debuerant Zephyris lenem spirantibus auram. Venerat illa dies, patriam qua linquere terram Debuerat virgo dilectaeque ora parentis Et tot flebilium vultus dextrasque suorum. Surgit in ambiguo subito tum pectore tristis Horror et in facie perplexus virginis ardor, Coniugis hac trahit immensus laudati, et ab ista Parte parentis amor. Sic percita fluctuat inter Spemque metumque simul, versans in pectore multa. Sed genialis amor materni victor ademit Maestitiam ex animo et solvit de litore funem. Ecce autem vitreis, visu mirabile, in undis Ennosigaeus adest cum caerulea Amphitrite; Haec puppim, proram tenet ille. At Glaucus utrique, E pastore deus pelagi, Nereusque ministrat. Praecedit Triton obluctantesque repellit Fluctus, e tumidis humiles etiam efficit undas. Turbaque amatorum currus, delphines ab omni Parte natant, omni nantesque ex parte tuentur Suspiciuntque novam et mirantur in aequore pompam. Tranquillum passim quatitur mare. Dorida Nymphis Coniunctam, ambiguum placidis cum Protea monstris Sulcantem pelagus sponsamque ambire videres. Ipsa Thetis etiam ante alias formosa superne Fluctibus in mediis applausit. Fulgida Agave Et Galatea nives superans, et lactea Glauce, Velox Cymothoe, Spatale uda virensque Thaleia Atque omnes circum classem Nereides ire Gaudebant, pulchrae laudantes virginis ora, Plus quam Tyndaridis, quam pastor vexerat olim Idaeus, plus quam vesanae Colchidis et plus Quam miserae illius, fuerat quae sola relicta In Naxo, quam post Bacchus miseratus ad astra Transtulit. In liquidis alternaque brachia iactat Leucothea acta vadis, proles Cadmeia, nato Cumque suo, fidens quem nauta Palaemona dicit, Litus ad Histriacum classem perduxit et illic Innantem tuta portus statione recepit. Quo dum perventum est de proraque ancora iacta, Egressa est virgo, nullo discrimine ponti Tot placidi permensa vias et sidere dextro, Caesareae imposuit plantas bene sospes arenae Versaque in Arctoum, quem spectat Parrhasis, orbem, Cum dis, quos coram cernis, magnisque deabus Carpit iter. Iungunt se e lucis inter eundum Semicaprique dei Fauni Satyrique bicornes, Montibus e celsis se Nymphae et Oreades addunt, E silvis Dryades vernoque ex rure Napaeae, Naiades e rapidis exsertaque brachia tollunt Fluminibus quantumque licet, natitando sequuntur Attonitaeque deam, quae sit nova, saepe stupescunt Felicesque putant, quibus huc datur ire facultas. Ipsa etiam iaculisque manus et terga sagittis Armata e summis venatrix verticibus dux Casta puellarum, virgo Latonia secum Expertes thalami comites per lustra ferarum Collectas ducens, se nostro iunxerat una Coetui et est conata etiam dea virgine tanta Ire minor. Sociae praestantem heroidaque omnes Miratae, illius libabant casta vicissim Oscula candidulis manibus. Formosa Lycaste, Flava Leontodame, cervis inimica vagisque Nebrophone numenque soror venantibus Opis Fragrantes violas, tepidi nova munera veris, Omnigenosque alios flores, quos terra remittit Hiberno resoluta gelu, per florida passim Legerunt arva. Illa thymum tulit, altera blandos Narcissos, alia ex aliis componere sertum Sedula germinibus studuit; pars ramea sternunt Fragmenta et casias, hyacinthon, amaraci odores Floris. Pars Hecates, quae pelex dicitur olim, Mentam subiciunt et quidquid odore redundat, Ante pedes sponsae Latois et ordo dearum Silvicolum posuit formosoque agmine magni Hactenus ad Gracci tendentem moenia cinxit». Dixit et aspectu se nostro protinus ales E Maia genitus cum dis visisque deabus Surripuit meque in medio sermone reliquit. Respicio, post terga statim se densus in auras Attollit pulvis ceu quodam turbine motus, Dum vasto emittit luctantes carcere ventos Aeolus et magno ferit obvia cuncta fragore. Terga boum magnis intensa feruntur aënis Grande proculque tonant; tuba plurima ductilis aethram Et nemus omne replet valido clangore per auras. Subsequitur procerum chiamydatorumque superbo Turma frequens gyro, gemmis et torquibus ardens, Quae Salentinis sponsam deduxit ab arvis. Ipsa, velut stellas inter dum luna minores Plena micat, Latiis sedit circumdata nymphis, Aurato sensim carpento vecta. Stupebam, Non mortalis erat vultus, nihil — o dea certe! — Quam quod erat cunctis; spirabat numinis instar Atque oculos mentesque hominum converterat ad se. Ut ventum est tandem, quo se tentoria regis Virginis ante oculos campo protensa ferebant, Murice conscendit niveum mox astura stratum, Lenia qui immoto glomerans vestigia dorso Hanc magni herois congressibus obtulit aequis. Ille dies fuerat dudum exspectatus et ille, Quem superi, Sigismunde, tibi, rex inclute, laetis Auspiciis post proelia tot tristesque dederunt Exsequias. Reliquum si quid maeroris in imo Haeret adhuc animo cari post funera fratris, Post obitumque tuae dilectae coniugis et post Fata tuae dulcis nuper miseranda sororis, Solve! Venit sospes per tanta profecta viarum Et maris, et terrae tandem discrimina virgo Exoptata diu, te coniuge digna tuumque In thalamum claris it ducta heroibus omni Ex Latio. Caesar, quo nil augustius orbe, — Quod faustum siet et felix! — hanc pronubus ad te Imperii magno cum principe mittit habendam. Pone subit patria dux Prosper ab urbe Quirini, Cui dedit antiquum genus atque insigne columnam Ardua Romulidum virtus. Stupet Itala pubes, Quae sequitur, tot pulchra virum torquataque passim Agmina, tot fabre confecta monilia, gemmas, Auratas chlamydes, pellis pretiosa sobellae Vellera, divitias, exstructa palatia, mores Ingeniosque hominum: certe non barbara tellus! Ut rata conspicitur, non Sarmatis ora, sed absens, Credere quod renuit, paene Ausonis esse videtur. Advenit huc sponsae, princeps Estensis, ab Hunnis, Affinis, pulchrum Italiae sanctique senatus Cardinei specimen, vir praestans robore cordis, Ingenio sollers, doctrina clarus in omni, Et recti fideique tenax, assertor et aequi Integer. Accedit magno tibi tantus honori Antistes, comis cunctis; non fastus in illo Ambitiove tumet, sed amor virtutis honestus. Adveniunt, quos cum domina Garganus ab undis Apulus Adriacis proceres hoc tempore misit Florigero cum tot praestanti corpore nymphis, Quas e Campano sponsae delegit eunti Litore dulce canens Siren mare et undique circum, Egregias vultu et blanda probitate rubentes. Adveniunt omni vicini ex parte, remoti Totque duces et tot turmatim denique gentes, Quas Albis latebrosus et unda binominis Histri, Piscosus Viadrus, vagus Istulaque alluit et quas Ripa procul magni sinuosa Borysthenis ambit, Quae Phasim Tanaimque bibunt fluctusque pererrant Euxinos et quae pelagus Glaciale frequentant, Gratanturque tibi, tua ad atriaque aurea tendunt, Cumque Bona bona multa ferunt, bona multa precantur. Quare age, felici quae ducitur omine, sponsam, Quae pro te agnatum regnum terrasque paternas, Lumina et uda suae genetricis, et oscula liquit Inque tuos tendit licitos suffusa rubore Virgineo amplexus, venientem fronte serena Excipe! Si spectes, iam tempus id exigit et res Et ratio regni successorumque poposcit. Tu Bona virgo, deum cui non sine numine tandem Laudati toties coram datur ora tueri Coniugis, o quanto saliunt tua pectora motu, Oblatam nivea dum dextra tangere dextram Contigit inque oculis oculos dum capta moraris! Nunc audita prius siquidem de principe tanto Vera vides neque verba tibi fateare necesse est Esse data: ad talem perducta es virgo maritum, Si genus et formam perpendes, cuius in orbe Inter tot reges similis vix unus habetur. Unde brevi natum, qui regna paterna gubernet, Grata dabis cunctis sub atroci tempore belli, Pruthenis prope ad oceanum quod agetur in arvis, Illius optato quod componetur in ortu. Is siquidem pacis cupidus regnabit et aequi Iustitiaeque tenax, prudens et amator honesti, Vim nulli fieri sinet et non inferet ulli, Postquam longaevi continget sceptra parentis. Haec mens praesagit — mens est divina poetis — E superis veniens, quam spiritus incolit, unde Saepe vident, quae sunt post successura. Nec idem Me, puto, destituit, qui certa futura revelans Suggerit ex hoc coniugio mihi; sed tamen illa Nescio quod numen cohibet caeleste profari. Haec tacitis igitur fatis subiecta relinquo, Ex tot dis spem concipiens ex totque deabus, Quod bene succedent, quae restant, omnia ductu Propitio divum, quibus auspiciis sacer iste Nunc Hymenaeus adest, magno susceptus ab omni Nobilium procerum coetu reverenter honore. Obvia plebs omnem campi occupat urbe relicta Planitiem, toto sua gaudia pectore monstrans, Sideream laetis regionem vocibus implet. Aera sonant templi celsis in turribus acta, Musica multisonis concentibus organa clangunt, Arte canunt mystae sua carmina dulce sacrati, Sulphureo ex muris dant propugnacula fumo Innumeros crepitus, quos aenea machina crebris Ictibus eiaculans solidae tremere intima terrae Cogit, ut esse putes, ne forte dehiscat ad ima. Undique concursus hilari clamore per agros Ex pagis fiunt, ex lucis et prope silvis Ex tot, mirantur strepitus tonitrusque boatum Insolitum, ingenti pompaque sequuntur ad urbem, Laetitiis passim per plana, per invia fusis Adventum sponsae gratum testantur habentque. Hoc et item levibus modulis, currentibus ultro In numeros, simul haec in publica gaudia raptus, Exhibui, inceptor qui quondam maximi in aula Caesaris istius fueram conubii in oris Vindelicis. Cui iam confecto signa favoris Dant omnes meriti, optantes prosperrima rerum Omine felici multos eventa per annos. Quae faxint superi, rata sint ut vota, precamur. Exhibui, siquidem quod iussu caesaris olim, Huius avi, qui nunc feliciter imperat, egi Hoc in coniugio. Calamus non versibus votis Ex Helicone, tamen quodam fervente calore, Per me Vindelicis coeptum fuerat quod in oris, Prosequitur. Qui iam confectoque omine fausto Exoptat rerum multos eventa per annos Prospera, perpetuo futuraque cuncta precatur. 
32 IDP   31 Lectori Diarii Decii     before 1518-05-31         Qui cupis historiam regalis noscere pompae, Tempore conubii quae celebrata fuit, Haec lege, quae Decius, res est ut gesta, notavit: Singula conspicies ordine facta suo! Si te delectant figmenta antiqua, iuvabunt, Dum bene perpendes, haec nova vera magis, Scripta stilo facili placeant ex tempore. Mustum Saepe solet veteri gratius esse mero. 
33 IDP   32 De iustitia     before 1519-[02-21]         Freta Deo mentes iustitia vincet iniquas Et tibi, quae poscis, dux Isabella, feret. Interdum premitur, sed non succumbit, ab alto Iactata in portum tuta redire solet. 
34 IDP   33 In effigiem suam 1     after 1519-07-06         Talis eram, postquam septem prope lustra peregi, A patria Hispano pictus in orbe procul, Hic, ubi Barcino Balearibus adiacet undis, Sub Valeranis urbs celebrata undis. Hoc ego, apud regem, qui nunc est caesar, Hiberum Sarmatiae orator tempore regis eram. 
35 IDP   34 In exercitum Germanicum     1520         Quod Deus esse solet coeptis adversus iniquis, Ex actis liquido temporis huius habe! Promissis fretus, miles Germane, rapinis Sarmaticum fueras ausus inire solum. Serica sperabas, nigrae pretiosa sobellae Vellera, quae Tyriis sunt decorata togis; Sperabas gemmis, auratis torquibus, armis, Exuviis et equis non sine laude frui. Iamque velut victor partitus es oppida et agros Speque tumens super his scripta superba dabas. Sigismundus at haec, rex invictissimus, apte Cunctando intrepido pectore cuncta tulit. In primisque Deo, non ut dux vester ad artes Conversus magicas, seque suosque dedit. Numquam deseruit iustos et recta petentes Omnipotens, quem tu laedere saepe soles, Quem tu tot probris per viscera, vulnera, mortem Perque sacra illius singula membra notas. Solus hic ex nutu rerum moderatur habenas Et fiunt subito, quae fieri ille iubet. Ille piis oculis partes respexit ad aequas Et iustas placida pertulit aure preces, Terruit inflatas subita formidine gentes Et turpi pressit corda superba metu. Nil vagus incessus, nil grande sonantia verba Armaque profuerant, tela minaeque nihil. Caesus es, es captus toties et deinde repulsus, Victus et a parva non sine clade manu. Sic modo pro nigris cutis est data nigra sobellis, Quam dedit inclemens fumus et aura tibi. Proque auro et gemmis succurrit turpis egestas, Ex hac militia est quae nisi sola comes, Et quod equo celeri Germana per oppida ferri Sperabas, macer hinc vix pedes ire potes; Exuviisque cares, pannosus, nudus inopsque, Absumptusque fame turpiter inde fugis. Et modo qui terras fueras partitus et urbes, Iam profugo nusquam stat tibi certa domus. Pellere cum quondam caelesti sede Gigantes Tentavere Iovem, quid retulere, liquet. Tu quoque iunxisti tumefactus Pelion Ossae, Sed subito fractus fulmine ad ima cadis. Quis dare te iussit tam paucis terga Polonis, Quis te Prutheno iussit abire solo? Esse Deum credas, iusta qui singula lance Librat et elatis coepta secunda negat! I nunc et iacta te Gallos teque Britannos Anteque tot Latios te superasse duces! Quae te Sarmaticas fugientem turpiter oras Gloria, quod sequitur te, fugitive, decus? Nosce viros, hic qui gelidam nascuntur ad Arcton, A te contempti namque fuere prius! Hi toties Moscos stravere Scythasque Getasque, Cum quibus assidue Martia bella gerunt, Teque procul tutum tranquilla per otia reddunt Contra hostes, prompti semper ad arma, crucis, Quam modo, qui merito deberent, nemo tuetur, Sint etiam astricti religione licet, Immo crucis nuper iuncti sunt hostibus, illam Quamvis veste gerant, non tamen intus habent. Nunc igitur vindex scelerum Deus exstitit aequus, Te propere in turpem compulit ire fugam. 
36 IDP   35 De procrastinata audientia     1523-01-04 — 1523-01-05         Quam sit Sarmaticis orator gratus ab oris, In primis domus, in qua manet, arcta probat. Et probat hoc, quod eum non vult admittere caesar, In nonum trahitur iam sua causa diem. Regius, o caesar, si non honor et sacra iura, Sanguinis et si te vincula nulla movent, lnclinata tamen te nunc Res publica flectat, Ob quam tam durum per mare fecit iter! Si nescis, Hunni patiuntur idemque Poloni; Commune exitium non procul esse timent. Quod si conciderint — di talem avertite casum! — Post se quod reliquum est, ista ruina trahet. Est grave de is audire tibi? Graviora profecto Facta videbuntur, nunc quibus esset opus. Nunc poteris teneras, si vis, exstinguere flammas, Posthac, dum crescent, nulla iuvabit aqua. 
37 IDP   36 Oraculum     1524-12         Per gelidas iterum se Gallus transtulit Alpes In Latium, cum iam sub nive terra riget. Importuna quidem sunt haec modo tempora belli Causaque, quam propter sumitur, aequa parum. Delphicus hoc super eventu quaesitus Apollo, Quid sibi tam praeceps impetus iste velit, «Italia exitium Gallorum saepius olim Ut fuit, hoc etiam tempore», dixit, «erit». 
38 IDP  160 [Contra Lutherum epigrammata]     before 1526-10-12    
39 IDP  176 [De Catone nostro]     [before1528-12-16?]    
40 IDP  179 De insigni suo 2     ca. 1528-12 — 1529-01          
41 IDP  161 Ad Lalemantum [epicedium et epitaphium]     1529-01-16 — 1529-02-01         - 
42 IDP  175 [Ad Lalemantum epigramma]     1528-12-26 — 1529-01-16    
43 IDP   37 Servitus inanis     1523-1529         Qui servit pueri, senis et mulieris in aula, A tribus his raro praemia digna feret. In puero ratio non est; cum crevit, adultus Praeteriti officii non solet esse memor. Vita senis brevis est; delirat avarus, ab illo Non aliud meritum spes nisi vana datur. Est ingrata potens mulier; si mille per annos Servieris, subito mota furore nocet. Qui sapies igitur, tribus his servire caveto! Sic poteris vita liberiore frui. 
44 IDP   41 De nostrorum temporum calamitatibus silva. Ad lectorem     before 1529-12-09         Cum nova delectent, nova, lector, Sarmata vates Edidit in Latio carmina; nonne placent? Si re non alia, placeant novitate, quod ante In Latio vates Sarmata rarus erat. Naso, Tomitanas quondam datus exsul ad oras, Edidicit Getice Sarmaticeque loqui. Hesperice sic forte loqui, dum missus utramque Hesperiam peragro, me didicisse puta! Si quid inest igitur tersumve minusve politum, Hac veniam iusta. cum ratione dabis. Extorsit faciles numeros miserabile tempus, Quo tanto rerum turbine cuncta fluunt. Si de Castalio non spirant fonte liquores Nec redolent Phoebum Pieridumve choros, Ne contemne tamen, sed rem perpende legendo! Cum sensum teneas, nil ego verba moror. 
45 IDP  177 [Ex Valdesio Lalemantus]     1529-04-18 — 1529-06-19    
46 IDP   42 De nostrorum temporum calamitatibus silva     before 1529-12-09         Grande Sophocleo quicumque poema cothurno Concipit, heroum gesta superba canit, Exornat claris sua carmina celsa triumphis, Hippocrenaeis tingit et illa vadis. Tempora materiam felicem laeta ministrant, Vatis et ingenio carbasa plena ferunt. Hac mihi sed misera sub tempestate volenti Scribere se tristes exhibuere modi Seque mihi sparsis offert Elegia capillis Et maesto questus mittit ab ore graves. Omnia plena metus, horroris et omnia plena His lacrimans numeris praecinit imparibus. His vos, o Clemens et Carole, lumina prima, Vos duo compello, sub quibus orbis agit. Fas mihi sit venia cum vestra pauca profari, Tempora quae pro re dicere nostra iubent! Ipse licet taceam, non res afflicta tacebit, Qua Christi passim grex et ovile perit. Crimina quandoquidem meruerunt nostra malorum Hanc Lernam, nobis monstra tot unde nocent. Pestis, bella, fames, incendia, praeda, rapinae Inficiunt, nostro quidquid in orbe manet. Pax et amor, virtus et honesti recta cupido Cumque pudore fides turpiter acta iacent. Religio, pietas, timor et reverentia divum Inter mortales vix manet ulla magis. Succrevere dolus, livor, privata simultas, Fraus, odium, rabies, ira, libido, furor, Seditio, vis, insidiae, corruptio legum, Impietas, superum paeneque nullus honor. Hinc małe cum regitur, plebs percita frena remordet, Cepit et in reges non semel arma suos. Non opus est caedes et proelia dira referre, Testis adhuc Rhenus, testis Hiberus erit. Fastus avaritiaeque lues insanaque multos Ambitio contra fasque piumque rapit. Ex his tot casus et mille pericula rerum Proveniunt, haec sunt ad mala multa duces. Oppida magna sub his et regna perire videmus Ruraque multa suis orba iacere satis. Non tamen erigimur nec adhuc graviora timemus, Quae dabit offensi plaga futura Dei. Hunc pauci metuunt et amant, vix unus et alter, Qui nunc Europes sub regione sumus. Hinc sunt tot sectae, quas haeresis atra notavit, Per quas Christicolis magna ruina venit. Fit minor assidue fidei res publica nostrae, Quod, quo deberet, lumine nemo videt. Praetereo, priscis quae sunt amissa diebus, Cum Christi clarum nomen ubique fuit, Quandoquidem tunc in terram transiverat omnem, Quod nunc in nostro noscitur orbe parum. Hic ego non urbes Asiae nec perdita regna Commemoro, nostris nunc inimica sacris, Nec Libyae gentes pietatis iura professas, Quas modo Mahometi possidet atra lues. Caucaseos populos et Caspia litora linquo, Quae tenuit nostrae religionis amor, Aut quos Amurathes, quos aut Payzetus adegit Sanctam baptismi linquere fontis aquam. Ad nostros venio, quos si reputabimus, annos, Emittent lacrimas saxea corda pias. Graecia sub patrum nostrorum tempore victa Turcaico servit subdita facta iugo. Quis posset paucis tot bella cruenta referre, In quibus ex nostris milia multa iacent? Ut mittam reliquos, quorum non parva caterva Sub signo fertur succubuisse crucis, Quem non commoveat clades Varnensis? In illa Ille mei regis patruus occubuit. Hinc Byzantina tot caedibus urbe subacta Turcarum vis est semper adaucta magis. Auxit et hostilem discordia nostra furorem, Ad nos a Syriis quem procul egit agris. Cum Persis et cum quae bella fuere Sabaeis Aut cum Niliacis, sat puto nota, viris. His, cum sciretur nos dissentire, relictis In nos armorum vis ea mota fuit. Collectis igitur non parvis viribus hostes In ripis Histri continuere pedem Et prope Taurunum, Belgradum quod modo dicunt, Fixerunt certis plurima castra locis. Sulphureo tonitru manibus formata Cyclopum Proiecit crebros aerea canna globos. Oppugnabantur confractis moenia muris, Mansit et intactum, quod potuere, nihil. Arx in Pannonicis non est munitior oris, Inter vasta duo flumina saepta iacet. Unam Danubius partem, reliquam celer ambit Savus, ubi fluvio cum potiore coit. Haec contra Turcas invicta manere solebat, Abstulit his uno milia multa die. Qua de re furor hostilis tum fortiter, acri Cum studio coeptum continuavit opus. Suppetias tandem fessis cum nemo ferebat, Arx fuit hostili capta subinde manu. Eloquar, an sileam? Nobis stertentibus, inquam, Nostra ceperunt ex dicione Rhodum. Clara Rhodus fuerat saeps, qua trux dente Lycaon Non poterat Christi semper obesse gregi. Hac modo perfracta penetralia tentat ovilis, Quod, nisi sit, qui defendat, et huius erit. Nos intestinis nihilominus omnia bellis Miscuimus, nec adhuc exitus inde datur. Hostibus hinc animus grandisque potentia crevit, Climata qua mundi iam potiora tenent. His neque contenti, quod adhuc superesse videtur, Donec in hac stamus seditione, petunt. Utraque iampridem cum Mysia pareat illis, Vicinisque volunt imperitare locis. Ingens Sarmatiae tentarunt subdere regnum, Afflictum toties quod fuit ante satis. Vasta iacent, quondam fecunda, Podolica rura, Quae fuerant Siculis fertiliora iugis. Magnanimis haec cum suberant integra Polonis, Suppetias et opes hinc habuere suas. Terra ferax Cereris, pecoris, nutrix et equorum Praepetium, genetrix belligerumque virum, Nunc deserta perit, paucis habitata colonis, Hostibus et cunctis pervia facta patet. Huc ab Hyperboreis gens barbara confluit oris Et quae Riphaea sub nive dura riget, Huc simul Euxini proficiscitur accola Ponti, Cum trucibus Bessis gens truculenta Getae. Tartaricis dedit his populis, puto, nomina Pluto, Per quos iam teritur Sarmatis ora diu. Dalmata, Thrax, Macedo, Lacedaemon, Phryx et Achivus, Qui Turcae nostro tempore nomen habent, Huc etiam, cum sint vicini, saepius intrant Et desolarunt, quidquid ubique fuit. Hinc nuper fines bis vastavere Polonos, Annus cum nondum rite peractus erat. Oppida cum pagis crudeliter igne cremarunt Mactantes cunctos, qui renuere capi. Post captivorum densas duxere catervas, Quorum myriades tres numerasse ferunt. His inerant pueri, iuvenes teneraeque puellae, Matronae tremulae decrepitique senes. Res miseranda quidem: succurrere nemo valebat; In subitis fieri casibus ista solent. Ut cursu venere cito, rediere statimque Dispersus cogi miles ad arma nequit. Hoc ita victores uno facti bis in anno, Sic ad Threicias bis rediere domos. Et sibi, quos dicunt hoc nostro tempore Moscos, Foedere iunxerunt terribilesque Scythas, Qui gelidum Tanaim vastique Borysthenis undas Quique vel ex rapido Phasidis amne bibunt; Quidquid et est hominum, quibus indunt Tartara nomen, In nos coeperunt hostica signa sequi. Quod rex Sarmatiae, quo nec pietate, nec armis Clarior, expendens arma parare iubet. Sed cum se vidit tot cingier hostibus, impar Noluit ancipitem Martis inire viam. Subsidium prius, at nequiquam, saepe petivit; Hinc ter in Hesperia posteriore fui. Cum tamen his bellis nunc Gallus, nunc et Hiberus Ferveret et Latiae diriperentur opes, Nec foret auxilii spes ulla, sed acrius inter Christicolas rabies cresceret illa magis, Ne temere bellum gereret tot solus in hostes Et seram victus quaereret exsul opem, Tractavit potius certam pro tempore pacem, Quam sub praescripta condicione tenet. Huic paci voluit rex prudens iungere regem, Qui tenera rexit tunc duo sceptra manu, Huncque suum monuit toties ex fratre nepotem, Posceret ut tanto pacis ab hoste modum. Consilio tamen Hunnorum parere superbo Maluit; hoc fretus ductus ad arma fuit, Hoc infelicem conflictum fretus inivit Inque iuventutis flore cadens periit. Sic fuit in fatis, quae non vitantur ab ullo: Praeteriit nemo, quem statuere, diem. Quam miseranda fuit tum caedes rege perempto, Cum sit nota, vetat commemorare dolor. Tot proceres sacrique patres, quos infula texit, Pugnantes dirae succubuere neci. Tunc nihil in victos crudelis victor omisit, Quod suasit rabies, impetus, ira, furor. Grassatum fuerat per rura, per oppida passim Incensaeque domus pauperis agricolae. Buda, caput regni, direpta cremataque tota, Parsum structuris sed tamen arcis erat. At prius eversum Varadinum, nobile castrum, Cum reliquis, quae non enumerare vacat. Transeo, quae fuerat per Turcas edita strages In plebem vel quot diruta templa iacent, Milia quotve hominum fuerant abducta per Histrum, Tendentes vinctas mente sub astra manus. Collacrimare libet; plorantem cernere turbam Me reor, ut durum fertur in exsilium. Perculerant tamen ista parum nos, ore professos Christum, quem raro pectora nostra colunt. Inde sed irrepsit regnandi dira cupido, Pannonia motus dans in utraque novos, Qui nuper totum traxere in proelia mundum, Quorum tam subito, non puto, finis erit. O miseram nostro, male quo sic vivitur, aevo Pannoniam, cunctis quae data praeda gemis ! Hoc quod atrox hostis fecit, facit hoc et amicus; Ex omni misere sic modo parte ruis. Quos tu fecisti, te diripit impia regum Ambitio, quorum saeva per arma peris. Tertius accessit, qui proelia tanta diremit, Et trux hostibus his hostis utrisque nocet. Obsedit pulchram multa cum gente Viennam, Austriacos late depopulatus agros. Ante sed a victis vi sceptrum ceperat Hunnis Quos nunc omnimoda sub dicione premit. Aequavitque solo Budam, deiecit et arcem, Liquerat intactam quam pietate prius. Occidit tamen hic omnes, quos vivere novit; Dicitur in multis hocque patrasse locis. Non aetas pueris, sexus nec forma puellis Profuit, hostili quin caderent gladio. Sacra, sacerdotes, aedes divumque figurae, Quidquid ibi nostrae religionis erat, Interiere simul regno cum rege subacto; Quae victor dederat, unde tributa capit. Ad praesens hiberna sua cum gente petivit, Non procul a nobis tempore veris erit. Praesidiis abiit siquidem per castra relictis, Quo cum maiori vi remeare queat. Haec reputa laceri, Clemens, bone pastor ovilis, Qui nunc cum magno caesare iunctus ades! Haec perpende, precor, demittas cor et in altum, Nam res officio convenit ista tuo! Ex animis regum contracti tolle vicissim, Si quid adhuc odii, quod reor, intus habent, Corruptasque novo repara munimine caulas Et duc palantes ad sata laeta greges! Non lupus est tanti, modo sit gregis una voluntas: Incidet in casses bestia crassa tuos. Non desunt vires, animus nec ad ista profecto Pontifici tanto dignus abesse potest. Sit licet attritum Latium per bella luesque, Succrevit pubes Itala multa tamen. Haec cum magnanimis belli ductoribus ibit, Quos tibi, si quaeres, Ausonis ora dabit. Euganeosque patres, terraque marique potentes, Pace prius facta sub tua signa trahes. Magna dabit saevi Germania robora Martis, Quae generat pronos semper ad arma viros. Hoc etiam faciet florens Hispania claris Militibus, quos haec bellica mater alit. Et cataphractorum tibi mittet Gallia turmas; Irarum fertur iam posuisse minas. Arcubus extensis opulenta Britannia multos Sponte viros ad tam nobile mittet opus. Proceris Frisii iungent sua castra Batavis, Belgarum ducet quos galeata cohors. Scotus et arma feret cum Cimbro Danus, et hi, qui Ad mare concretum iugera rara colunt. Hunnus et oppressus duce te sua tela resumet Inque sui regis iura redire volet. Accurrent fortes, infracto corde Bohemi Et prope quae gentes regna propinqua tenent Non deerit bellax tibi Sarmata, trux et Alanus, In levibus pugnans nec Lithuanus equis. Hi iam cum Moscis toties Dacisque, Scythisque, Cum Turcis etiam conseruere manus. Isti nunc regis Sigismundi iussa sequuntur, Quo nullum, qui te plus veneretur, habes. Nil aliud petit hic, nihil est, quod crebrius optet, Inter oves quam quod mens foret una tuas Quodque sub unanimi consensu pectora regum In crucis osores conciliata forent. Hoc si perficies, nil pax remorabitur illum Turcica; rescindi, sit pia causa, potest. In longum non est tempus confecta; priusquam Ibimus in Turcas, desinet illa prior. Fac modo Christicolae concordes arma capessant, In Byzantinis bella gerantur agris! Gentibus instructi sint terra, per freta classe Victum cum nervo sufficiente ferant! Bosporus in primis capiatur Thracius et sic Hostibus occlusis impediatur iter! Hoc non unius bellum praesumitur anni, Si debet iusta sedulitate geri. Quod postquam fiet, rex Sarmata pacta remittet Sponteque cum reliquis regibus hostis erit. Interea sed cum nihil in commune moveri Sentit, vult pacis commoditate frui Nec se cum regnis, cum nemo iuvare procurat, Perdere, solus enim ferre tot arma, nequit. Iam licet a Turcis sit tutus, gens tamen illi Taurica cum sociis, nescia pacis, obest. Haec venit a tumidis toties Maeotidis undis Et magno numero plurima damna facit. Et quamvis aliquando fera cum gente pacisci Cogitur, observat non tamen illa fidem. Hinc conducticio fines custode tuetur Et turmas equitum semper in aere fovet. Sic infestatur crebris incursibus, unde Tempora securae pauca quietis habet. Nullius auxilium tamen umquam sensit et hostes Numinis innumeros saepe cecidit ope. Regibus hinc praestat multis prudentia et annis, Usu quam longo tempora ferre solent. Indeque praeteritam praeviderat ante ruinam Et nisi succurras, iam graviora videt. Quare per Christi tibi viscera supplicat, orbi Ut modo languenti pharmaca tuta pares. Nec mora te tardet! Iam limina possidet hostis; Si non obsistes, in penetrale ruet. Diversas igitur mentes odiisque vicissim Flagrantes certo pacis amore fove! Et reminiscaris, quod pacis amator et auctor, Te Deus in terras hac ratione dedit! Si quid restat adhuc irarum, bella quod ista, Tempora vel quod idem prisca dedere tibi, Si quid Gallus adhuc contra praetendit Hiberum, Si quid in hos laesus forte Britannus habet, Si quid inest aliis veterisve novive furoris, Quo iacuit res, heu, publica pressa diu, Tu, pater, in natos clemensque piusque resolve Et sic concordes duc ad ovile tuum! Caesar adest praesto; propere, quo iusseris, ibit, Ante tuos et ob id procidit ille pedes. Hesperiamque suam linquens traiecit ad istam, Ut veniens faceret, quae tibi grata forent. Hoc etiam reliqui facient ex ordine reges; Tu modo ne dubita, promere signa iube! Caesaris imperii sacra tempora cinge corona! Quod si fit, refert, hic vel in Urbe, parum. Tu tecum Romam, non te fert illa, quod aiunt, Esseque dicitur haec hic, ubi papa manet. Acrior hinc fiet diademate fretus in hostes, Quo debetur ei, Turca quod omne tenet. Conatus adeo sanctos successibus auge, Ut coeptum fervens aggrediatur opus! Quodsi perveniet Germanas sospes ad oras, Nullus ibi, qui non sponte sequatur, erit; Hostis ad Euphratis fugiet procul ostia magni, Cum Graecis rursum Thrax sacra nostra colet. Si tecum retro Tiberis transibit ad undas, Hinc et ad Hispanos per mare carpet iter, Hostis ad Eridanum furiosa mente feretur Et sua firmabit forsan in Urbe sacra. Haec prohibere potes, dum tempus et integra res est; Vix umquam posthac copia talis erit. Hoc etiam cum iam cognoscas, inclute caesar, Ut bene perpendas, te tua iura monent. Incultis igitur numeris innixa, seorsum Ad te contendit flens Elegia loqui. Da veniam! Durum est fervente dolore tacere. Afflicto cordi quem bona causa facit. Vera loquar, ter namque tua versatus in aula Nunc hic Sarmatico missus ab orbe vagor. Per mare, per terras, a Gadibus actus ad Eurum, Te comitatus ad hoc sum procul usque solum, Hic ubi sublimi populosa Bononia turri, Iuncta suo Rheno tollit ad astra caput. Venimus huc et iam bis cursum luna peregit, In Turcas sed adhuc nulla statuta liquent; Et quamvis iusto premitur Florentia bello, Non minus in Turcas res ea digna foret. Austriacis nuper dum grassarentur in oris, Multa ferebantur, quae modo muta silent. Ex re quam subito natus calor iste refrixit, Effectus causa deficiente docet. Non tamen ergo puta caesos vel forte fugatos, Dicuntur subito quod retulisse pedem Et quod quassatam propere liquere Viennam, Innumeros quae tot pertulit icta globos! O, utinam non sit, quod opinor! Vere redibunt; Hic reditus magni causa timoris erit. Aspera cum primum sua frigora bruma remittet Cumque suum quaeret Daulias ales Itym, Mox ex hibernis, quo concessere, reversi Reliquias alia commoditate petent. Iam didicere, prius quod forsan defuit illis, Concita quid nostri militis arma valent Et quibus illa modis tractent illisque fruantur; Ordine quo pedites in statione manent, Impete quoque solent extra procurrere vallum Et qua defendunt moenia fracta manu; Quid veles possit, quid eques gravis arma ferendo, Quove struant acies insidiasve modo. Haec cum iam noscant, ex omni parte cavebunt, Aptius ad pugnam seque parare scient. Nascitur ex usu rerum prudentia maior: Non pallet visis nauta probatus aquis Nec metuit vulpes, quem vidit saepe, Leonem, Ad notosque canes non timet ire lupus; Praesertim quos affecit formidine quondam, In tales versus plus feritatis habet. Quam tuus impigre miles deiecerit hostem, Libera iam tandem facta Vienna probat; Intrepidi quicumque viri pro moenibus illis Stabant, sunt omni laudis honore pares. Non tamen hostilis vis inde repressa tepescit, Sed vereor, ne sit forsitan aucta magis. Abduxere tuos populos a finibus Aeni, Qua magis Alpinas respicit ille nives. His coniunxerunt habitantes undique pagos Austriacos, quos mox igne cremasse ferunt. Hunniacas et opes multa cum gente tulerunt, Pro qua vis auri plurima cedet eis. Sic dites spoliis redierunt nuper opimis, Thracius hinc in nos saevior Isthmus erit. Si pro! vere novo, quod opinor, forte redibunt, Maior erit numerus, quam fuit iste prior. Advenient magna praedae dulcedine capti Ex Asiae vastis, ex Libyaeque iugis. Iam sibi promittunt Europae totius orbem, Quem nisi defendas, quod petiere, ferent. Interea, quo ceperunt Taurunica castra Et quo Phoebeam corripuere Rhodum, Non poteras, aliis bellis intentus, adesse, Cum te vicinus traxit ad arma furor. Is pacem, tandem sopitus, fecit et hostes Foedus amicitiae iussit inire tuae. Haec pax te Latias properantem duxit ad urbes, Ad quam iam pridem mens tibi prona fuit, Utque tuos faceres inimicos rursus amicos, Nil non tentasti, quod rationis erat. Hoc cum successit nec te vicina morentur Bella magis, quae sunt iam potiora, vide! Turcarum rabies quo tandem, prospice, tendat, Quae sic cotidie crescit et aucta viget! Quam sit in angustis hic nunc, perpendito, rebus Quem tibi germanum fecit uterque parens ! Huic nisi succurras, per te neglecta peribit Austria, qua generis crevit origo tui. Latius hocque malum serpet: vix Rhenus id ipsum Sistet vel rapidis Albula priscus aquis. Haec ne proveniant, o caesar, cum patre sancto Provideas ! Spectant vos mala nostra duos. Componas laceras modo temporis huius habenas Contineasque tua lora remissa manu! Suscipe, quod diadema tibi debetur, et Urbem Ne cures ! Urbs est Felsina clara satis. Rex cum Romanus non visa diceris esse Roma, cur non sic caesar et esse potes? Te modo, fac, propere Germanas confer ad oras, Hostibus ut possis arma movere crucis! Nam tua res agitur, domus ardet propria. Quam si Liqueris ardentem, quid nisi pulvis erit? Tolle moras igitur! Nec enim sine numine diuum In Latium ductus tempus ad istud ades. Te Deus aeternus teneris protexit ab annis Inque tuos hostes praevia signa tulit, Et pro te pugnans te fecit in orbe monarcham Imperiique dedit sceptra corusca tibi. Quod praeter reliquas virtutes, quas geris, ingens Promeruit sanctae religionis amor. Victrices aquilas Christo duce profer in hostes! Ille tuis coeptis vela secunda dabit. Nec deerit Clemens, qui te, quo coepit, amore Prosequitur patrio, cuius id acta docent, Clarius hoc etiam doctura: iuvabit euntem Aere sacro, fusa perque sacella prece. Accedent alii reges, tibi sanguine iuncti Et iunctos quos ex foedere nuper habes. Foedera sed toties infecta refectaque rursum Me terrent; nec enim suspicione carent. In miserum sumus impacti, quod vivimus, aevum, In quo rara avis est inviolata fides. Tu tamen, in superis qui spem non ponis inanem, Utere propositi dexteritate tui! Scis, quibus ante modis desertis sit tibi pactis Impositum; simili cautus ab arte cave! Sunt consultores tibi, per quos omnia tractas, Magna praestantes integritate viri. Horum consilio, si quis latet anguis in herba, Retia vel fuerint si tibi structa, scies. Quidquid id est, superi cum te cepere regendum, Insidiis poterit nemo nocere tibi. His ducibus contra te nulla valebit aperta Hostilis feritas, sed tibi terga dabit. Non te detineat, quod Hiberia tam procul absit Quodque tuum reditum vota per ampla petat! Te poterit levius nunc, quam prius illa carere, Cum natos habeat, pignora cara, duos. Hos Deus ergo tibi viridi concessit in aevo, Ut per te rabidi frangeret ora lupi. Te nostris lacrimis tandem permotus adegit Traicere indomiti per vada salsa freti. Haec tibi de summo mens indita venit Olympo, Unde nihil frustra pectora nostra subit. Hinc ita firmatus recutitos ibis in hostes, In multis statues clara tropaea locis. I, decus, i, nostri spes Orbis, maxime caesar, Quo tempus, quo res et pia fata.vocant! Per te vult orbi Deus altam reddere pacem, Quae iacuit per tot bella sepulta diu. Per te vult animos fessos firmare suorum, Funditus ut pereat gens inimica crucis. Tu propere, quod coepisti, iam pectore toto Perfice! Protectus numinis ibis ope. Maiores agnosce tuos clarosque triumphos, Quos atavi quondam promeruere tui! Experiare tuam fausto sub sidere sortem, Quae te victorem saepe probata facit! Et faciet, coeptis ne desis ipse secundis: Sub Iovis alitibus castra tremenda move! Te felix Fortuna comes Virtusque sequentur, Orbis et imperium sub tua iura dabunt. Non monitoris eges nec opus currentibus esse Fertur equis stimulo, tu tibi calcar eris. Ibis ad hostiles Thracum per iugera terras Et Syriae capies regna vetusta sacrae. Unde triumphali te tunc Elegeia curru Aspiciens sparsas colliget arte comas Et pede coniuncto Sophocleum nacta cothurnum Grandiloquis referet tot tua gesta modis. Hos modo praecipites numeros ne sperne, quod atrum Squalorem vultus temporis huius habent, Sarmata vel Latios quod perstrepit inter olores Sub gelido natus, qua riget Ursa, polo, Hic ubi Sarmaticum vagus Istula fertur in aequor Et tuta portum cum statione beat. Nostrarum facies rerum miseranda coegit Ex tristi faciles pectore versiculos. Utque fluunt subito fervore, feruntur ab ore In calamum nervo vix retinente pedes. Non sunt in nonum, fieri quod debuit, annum Pressi nec cura cum graviore dati. Hoc fit victuris numeris, quos anxia multo Cum studio vatum sollicitudo premit. Hi nostri, modo conflati, cito claustra relinquunt Et levibus pennis in sua fata volant. Tempora noscantur gestis cum rebus in illis Et moveant animos tot mala nostra pios; Et quod per Turcas regi cecidere Polono Hunnorum reges, patruus atque nepos, Quodque per incursus ex omni parte coactus Cum Turcis foedus pacis inire fuit! Hoc mihi si dederint properantes dicere Musae, Non est, cur illas plus superesse velim. Summa Medusaei non ambio culmina montis, Ungula quae tetigit Bellerophontis equi. Aonios latices, quibus est sitis alta, requirant, Me levis, in valles quae fluit, unda iuvat! 
47 IDP   43 Epitaphium Mercurini Gattinarae 1     [1530-06-06 — 1530-06-16]         Mercurinus in hoc iacet sepulcro Gattinarius, omnium perenne Virtutum specimen, vir acris omni In re iudicii, sagax et aequus Legum cultor, agens nihil favore Aut donis, odio metuve, totus Verax, candidus integerque vixit Ore, consilio, fidelitate. Cancellarius et diu supremus Fuit caesaris; hinc rubro galero Decorus. Sed erat sub hoc honore Parvo tempore: Caesarem per Alpes Ad Aenum gelidus secutus aeger, Afflictus iacuit gravi podagra, Quam multos habuit prius per annos. In hac iam tenuem ex dolore vitam, Solutus cruciatibus, reliquit Lustris iam prope tredecim peractis. Et nunc perpetua quiete gaudet, Quam bonis Deus omnibus paravit. 
48 IDP   44 Epitaphium Mercurini Gattinarae 2     [1530-06-06 — 1530-06-16]         Hic iacet exemplum fidei, pietatis et aequi, Atlantis nomen cui dedit ipse nepos, Cui dedit ingenii vires et mentis acumen, Eloquii gratum consiliique decus. In magnis igitur rebus prudenter agebat, In quibus ille fuit mortis adusque diem. Sic constans fideique tenax durabat in omnem Eventum, fretus caesaris auspicio. Nemo datis seu promissis hunc flexerat umquam, Nec Gallus rex, quo tempore captus erat. Divitiae res sunt fluxae, bona fama superstes: Vivida post cineres nescit in orbe mori. 
49 IDP   45 Epitaphium Mercurini Gattinarae 3     [1530-06-06 — 1530-06-16]         Virtus, integritas, rerum sapientia multa, Recti conscia mens, religionis amor Hoc uno cum Mercurio sub marmore cunctis Testantur, quanta vir probitate fuit. Omnibus ille bonis studuit prodesse, nocere Nulli, cui potuit, ferre rogatus opem. Carolus hunc caesar non frustra luxit ademptum; Vix umquam poterit forsan habere parem. Utile contempsit, solum delegit honestum; Sic vivens nullas accumulavit opes. Sed fidei gazas post se cum laude reliquit Et pro terrenis possidet astra bonis. 
50 IDP   46 In emblema Gattinarae     1530-1531         Sola fides terris Phoenicem sustulit unam, Sustulit ad superos hanc quoque sola fides. 
51 IDP  181 De duabus Lucretiis, barbara et Romana. Ioannes Dantiscus Alphonso Valdesio     before 1531-04-04          
52 IDP  182 De duabus Lucretiis, barbara et Romana. Ad Lectorem     1530-10-01 — 1531-04-04          
53 IDP  183 De duabus Lucretiis, barbara et Romana. De Lucretia barbara     1530-10-01 — 1531-04-04          
54 IDP  162 De duabus Lucretiis. In Lucretiam Romanam sese interficientem     before 1531-04-04         - 
55 IDP  184 De duabus Lucretiis, barbara et Romana. [Responsio a Ioanne Dantisco ad epigramma Stephani Comitis data]     1531-01-01 — 1531-04-04          
56 IDP   39 Hospes 1     1518-01-01 — 1532-07-28         Post tres saepe dies piscis vilescit et hospes, Ni sale conditus aut sit specialis amicus. 
57 IDP   40 Hospes 2     1518-01-01 — 1532-07-28         Hospitii rector semper sit laetus ut Hector, Ut Iob sit patiens utque Sibylla sciens. 
58 IDP   47 In Psalmorum paraphrasim epigramma     before 1532-05-03         Pura mente Deum si vis cognoscere, lector, Et quis sit verae religionis amor, Et quibus ipse modis Deus est orandus, et illi Fidere quo possis pectore, labe reus, Haec lege divini sacrata poemata vatis, Qui fidei nostrae fons et origo fuit! Ex cuius sacro mundi servator Iesus Semine, mortali corpore factus homo est. Cum falsis veteres dis interiere poetae, Nominis illorum fabula sola manet. Hic cum perpetuo viget omni tempore Christo, Istud et in terris dulce reliquit opus. Dulce quidem numeris, sed sensu dulcius omni Melle, quod ex Hybla sedula legit apis. Clarius hoc tandem Campensis reddidit orbi, Interpres linguae candidus Hebraicae. Perlege, ne pigeat, mentem super astra levabis Plusque pius fies quam modo, lector, eras! Non hic Castalios ficto de fonte liquores, Sed quos dat Christi spiritus, ore bibes. Quae quondam prisci finxere poemata vates, Mentitis pollent omnia plena iocis. Hic est firma fides, hic spes, hic fervor amoris, Quem quisque in summum debet habere Deum. 
59 IDP  171 Epitaphium [Casimiri regis?]     before 1533-03-15    
60 IDP   38 Servitus     before 1534         Si servire velis, tria sunt, quae mente tenebis: Non divinabis, fuge murmur et esto fidelis! 
61 IDP  172 Epitaphium [Elisabethae reginae?]     before 1533-03-15    
62 IDP  169 [De haeresi]     1534-04-23         Quandoquidem volumus saltem si vera fateri, haec merito patimur, res facit ipsa fidem. Non frustra penitus Germanis crevit in oris haeresis haec, quae iam virus ubique vomit, nec causas opus est afferre scientibus illas; ex capite hic fluxum noxius humor habet, inficit et reliquos corrupti corporis artus, unde subit rediens haec pituita caput, quod modo sic tremula vertigine iure laborat inque vicem capit hoc, quod dedit ante, malum; pharmaca ni vitiis superi curantia pulsis praestiterint, actum (quod procul absit) erit: Svetica non solum, vel Danica sive Britanna regna, sed in bellum cuncta sub orbe ruunt. Ultima non procul esse potest iam iudicis hora, praemia qui cunctis, ut meruere, dabit. Gens contra gentem surgit, Mars saevit ubique, integritas, virtus et pudor omnis abest. In summum vix ulla fides pietasve Tonantem, rarus et est nostrae religionis honor, spernuntur pia dicta patrum, stata tempora, leges atque sacri ritus, qui viguere prius. Concita sese effert nebulonum daemonis oestro turba ingens, sibi quae cuncta licere putat. Est odio verum simul exulat aequum et honestum, cum luxu, fast[u] regnat et aeris amor, omnia confuso volvuntur turbinis aest[u], impietas dum sic vi sacra nostra quatit. Haec qui restit[uit] vel qui reparabit, ut ordo, qui fuerat, redeat, laude colendus erit. Res haec sed nostris est longe viribus imp[ar], proderit ingenium consiliumve parum. In primis ponenda forent tot crimina nobis, sumenda et melior vita relicta alia, linquenda ambitio mundique amor, ardor habend[i] quaeque referre pudet plurima nota satis. Imploranda Dei clementia, saepe precanda suppliciter multis cum lacrimis venia. Cum patribus nostris graviter peccavimus omnes, hinc mala, quae ferimus, iusta dat ira Dei. Haec no[s] per saevos castigat saepe tyrannos et subdit duro coll[a] superba iugo. Quod si non Deus hic iustis plerumque pepercit, quid faceret, numquam qui sine labe sumus? Exspectat t[amen], ut doleamus, seque benignum offert, si volumus linquere iniqua, patrem. Hactenus haec, ne sus forsan docuisse Minervam dicatur. Sapiens non monitoris eget. 
63 IDP  165 De filio prodigo     before 1535-05-05    
64 IDP   48 Ionas propheta     shorty before 1535-05-04         Urbs nova, dives opum, Dantiscum sive Gedanum, Accipe, divina quae tibi mente loquor! Est breve tempus adhuc; si non peccata relinques, Hoc quibus exundas tempore, fracta rues. Crevisti cito, sic etiam superis male grata Decresces; instant iam tua fata tibi. Impietas, fastus, luxus, tria monstra, ruinam Iam tibi, ni fuerint prorsus abacta, parant. His tribus es iam facta tumens, infrenis et exlex; Hinc, quodcumque libet, iure licere putas. Parsque tui potior tribus his est plena: senatus; Humor hic in plebem devius unde fluit. Interiisse prius propter tria funditus ista Cum populis urbes, oppida, regna liquet. Haec nequit Omnipotens tria ferre diutius in te; Quae nisi depuleris, te gravis ira manet. Iamque tibi excidium gliscens clademque minatur, Ni propere facias, quae mea dicta monent. In primis redeas ad religionis avitae, Quam te scis temere deseruisse, viam! Ne veterum fuge contemnens pia dogmata patrum! Et nova — namque novum despice! — virus habent. Mentis et inflatae sinuosum pone tumorem, Ex partis opibus qui tibi magnus inest! Maior honestatis quam formae cura sit in te, Ut iunctus niteat cum probitate decor! Virgo tegat patulo fratrantes pectore mammas, Quae, quasi prostitui debeat, ire solet! Ne sit nupta procax, alienis compta capillis, Fascia nec superet neve tiara modum! Serica cum gemmis et torquibus exue! Vestis Est satis huic statui lanea digna tuo. Illa tuos decuit maiores; te malus illam Quis pudor hoc itidem tempore ferre vetat? Sisque potestati iurata mente fidelis, Sub cuius placido tegmine tuta viges! Copia te rerum non efferat aut maris ulla Prosperitas, verti nam solet illa brevi! Paeniteas laesisse Deum, commissa fatere Et veniam vita sub meliore petas! Linque voluptates, sectas erroris et omne, In quo te Domino noveris esse ream! Et quod adulteriis, stupris cenisque per hortos Peccasti, supplex corde gemente dole! Ingluviem vincant ieiunia, templaque luces, Quod Thaisque fuit, sit Metanoea tibi! Pauperibus largire libens fratrique remittas Noxam, quod partum fraude, repende, tenes! Te nihil hinc sequitur, nisi quod praestabis egenis, Hoc siquidem vita fine carente beat. Sic eris e multis, quae restant, libera poenis, Mitior et fiet vindicis ira Dei. Te plagae tandem moveant, iam ter tibi missae, Exitium gravius ne tibi quarta ferat! Ante dedit pestes aër tibi, nuper et ignes; Quid dederint undae, non meminisse nequis. Haec sed adhuc tria contemnens elementa superbis; Te saltem reliquum cogat habere metum! Si cum terrigenis — erit actum — terra moveri Coeperit, in praedam facta iacebis humi. Ultrices aquilae commercia publica tollent, Comprimet annonae Vistula clausis iter. Infantem draco depascens tua moenia cinget, Alite prognatus, cuius es ipsa, Iovis. Cumque lupis aderunt ursi, cum tigride pardi, Cum catulis et item torva leaena suis. Valleris, liceat, iungas quoque Pelion Ossae, Non secura tamen, ni Deus adsit, eris. Externis tunc praesidiis frustrata manebis Divitiisque tuis despoliata gemes. Tunc te destituent vires, ornatus et omnes Deliciae, quibus es turpiter usa satis. Quidquid in hortorum latebris festisque diebus Plebs spatians gessit, tunc, miseranda, lues, Impietas, fastus, luxus, tua numina, tecum Tunc simul in barathrum, quod meruere, cadent. Admonui quondam Ninivitas, profuit. Et te, Ut prosim, moneo; si sapis, adde finem! Longanimis solet esse Deus, resipiscat ut inde Peccator, tolerans crimina multa diu. Quae cum non cessant, castigat et acrius, affert Cum magno poenas fenore supplicii. 
65 IDP   92 Vita Ioannis Dantisci     1534         Iam tandem tibi, terra, Vale! mihi dicere mens est, Pertaesus vitae tempore dura meae. Hactenus hic vixi, per multa volumina rerum Versatus, requies nec fuit ulla mihi, Anxietas, aerumna, dolor me saepe rotarunt Et mihi saepe dies nox et amara fuit. Et niveis parvum, sed ab atris linquo lapillis Non parvum cumulum, quem tibi signa dabunt. Canities louge ante diem mea tempora texit, Quam nimius labor et sollicitudo dedit. Hanc non ambitio fecit, non ardor habendi, Credita sed fidei res aliena meae. A puero nam sorte mea contentus, habebam Tunc et in exili condicione satis. At postquam me litterulis abstraxerat aula, Servire et iussit regibus illa tribus, Multis me implicuit per mille negotia curis, In quibus est vitae pars bona fracta meae. Quae tum sim passus, per quae discrimina saepe lactatus, sat sum conscius ipse mihi. Quot terras et quot pergravimus aequoris undas, Et Solyma, Hesperia ac utraque testis erit. Pannonis ora duplex mihi visa fuique Viennae, Conventus regum cum gravis ille foret. Caesaris huius avus victor cum bella superbis Cum Venetis gereret, qui tria regra tenent, Nuntius in castris fueram, ter missus ad illos, Et certa pacem condicione dedi. Quae prope tunc Athesim, docti partiamque Catulli Sustinui, non est, cur memorare iuvat. Transeo, quae gelidis sum passus in Alpibus et quae Saeptus ab armatis non semel agricolis. Ad Belgas tandem vectus; permiserat hinc me Annis transactis caesar abire tribus Cum fessus redii, mora parva dabatur; eundum Rursus erat, quo rex iussit abire meus. Primores iterum toties mittebar ad orbis; Hic fuit officii mens fideique memor. Cuncta nihil veritus promissa fideliter egi, In quibus incussit res mihi nulla metum. Audivit triplici me cinctus papa tiara Et prope cardinei turba sacrata chori. Hoc tum Felsinea, quo tempore Carolus orbis Imperium cepit Quintus, in urbe fui. Testis erit facili currens rnea carmine silva, Quam dolor extorsit temporis ille mali. Ardua tractavi mandata nec utile honesto Umquam praeposui; res facit ipsa fidem: Non redii dives, peregrini debitor aeris, Impendique, fuit quod mihi cumque datum. Sic per bis senos orator regius annos Missus in Hispana ter regione fui. Vidimus et Danum, Gallos regemque Britannum Et tot Germanos Italiaeque duces, Saepe mihi fuerat per aperta pericula eundum Et clam dispositas saepe per insidias, Per montes, valles, per plana, per invia saxa, Per rapidos fluvios, per vada, stagna, lacus, Non solum pacis, sed diri tempore belli, Per cuneos equitum, per peditumque globos, Seu pestis, sibe aestus erat, seu frigora, venti, Non intermisi pergere libere iter. Quid memoro recolens incommoda multa viarum Per pluvios aut per sole liquante nives. Tot vel ab hispitibus per diversoria fraudes Plus avidi, quam sunt, cum fremuere, lupi? Non sat erant umquam data magna viatica nostra Atque effluxit et hoc, quod mihi fenus erat. Nuntius afuerat, puto, nemo diutius umquam, Scilicet a patria tam regione procul. Et quod non fuerim fortassis inutilis, ipsa — Invidia hic absit! — res bene gesta docet. Inscius atque absens post factus episcopus aulam Deserui redieras spesque quietis erat. Meque Deo totum dedidi sacrisque dicavi Commutans vitae, quod fuit ante, genus. Et statui iustam nulli certaminis ansam Praebere et pacis commoditate frui. Hoc studium mihi semper erat prodesse, nocere Nulli, dissidii prorsus habere nihil. Quod nec fama negat, vestigia nostra secuta, Nec, qui me noscunt, secius esse sciunt. Principibus magnisque viris, doctisque, probisque Convixi fugiens, quos mala vita tenet. Hinc et amicitias nactus, socios et amicos. Qui me tot scriptis visere saepe solent. Intes quos procul est magnus Cortesius ille, Qui mundi reperit regna tot ampla novi. Ultra aequatorem Capricorni sidus adusque Imperat estque mei tam procul ille memor. Non me fastidire solent regesque, ducesque, Doctorum pariter magna caterva virum. Praeterea quibus et numquam sum visus, amorem Testantur missis tam mihl saepe schedis. Huc veniens igitur mihi cuncta quieta putavi, Tot curis finem rebar et ipse meis. At secus evenit; meruerunt crimina nostra. Crimina, quae summo sunt manifesta Deo. Pro quibus hic, o terra, tuo castigor in orbe, Post cineres gravior ne mea poena foret. Ignis ter nocuit, segeti neque grando pepercit, Atra lues pecori, nunc inimicus homo. Me tamen insontem recti mens conscia fulcit, Sustinet afflictum meque probata fides. Laus tibi sit, Deus o fortis, sit gloria et omnis Gratia! Sum meritus tot mala iure pati. Hic nihil est tuturn, firmum vereque beatum, Vana caducaque sunt sidera, terra, fretum, Stemma, genus, sexus, status, artes, forma, voluptas Deliciaeque nihil, cum venit hora, iuvant. Quid prodest tibi thesaurus collectus, avare, Quem tibi cum lacrimis gens miseranda dedit? Non iuvat hic feritas, vis nulla, potentia nulla; Ibit ad infernas, pauper ut Irus, aquas. Mors inopi levis est, sed avaris est gravis, uti Quod nequeant partis sub Phlegethonte bonis. Intramus nudi, nudi discedimus et quod Pulvis erat, parvo tempore pulvis erit. Nil sequitur, nisi quod bene vel male feceris, inde Quivis pro meritis praemia digna feret. Qui tutus vis hinc divesque migrare, paludis Horrida vel Stygiae monstra timere nihil, Fac bene, dum vivis, nulli sis causa doloris, Cuique suum reddas, non aliena petas! Quodque tibi fieri vis, hoc fac omnibus! Esto Clemens in miseros supplicibusque fave! Invideas nulli, famam nullius obumbra, Non credas, loquitur cum mala lingua malum! Quod summum est, praecepta Dei non neglege! In illis Est aeterna salus et sine fine quies. Haec qui non servat vestigia, tendit ad Orcum, Quod sumus, heu, miseri, qui nihil hic facimus. Felix, qui moritur sumpta baptismatis unda, Inventus nondum criminis esse reus. Nos annis quanto plus crescimus, impia crescunt Delicta in nobis et genus omne mali. lustitiam nulli facimus; quod quisquis amore Aut odio valet, hoc iure licere putat. Vis domina imperium nostri sibi vindicat oris Estque bonis vis haec hostis acerba viris. Hinc pro veraci mendax placet, hinc solet esse Pro virtute scelus, pro ratione furor. “Sic volo, sic iubeo" — percurrii pauperis agros Atque per afflicti divitis ora ruit. Immeritis titulos vendit, sacra vendit ineptis ludiciique nihil dexterioris habet. Fit nemo quaestor, praetor, fit nemo senator, Ni numeret; probitas exsulat, alget, eget. Nullus avaritiae finis; per fasque, nefasque, Si dederis, quo vis, flectitur illa datis. Si quis adulatur, si quis delator iniquus Falsa refert, credit, dummodo dona ferat. Non meritum curat factumque nec utile quaerit Servitium, per quod commoda multa tulit. Praefertur scutum, sic quod defenderat olim, Armaque pacifico tempore scabra iacent. lustitiae nusquam locus est; iniuria regnat, Regnat et impietas perfidiaeque furor. Dat poenas iustus, raro damnatur iniquus; Mors datur insonti, vita necem merito. Ius emitur — plus iuris habet, qui plus dedit — et lex Flectitur, ut flecti cera liquata solet. Omnia vertuntur; pietas oppressa sub ipsa Per paucos homines impietate iacet. Vera loqui pudor est, placet assentatio mendax; Integritas vitium, dexteritas scelus est. Qui simulare nequit, multis imponere, fraudes Nectere, nunc talis nullius est pretii. Ille valet, turpi qui novit vivere quaestu, Omnibus et nummos accumulare modis, Prodere, furari, furto et conquirere amicos, Officia et dominos propitios, et opes. Hi crescunt, magni fiunt et honoribus apti Creduntur, fidei cum nihil intus habent. Committunt tamen his nunc oppida, castra, tribunal; Quae dum percipiunt, non sibi deesse solent. His impune bonos rabida traducere lingua Concessum est, fama cum meliore carent. Quis feret haec virtutis amans et cultor honesti? Cui talis nostro tempore vita placet? Non moror hanc igitur, cum falsa calumnia victrix, Sit virtus vitium, sit sine lege pudor. Mens hominum perversa regit, vis cuncta gubernat. Est ventura brevi vindicis ira Dei. Dissolvi cupio, tibi, terraque, putre cadaver Linquere; cum Christo, spiritus esse cupit. Illius fiat, qua fiunt cuncta, voluntas! In manibus sortes continet ille meas. Post mortem scribi precor hoc epigramma sepulcro, Quo me posteritas hicque fuisse sciat; Hoc tibi, terra, Vale! dico non triste, vocatus Ad vitam, cuius tempora fine carent. 
66 IDP   50 Epitaphium Petri Tomicii 1     1535-10-19 — 1536-02-18         Hic iacet antistes templi clarissimus huius, Gentis Tomiciae, Petrus, in orbe decus. E vivis fractus lenta aegritudine cessit, Illi quam regni sedula cura dedit, Ardua tractabat qua saepe negotia, magnus Consilio, triplici magnus et eloquio. Iudicio quoque sublimi, prudentia et aequi Cultura constat non habuisse parem. Hunc aula et lugens Res publica sentit ademptum, Cuius praesidio commoda multa tulit. Omnibus hic post se virtutum exempla reliquit, Per quas cum Christo vivit in arce poli. 
67 IDP   51 Epitaphium Petri Tomicii 2     1535-10-19 — 1536-02-18         Hoc vivens bustum sibi struxit episcopus iste, Prudenter reputans, quod moriturus erat. Exornavit et hoc pulchrum cum dote sacellum Nec desunt mystis munera larga sacris. Pauperibus pius et doctis pater esse solebat, Nulli, cui potuit ferre, negabat opem. Quidquid habent sophiae duplicisque volumina iuris, Hauserat in Latiis non sine laude scholis. Hoc igitur fieri vita durante sepulcrum Iussit et hic oculis vidit adesse suis. Qui memor est mortis, metuit peccare, subinde Peccat, qui mortis non solet esse memor. Plorans haec posuit Culmensis episcopus imo Corde suum dominum vel pietate patrem. 
68 IDP   52 Epitaphium Petri Tomicii 2a     1535-10-19 — 1536-02-18         Hanc maerens posuit suo tabellam Patrono, bene et optime merenti, Dantiscus requiemque sempiternam, Cuius subsidio est episcoporum Ascriptus numero, pie precatur. 
69 IDP   95 Epitaphium Ioannis Reinecii     before 1536-02-24         Ingenii vires, utriusque scientia iuris, Eloquii lepor et copia consilii Reynecium morti non subduxere perenni, Sola sed in Christum cum pietate fides. Quam, si quis factis dum vivit praestat, ad astra Migrat, et hoc linquit nomen in orbe bonum. 
70 IDP  103 Epitaphium Alfonsi Valdesii 1     1532-10-06 — 1536-08-13         Valdesius iacet hic Alphonsus, nobile sidus Hispanum, a patria tam regione procul. Carolus huic quintus caesar credebat in aula Consilii arcanas resque schedasque sui. Charior huic quamuis esset, tamen aequi et honesti Officiique fuit tempus ad omne memor. Artibus ornatusque bonis, virtutis ad arcem Iam prope non segni ceperat ire gradu, At pestis iuvenem rapuit, cum caesar ab ista In turpem Turcas compulit urbe fugam. Serius ignauos, quam claris usibus aptos, Nullius expensa mors ratione, vocat. 
71 IDP   96 Epitaphium Alfonsi Valdesii 2. Ad Valdesium     1532-10-06 — 1536-08-13         Hoc tibi Dantiscus presul Culmensis de Curiis Prutenus misit pignus amicitiae. Manibus hicque tuis requiem sine fine precatur Ex vero tibi quo iunctus amore fuit. Ille, ut in Hesperiis tecum succreuit utrisque, Sic et inextinctus post tua fata manet. 
72 IDP   49 Carmen de Iudaeis     1535 - 1536?         Barbara, inhumana est, petulans, furiosa, proterva, Perfida, blanda, procax, insidiosa, rudis, Fallax, deceptrix, invita, dolosa, superba, Effera, crudelis, invida, iniqua, fera, Improba, fraudulenta, scelesta, nefanda, profana, Atrox, immanis, callida, prava, loquax, Insipiens, fatua est, malesana, maligna, petulca, Detractrix, mendax, livida, saeva, rapax, Astuta, inconstans, labilis, furiosa, bilinguis, Mobilis, impatiens, ambitiosa, levis, Ingrata, imperiosa, bibax, onerosa, rebellis, Ebria, adulatrix, desidiosa, vorax, Garrula, vana, minax, temeraria, querula, avara, Litigiosa, tenax, impetuosa, vaga, Obscena et mordax, simulatrix, impia, torva, Nugosa, iniusta est, rustica, amara, salax, Foeda, immansueta ac violenta, ingloria, dira, Importuna, ferox, segnis, inops, timida, Versuta, obscura et famosa, improvida, saeva, Immemor, indocilis, indiga, turpis, iners, Nulla est cui ratio recti iustive cupido, Nulla est cui pietas aut probitatis amor. Si quidquam poteris superaddere, candide lector, Adde, tibi Dominus praemia digna dabit! 
73 IDP  168 [Reply to poem of Poliander]     1538-11-17 — 1538-11-23    
74 IDP   53 Carmen paraeneticum ad Constantem Alliopagum. Pio lectori     before 1539-08-13         Hunc quicumque legis scriptum sine bile libellum,  
75 IDP   54 Carmen paraeneticum ad Constantem Alliopagum     before 1539-08-13         Grata fuit, nuper mihi quam tua Musa salutem Dixit; ut haec adsit, non minus opto, tibi. Et quae scripsisti, mihi singula grata fuere, Attamen affectus non nihil inde fui. Nempe videns enses veteranus miles et arma, Actae militiae cogitur esse memor. Annosus tumidas audit cum nauta procellas, In terris pelagi non meminisse nequit. Venator recolit senior, quid fecerit olim, Sicubi per silvas retia tensa videt. Sic ego, cum legi tua Phoebo carmina digna, Non potui Clarii non memor esse dei. Quae iacuere fides neglectae, plectra reposta Cum cithara sese proripuere statim. Oblitique mihi moduli rediere, reclusos Intima quos habuit pectoris arca diu. Mox me Pimpleis spatiari rebar in antris, Astitit et praesto turba novena mihi. Ex qua non potui vetulam cohibere Thaliam, Quin numeros numeris redderet illa tuis. Concentu parili si non respondet, habebis Causam, quod rauca voce senecta canit. Dulcior est cantus iuvenis, cui spirat Apollo Et gratum lepido cui dat ab ore melos. Suscipit hos Helicon, qui libertate fruuntur Et nullo versant subdita colla iugo. Subveniunt animis Musae sine nube serenis, Sunt hilaris laetum carmina mentis opus. At nostrum quatiunt non parva negotia pectus, Quod modo sollicitum plurima cura premit. Adde, quod a multo iam tempore prata reliqui, Quae de Castalio florida rore madent. Usus abest strictim scribendi, libera cogi Dictio sub numeros absque labore nequit. Vix haec est magno studio contracta renitens, Quam male composito cernis inire gradu. Nimirum quod desuevi constringere verba, Per se quae motu liberiore fluunt. Cum mihi fulgebant prima lanugine malae, Ad Musas segnis non mihi cursus erat. Impositis potui multos concludere versus Compedibus, quod nunc tarda senecta negat. Quae dederat quondam prior, aufert grandior aetas; Non eadem semper, quae placuere, placent. Me tamen en eduxisti per iter mihi dudum Notum, sed modo quod nescio, quale fuit. Ne labar, vereor, vel oberrem, quo sit eundum, Nescius, oblitus per loca vasta viae. Alta senex nequeo superare cacumina montis, Ungula quae tetigit Bellerophontis equi. Si non summa petam, medium conabor adire, Quo nihil in rebus tutius esse potest. Deficiant vires quamvis roburque fatiscat, Nec mihi sit praesens, qui fuit ante, vigor, Ingrediar tamen; innixum me scipio forsan Ducet, mens quo se numine sentit agi. Principio quod grataris me culmen ad istum Evectum, nostri ductus amore facis. Non hoc tot laudes, quas non agnosco, dedere, Sed dedit immerito gratia magna Dei. Immerito certe, qui non sum pascere verres Dignus et e siliquis exsaturare famem. Namque creatorem multis in sordibus aucto Offendi graviter crimine saepe meum. Horresco memorans aetatis tempora primae, Quae quibus absumpsi, sunt mihi nota, modis. In teneris annis tumidam sum raptus ad aulam, Scilicet ex doctis, quod modo plango, scholis. Aula, lues hominum sentinaque larga malorum, Me docuit, pudor hic quae reticere iubet. Hanc igitur linquens Latiasque profectus ad oras Me volui studiis consociare bonis. At secus evenit, cum iam penetrasse per Alpes Me vidi, latum nec procul esse fretum. Euganeos adii conclusos undique ponto, Qui tria regna sua sub dicione tenent. Hic cum vidissem socios navemque paratam Ad Solymas, mihi mens quo fuit ante diu, Mox illam subiit vis numinis impete quodam, Quae iussit comitem me simul esse viae. Conscendi, pariter persolvens debita nauli, Optatis ventis velaque tensa dedi. Multa maris passus discrimina plurima vidi, A me quae toties lecta fuere prius. Singula dinumerare labor modo cum sit, omitto, Ex multis referam sed tibi pauca tamen. Adriacos fluctus linquentes, carbasa magnum Pandimus Ionium per mare flante Noto. Legimus in primis Corcyrae litora, nudum Fracta Dulichium quae tenuere rate. Hic non una quidem nobis est insula visa, Quas nimia mendax Graecia laude canit. Attigit et claram prius urbibus acta per undas Aegaeas patriam nostra carina Iovis. Frugum Creta ferax et abundans dulcis Iacchi Ex magna nobis utilitate fuit. Cepimus hic etenim victum ductisque per aequor Carpathium ventos aura secunda dabat. Liquimus hic fines Europae nautaque coeptum Ad partes Asiae continuavit iter. Vidimus inde Rhodum, cui numquam nubila solem Obducunt, qualiscumque sit illa dies. Hic ego cum sociis fessos reparavimus artus; Tunc ibi praefuerant candida signa crucis. Addere plura liberet; at hic mihi tempero, cum sint Nota satis, quamvis urgeat ipse dolor. Solvimus a Phoebi sic regno regna petentes, Quae Cyprus asseritur continuisse novem. Hic nos detinuit flatu contrarius Eurus, Cornua dum Phoebes bis renovata forent. Hic Paphos hicque Cnidos, mons Idalus et nemus ipsum Praebebant oculis gaudia nulla meis. Namque febrem putri corruptus ab aëre passus, Non potui Veneris languidus esse memor. Tandem nos Aquilo pertaesos litore solvit, Rursus et in pelagus lintea plena tulit. Sed tibi quid memorem, fuerim quam paene sub undis, Cum navis dederat saepius icta latus? Hanc fractis voluit penitus subvertere velis Flans ab Hyperboreis nimbifer ille iugis. Tum mihi bis deni fuerant, non amplius, anni Extremumque mihi rebar adesse diem. Sola Dei nos servavit clementia summi, Qui tumidis ventis imperat atque mari. Hoc duce tum demum sospes prope litora veni, Ad quae tam longo tempore cursus erat. Hic vinctam fertur ceto rapuisse puellam Perseus et monstro praevaluisse maris. Cum sociis subii Ioppen, de more relicta Cum fessis nautis in statione rate. Hinc nos ducendo Mahometica turba recepit, Deseruit Christi quae recutita fidem. Impositi Solymas asinis intravimus aestu Exanimes, passi verbera, probra, lutum. Gentis inhumanae crudelia facta minasque, Non est, crede mihi, qui numerare queat. Vidimus hic, ubi crux steterat sanctumque sepulcrum Et Christi circum quae loca sancta manent. Transgressi tandem limosi gurgitis undas, Cui lacus Asphaltus meta suprema datur, Attigimus terras Arabum. Sed longius exit, Quam volui, senio facta Thalia loquax. Haec cum lustrassem multo discrimine cuncta Vanaque cognoscens, quidquid hic orbis habet, Intendi rediens is me subducere rebus, Quae me sollicitum plus habuere satis, Vivere contentus paucis, inglorius aevum Ducere, prudenti simplicitate frui, Otia complecti, privatam ducere vitam, Quae foret a quavis ambitione procul, Et cum litterulis commercia rursus habere, Pieridum doctis inter et esse choris. Me patriis igitur Laribus, caris et amicis Inclusi statuens abditus esse domi. Sors aliter vertens iterum me traxit ad aulam Et votis uti non dedit illa meis. Iam quarto famulor regi, qui sceptra Polona Dirigit immensi lata per arva soli. Cuius grandaevus genitor rex, gloria regum, Dante Deo decus hoc pontificale dedit. Sed prius a multis servivi duriter annis Perpessus vitae taedia longa meae. Missus ad heroas toties orbisque monarchas Curarum gravium pondera mille tuli. Sum ter ad Hesperiam procul allegatus utramque, Est ter et ipsa mihi Gallia visa triplex. Vidimus a nostro divisos orbe Britannos, Magnus et Oceanus quae prope regna tenet, Extremos hominum Morinos gentemque Batavam Et quos vicinos Rhenus et Hister habet. Iunior et belli contra Dacosque Getasque Atque Borysthenidas tempore miles eram. Sic tot per montes, valles, vaga flumina, pontum Iactato requies non fuit ulla mihi. Quis studiis toties motoria fabula factus Haerebit? Quid in is artis habere potest? Quas et ob id laudes tribuis, non nosco nec esse Accismum credas; res facit ipsa fidem. Si quis amans artem non est operatus in illa Vel quam non didicit, quomodo, quaeso, sciet? Multa potest licet improbitas studiosa laboris, Absque docente tamen vix iuvat iste labor. Marte fatigatur proprio, doctore levatur Ingenium, citius quo duce cuncta capit. Hoc ego sum raro primaevis usus in annis; Quod scio, quidquid id est, cura subinde dedit. Non semper male, quae fuerant quandoque, locavi Otia, cum parva sedulitate tamen. Nunc huc, nunc illuc hominis mens saepe retracta Non uni potis est semper inesse rei. Forte putas: multum valet experientia? Sic est, Sed sine litterulis proficit illa parum. Qui mores hominum peragrans scrutatur et orbis Extremi partes, laudis amore facit. Hoc ductus quondam prudens erravit Ulixes, Non melior rediit, sed magis inde miser. Antipodes liceat videas, Indosve repertos, Quid tum, si mens non cultior inde redit? Per mare, per terras volites, quid tum, loca tantum Si mutas, et mens, quae fuit ante, manet? Antigone facit hoc, gruibus mos est simul idem, Anser et ille redit, qui prius anser erat. Laudatur merito, qui numquam viderat urbem, Rusticus, et patrium non nisi novit agrum Cuique fere totus vicinia proxima mundus Magnaque vicinae regna videntur harae, Qui nescit, Tanais vel quo decurrat Hydaspes, Contentus rivis, qui prope rura fluunt. Non eget hic medicis neque succis utitur aeger, Quos fallax pretio pharmacopola parat. Ex herbis altus, quas tellus ipsa paterna Protulit, infracto robore fortis arat. Attamen ingenue senuit, sine crimine vixit, Ex animi constans simplicitate sibi. Quid praestant illo, magnus quos cantat Homerus Et quibus in terris nomina clara facit? Nascimur et morimur sub eisdem legibus omnes Et genus est Parcis Croesus et Irus idem. Fama quid in Stygia demersis profuit unda Vel quibus aetheria vivere sede datur? Non saevos minuit cruciatus, gaudia reddit Non magis aucta, sed est flamen inane soni. Ob quod se dedunt hominum tot milia morti, Vera quibus curae non solet esse salus. Quos hic deberem tibi si depingere versu, Immensi fieret grande laboris opus. Proficit expertis non experientia semper, Interitum claris saepe dat illa viris. Dux bonus in bellis, plerumque natator in undis, Schoenobates rupto funeque saepe perit. Et mihi mors oculis fuerat quandoque sub ipsis, Non semel et vitae spes mihi nulla fuit. Tunc ego felicem, qui versat aratra, putavi, Ut mihi sors, optans, illius arcta foret. Quare ne laudes, amisi quod bona frustra Tempora, canities quod nitet ante diem Et quod sum toties terris iactatus et alto, Hinc modo quod vita languidiore fruor. Artibus illa bonis si tradita forte fuissent, In modulis esset dexter Apollo meis. At, viden?, inculto procedunt agmine, quorum Si sint dispositi, nescio, rite pedes. Forte statum recto non servant ordine; mirum Ne tibi sit, siquidem nil Heliconis habent, Sed cito praecipites volitant ex tempore nati, Exosi limae, quas meruere, notas. Ad te nam properant quaedam documenta ferentes, Ex re non vana quae tibi forsan erunt. Ille, valetudo quem corripuit gravis olim, Aegro consilium ferre salubre solet. Sicque tibi possum vitae praescribere leges Versatus variis tempus ad omne modis. Tu, qui iam primo vernas in flore iuventae, Praecox ingenium cui dea glauca dedit, Tempore perpendas nihil hic pretiosius esse, Quod semel elapsum non revocare potes. Hoc dedit ergo Deus, possis ut salvus in illo Et consors fieri sedis in arce poli, Hoc et, ut assidue sanctis te moribus ornes Utque pie vivas, dum tibi vita comes, Denique quod studiis possis incumbere rectis, Quae non a vera religione trahant. In primis curae tibi sit super omnia summum Viribus ex totis cordis amare Deum! Quem, cave, ne laedas umquam; si laeseris, imo Ex animo veniam, sit mora nulla, petas Et doleas, quod peccasti; desiste statimque Cum lacrimis lapsum confiteare tuum! Non temere peccans, sed qui compunctus ob ipsum Delictum linquit crimina, salvus erit. Peccatum vitans Christo confide, iuvabit; Haerens peccato fidere nemo potest. Non credas fidei, quae non nisi nomine constat Et quae non fructus ex pietate facit! Qua modo decipitur vulgi pars magna furentis, Credere dumtaxat quae satis esse putat. Semper in ore fides et Christi verba feruntur, Absque sed effectu vana profata manent. Ut bene sit ventri sub ventreque, cuncta licere Ex reprobis monachis turba magistra fuit. Per quam multorum mentes hoc tempore languent, Quas misere captas impius error agit. Scripta Patrum contemnuntur, nova scripta probantur, Oestro quae Stygio plenaque bile tument. Non secus haec vulgus tamen observare iubetur, Quam si sint Christi singula scripta manu. Quem iactant et habere putant, qui talia plebi Inculcant, Pluto cum regat intus eos. His humana Patrum veterum documenta videntur, Et sua, plena probris, esse sacrata volunt. Peccandi datur hinc rabiosa licentia multis, Reicitur veluti faex opus omne pium. Turpiter erratum clamant hucusque fuisse Et prius hic sanctos desipuisse viros. Hactenus ac si non datus esset Spiritus ille In mundum, summi missus ab arce Patris, Hoc aevo primum quem descendisse fatentur Et modo se plenos illius esse ferunt. At vitae mores alium sub pectore monstrant, Qui se declarat per sua gesta satis. A superis humilis, patiens, castus, pius, aequus, Spiritus a Stygiis est sceleratus aquis. Per quem, sunt sectae, lites, homicidia, fraudes, Ebrietas, luxus, stupra, rapina, furor. Hoc duce cuncta docent et multa volumina spargunt, In pedicas per quae credula corda trahunt. Quae si quando legis, ne te sub melle venenum Corripiat, nivea simplicitate cave! Hoc etenim virus fidei simul omnia soli Attribuit, factis esse necesse negat. Qui praecepta Dei servando non facit haecque Contemnit, frustra nititur ille fide. Absque fide Christi nihil est, conferre salutem Quod possit, quantum sit licet usque bonum. Ex nobis hoc, quod prosit, praestare nequimus, Velle bonum donat gratia sola Dei. Quare non hominis currentis sive volentis, Illius est solitum sed miserantis opus. In nobis operans hoc ipsum iussa sacrata Perficit et mundum vincit et omne malum. Estque necesse sed ut rogites, quod gratia detur, Sic vivens illa dignus ut esse queas. Quam si sectantur sua congrua gesta nec illam Sumpseris in vanum, fidere iure potes. Exercens se quippe fides, non mortua salvat, Hanc tu viventem per pia facta proba! Da nudo vestem, peregrinum collige, pressum Pasce fame, pellas a sitiente sitim, Captivos redimas, aegros invisere perge Et defunctorum corpora conde solo, Imparti miseris operam, succurre dolenter Afflictis, omnes non simulanter ama! His simul offensas, tibi qui nocuere, remittas, Si tibi dimitti multa scelesta velis! Quod fieri tibi vis, aliis fac, causa doloris Sis nulli, linguae sint tibi frena tuae! Si quem laesisti, placa, veniamque roganti Communi tractus frater amore dabit! Non facias, in eo quod displicet est tibi si quid, Ut cum fratre solet frater, amanter agas! Ex uno genitore quidem processimus omnes, Ex uno nati compositique luto. Nos et idem pretium Stygiis dissolvit ab undis; Hac rex et servus sunt ratione pares. Debemus faciles hinc condonare vicissim, Quin hostes etiam iussit amare Deus. Hoc age, ne cui sis inimicus, dilige, cunctis Et bene fac, nullum despice, quisquis erit! Sunt delatores, hominum pars pessima, sed tu, Obloquitur si quis, credere turpe puta! Nullius famae vel honori detrahe, nulli Invideas, cunctis fausta precare libens! Res te nulla cito vehementem vertat in iram Nec cito de verbo commoveare levi! Cum nullo tibi sit lis aut contentio, cede, Induci certans si ratione nequit! Ne tibi sit, cave, cum sociis consortio pravis! Quae tangit, retinet candida lana picem. Sive premant adversa, feras nec corrue; nec te Sublimes, si te forte secunda levant! Rebus in humanis medium servare labora Et certum vitae disce tenere modum! Te luxus, rapiens Cypriaeve libido petulcae A recto non in devia lustra trahant! Utere consilio prudentum, ne tibi fidas! Decipimur, nobis cum nisi nostra placent. Omnibus ex aequo faveas prodesseque gesti, Nemo tuam frustra poscat egenus opem! Haec fiat tibi summa: Deum reverere timeque Et super omne, quod est, semper amare stude! Sic facies nec vana tibi fiducia crescet, Non alia salvat condicione fides! Hinc nobis aderit Patris indulgentia summi, Salvari certe qua sine nemo potest. In Christum credens tota vi pectoris, is sic Aeternam vitam, qui bene fecit, habet. Hanc ut vivendo recte contingere possis, Impendes operam nocte dieque tuam! Tende per angustam portam! Descensus Averni Est facilis, quorsum perdita turba ruit. Cum qua ne te praecipites, iter arripe strictum Ad superos, nec erit, si cupis ire, grave! Namque iugum Domini portanti sponte suave Et si sponte feras, est onus omne leve. Huic te summittas, patientia dux tibi fiat! Sic poteris vita fine carente frui. Ut quandoque stato ieiunia tempore ferre Et res ad sacras aptior esse queas, Castiga corpus, prompto servireque coge Spiritui, spernens quae caro stulta cupit! Non semper pastu saturum temetove refertum, Sed tenui victu leniter illud alas! Sic te non poterunt affectus, qui cor adurunt, In desideriis illaqueare malis. Nec poterit princeps huius te subdere mundi, Cuius castra vides vulgus inerme sequi. Cum peditum graditur turmis equitumque phalangis. Et cum velitibus vastat ubique suis, Hic ubi praesertim mactanti nemo resistit, Quisque sed in patulam fertur, ut aura, necem. Nec desunt haec ductores ad bella periti, Quos declamantes impia turba colit. Ganea dat campum, mucronem crapula, mortem Ad quodvis facinus mens sine lege vaga. Ex qua proveniunt cum fastu livor, habendi Ardor, adulterium, luxus et omne scelus. Hinc venit omne nefas, furiosa licentia, divum Contemptus, quaevis ad benefacta pudor. Hanc qui nunc mentem sumpsere, per arva, per urbes Regnaque tot sectas constituere novas. Fronteque perfricta, temere simul absque rubore Hi quid non audent, quidve licere negant? Nullus honestatis cultus, fidei vel honoris Et nihil his verae religionis inest. Quidquid iurarunt vel promisere, relinquunt Immemores pacti non sine labe sui. Foedera, iura, sacras leges et vota recepta Contra desponsam deseruere fidem. Vestales stuprant, facientes scorta, misellas, Coniugii tamen haec crimina nube tegunt. Hoc sane Deus instituit, sed non dedit uti Cunctis; sunt etiam, quos sine prole beat. Hi sunt, castravit quos propria sponte voluntas Propter siderei regna superna poli. Bis senos Christum tales habuisse spadones Constat, ab uxorum quos tulit ipse toris. Ex illis nullum tum permisisse reverti Legimus ad thalami iura relicta semel. Semper adhaerebant et corpore menteque puri Asseclae domino per loca cuncta suo, Donec eos partes mundi legaret in omnes Surgens, cum mortis vincula scissa forent. Ad populos Asiae quosdam, quae continet urbes Innumeras, fidei quae didicere modum, Ad Libyae gentes alios, ubi magna Cyrene Cumque iacet variis Africa vasta plagis, Post et ad Europae regiones istius orbis Hos misit, veram qui docuere fidem. Non quam nunc mixtam conspurcant mille venenis Hi, per quos turbis Teutonis ora furit. Unde tot armorum strepitus, tot caesa colonum Agmina, tam multus depopulatus ager, Tot viduae, caris prolesque parentibus orba, Unde tot ex stupris probra nefanda patent. Tales non fuerant, qui Christi nomen ubique Sparserunt et qui dogmata recta dabant. Non lucri cupidos, aliena vel arva petentes, Vel quibus ex raptu vita scelesta placet, Non homines tumidos omnique libidine plenos Quique nisi nitidae pondera carnis amant, Sed sibi delegit pius ille magister egenos Et qui cultores simplicitatis erant. Quique scaphis ruptis et retibus, inde vocati, Dimissis cunctis non renuere sequi. Dixit enim, qui non sese carosque parentes Deserit et natos, coniugis ora, domum, Hunc se non dignum caeloque, manere profundi Hunc Erebi poenas et sine fine rogos. Nubere non vetuit, si recte riteque fiat, Sit quamvis ingens virginitatis honor. At semel ex labiis quae cor dedit intima vota, Irrita non fieri, vana nec esse velit. Quae modo proiciunt, qui religione propulsa Vesteque deiecta Cypridos arva colunt. Hoc ut idem faciant omnes, non posseque clamant Quem sine complexu vivere femineo; Cum multi taedas numquam tetigere iugales, Quos vetus et nova Lex commemorare solet. Depositis postquam fugientes claustra cucullis Turpiter hi ducunt publica scorta, fremunt, Praesertim cum non habeant nutrire palatum Nec quo conquirant, edidicere, modo. In pretio tamen esse volunt magnique videri, Verba per ampullas prodigiosa loqui, A cunctis etiam venerari, numina dici. Sic Curios simulant, Sardanapalus inest. Hunc ut alant intus, coguntur quaerere technis Subsidium, dites sub quibus esse queant. «Non opus est aris», latrant, «aurata supellex Quid facit aut Tyrio murice lana rubens? Pauperibus potius conflata darentur in usus!» — Hoc se signantes nomine non inopes. Ex templis rapiunt argenti vascula sacri, De quibus affabre pocula facta tenent Urceolosque graves, pelves, lances paterasque, Indeque se reputant regibus esse pares. Vestibus ex sacris sunt ornamenta luparum; Hoc opus exclamant scilicet esse pium. Scilicet haec orbis, viduis, miseris et egenis? His gelidae spretis vix datur haustus aquae. Ad se cuncta trahunt, miseri tamen esse videntur, Nam male parta diu non bene firma manent. Cumque nihil restet, quod plus rapiatur ab aris, Ablatis spoliis templaque fracta vacent Et cum sint absumpta prius per tempora lapsa, Sacrilegae furtim quae rapuere manus, Sumitur increscens usura fenus; ut illud Pendatur, graviter mens solet intus agi. Cum poscit reddi sibi debita creditor acer, Hoc opus, hic labor est cumque dolore pudor. Curritur ad cyathos, auro paterasque rubentes Et quidquid reliquum Laidos arca tenet. Si forsan fuerit prope, clam Iudaeus Apella Quaeritur, in pignus sacra rapina datur. Solvitur aes, sed cum fastu, quasi plura supersint Et quasi thesauros India victa ferat. Spes vultu simulatur, arat penetralia maeror, Qui tum solliciti pectoris ima premit. Paupertas gravis est, animos igitur sibi sumunt Ad quodvis reprobum, dum modo prosit, opus. Ad quaestum faciunt, quaecumque lucella petentes, Omnia, seu scribunt, seu sua scripta docent. Cum reboant ex suggestis, non aera verentur Poscere pro dictis, quae vomuere, malis. Nil aliud vehemens oratio continet in se, Quam diras, risus, scommata stulta, iocos. Hic blaterant in pontifices sacrosque ministros, In buccam quidquid mens male sana gerit. Probra crepant tumidis et tot convicia verbis Falsaque mendaci non pudet ore loqui. Blandidici palpant, dant auribus; inde mereri Praemia contendunt, inde placere volunt. Urget enim duris fervens in rebus egestas, Cum domus exilis pane meroque caret. Thais edax lautas epulas et dulcia musta Cum potu Cereris non levioris avet. Postulat ex auro torques vestesque superbas, Per quas vicinae par cupit esse suae. Quae si defuerint, lites et iurgia lectus Concitat infaustus caedeque saepe madet. Plurima moecha furens causatur, plurima fingit Vel queritur, dictu turpe, necesse sibi. Vociferantur et inde nothi, ferit aethera clamor, Cum nudos vexat non toleranda fames. Quid tum mens patitur scelerum sibi conscia, noscunt, Hoc in pistrino qui modo saepe gemunt. Si tamen ex aliqua ditescit fraude crumena, Tunc gula nec legem, nec tenet ampla modum. Noctes atque dies tum pergraecantur abunde Et sine temperie cocta vel assa vorant. Hos tu carnivoros, lurcones et comedones Devita, quibus est venter et esca deus! Quandoquidem, cum multa vorent et plurima potent, Persuadent sibi, quod regna superna petant. Nulla sacri ratio ritus vel temporis illis, Cuncta sub arbitrium disposuere suum. Quid sibi non tribuunt? Legis veterisque novaeque Omnia turbantes ad sua sensa trahunt. Quam ducant vitam, qua sint ab origine, qua sint Doctrina, rabie quove furore, liquet. Hos nunc infelix vulgus miratur amatque! O mores, o quae tempora! Flere libet. Orandus Deus est, forsan miserebitur, inquam, Orandus toto pectore, mente, fide, Ad caulas ut oves errantes ducat et illas Amplius insanos non sinat esse lupos! Fluctibus in saevis est Petri cumba frequenter Exagitata, manens salva; manebit item. Ni fallor, quadringentas hucusque fuisse A Christi sectas tempore scripta ferunt, Quae miserante Deo periere; peribit et ista, Quae de praeteritis nunc nova facta furit. Firma sed in fines Ecclesia nostra vigebit, Quos cunctis posuit rebus in orbe Deus. Nec portae rapidi poterunt Acherontis obesse: Filius hoc summi dixit eritque Patris. Hac spe suffultus non cures scire, quid audis Sive legis, turba haec quod malesana docet! Tu constans operare bonum, mala cuncta caveto, Numquam constituent te benefacta reum! Te totum dedas Domino sine fine perenni, Illius et fido pectore iussa tene! Abque nega tibi te prorsus; divina voluntas, Non tua te, quae non est nisi prava, regat! Tolle crucem propriam, mundo sis mortuus hocque In dubio vitae turbine vive Deo! Sobrius aetatem serva sine labe pudicam, Caeci ne pueri te mala tela petant! Non peccant oculi, ratio si temperat illos, Nec cor consentit, quod ratione viget. Si tamen ipse iuventutis vehemens calor urit, Implora summi cum prece Patris opem! Ad sacros fugias postponens otia vivos Scripturae fontes! Languidus ignis erit. Ipseque decertes, fortis virtute superna! Conatus frustra, si Deus absit, erunt. Sunt contra carnem, mundum tenebrasque regentem Continue nobis bella, nec ulla quies. In quibus est victo carcer sine fine paratus, Victori caeli ianua summa patet. Ad quam contendens pugna! Superabis et hostes Firmo certanti pectore terga dabunt. Haec age, sed non cunctanter, monitisque paternis Pare, quae tibi post commoda multa ferent! Hac recta pergas! Scopus hic te ducet ad astra, Non defraudabit, quam tibi monstro, via. In qua te chartis potes exercere sacratis, Ingenium crescet cultius unde tuum, Artibus atque bonis te tradere, discere multa, Essem cum iuvenis, quae latuere prius. Sunt praeceptores, est copia larga librorum Et loca sunt votis, ut reor, apta tuis. Incumbas igitur cura fidoque labore Et studium sophiae non tibi vile puta! Cumque tuis etiam tibi sint commercia Musis, Obscenos fugiens ut mala monstra iocos! Casta placent superis, castum decet esse poetam; Candida sit vitae pagina iuncta tuae! Et cum nativae tibi sint me iudice dotes, Quae facilem reddent ad tua plectra chelym, Cumque nec egressus sis, consulo, bis duo lustra, Ut per adhuc quaedam tempora prata colas, Prata sub Aonio florentia fonte, subire Ex quibus in colles ductor Apollo dabit. Non procul inde situs mons est excelsus; in illo Pythagorae bivium littera fecit iter. Quo cum concedes, ascendens linque sinistrum Ad latus attritam, quae patet ampla, viam! Multorum siquidem multo iam tempore pressa Est pedibus, facilis, plana, retusa, placens. Hic spirant violae, fragrans et amaracus, inter Lilia purpureis candida mixta rosis. Ne te pelliciant iucunda virecta, suaves Aut volucrum cantus! Inde reflecte gradum! Itur enim, sedes ubi perniciosa Voluptas Constituit, multi quo properanter eunt. Huc tendunt omnes, paulo quos diximus ante, Turmatim secum qui vaga corda trahunt. Impietas, fastus, cum luxu spurca libido Hic habitant, dantes omnibus omne malum. Declina propere fugiens! Ego, quidquid ibidem Fit, referam, quondam nam mihi nota loquor. Tractus eo iuvenis, quae nunc tibi volvitur aetas, Plurima sum vitae passus acerba meae. Me rapuit spatiosa viae progressio lenis, Ardua, quam cepi, nulla subesse videns. Et sic imprudens trita hac sum calle profectus; Hoc rectum mea mens esse putabat iter, Quandoquidem, quod non sensi, me daemonis astus Ducebat, genius qui solet esse malus. Pergebam laetus, spirans redolentia florum Pellexit liquidi me prope fontis aquam. Hic omnis generis fervebat musica circum, Hic choreae faciles, hic iocus omnis erat. Organa, sistra, tubae citharaeque, lyraeque sonabant, Orgia Lenaei nec tacuere patris. Pampineisque pater cinctus sua tempora ramis Siccabat dulci pocula plena mero. Quem Bacchae medium complexae dulce canebant, Ridiculos duxit plebs temulenta choros. Nudis cum nymphis Fauni Satyrique bicornes Saltabant variis laeta per arva modis. Coetus Hamadryadum, Dryades agilesque Napaeae Plaudebant, comptis flore virente comis, Multaque texebant ex densis serta rosetis, Quae per iter sociis imposuere novis. Unde coronatus veni, quo plebs in aprico Gramine ludebat multa, profusa mero. Hic iuvenum pulchris formosa caterva puellis Iuncta simul cupidis incubuere iocis. Affuerant annis etiam senioque gravati, Canitie poterant qui superare nives. Quos ego mirabar, ludibria namque fuere Aetati tenerae, sustinuere tamen. Cantabant, alii ridebant, omnia plena Deliciis fuerant laetitiaque pari. Hic Venus et Bromius convivia lauta pararunt Et placidis multos adhibuere toris. Non deerant, quae vina tulit Chios amplaque Gaza Et quae Campanus quaeve Falernus ager. Decertabatur cyathis paterisque vicissim; Bellum grande quidem, sed geniale fuit. Invitatus ad hos epulones sponte resedi, Fraudari genium dedecus esse ratus. Inter convivas gratus novus hospes habebar, Illorum didici scita modosque brevi. Nactus et hic caros comites, plures et amicos, Commoda persuasi multa futura mihi. Magna fuit nobis sermonis copia potis, Ad facinus quodvis indeque magnus amor. Nil intentatum, quo truserat ebrius ardor, Nil fuit intactum mente furente mero. Iam Tartessiaco se merserat aequore Titan, Fulsit et ingenti Cynthia plena face. Discurrebatur per lucos perque luparum Antra, furor demens quo faciebat iter. Confectis tandem vino lustrisque rubere Tithoni rutilis coeperat uxor equis. Deventum fuit hinc, poterant procul unde videri Atria mirificis aedificata modis. Ad quae multiiugae calles et lata viarum Strata patescebant, undique trita satis. Non opus hic ductore fuit, socii simul acti Currebant nulla praepediente mora. Turpis eo subito properantes vi labor egit, Pellit ut abductas impius hostis oves. Panditur interea domus altis fulta columnis, Intus quae magno clara nitore fuit. Ex auro, gemmis, bysso coccoque micabat, Dulce thymum spirans, cinnama, tura, crocum. In medio late fulsit speciosa Voluptas, Quae stantes aulam iussit inire foris. Illecebris solitis monstratis et tot ubique Deliciis omnes traxerat illa cito. Ingressi dominam laeto clamore salutant Anteque reginae procubuere pedes. Haec in pulvino sedit, quem molliter amplo Infarsit nivei candida pluma cycni. Strata fuere fabre pictis asarota tapetis Et cathedris auro condecorata litis. Ad se mox blanda venientes voce recepit, Dans placidam cunctis pulchraque verba manum. Protinus et iussit residere suaviter, illis Et sterni lectos, stragula picta dari. Maturant famulae, quarum se prima movebat Mollities, tenui desidiosa gradu. Post hanc Segnities, Vertigo rotans et Orexis, Tussis et infecto lenta Gravedo pede. Has comitabantur Febris ardens et Sitis urens, Nausea cumque suis tarda Podagra malis. Quaeque Voluptati gratissima servit, ocellis Prospiciens petulis Galla puella subit. Pone sequebatur Scabies, nunc aulica dicta, Unguentis redolens oblita, pulchra tamen. Tandem falce metens Anus Ossea clauserat agmen Cum reliquis, quas hic non numerare vacat. Singula quo fierent ex ordine, rector et aulae Somnus cum servis affuit inde suis: Principio Sopor et formarum portitor ille Terribilis, mentem qui recubantis agit, Singultus, Tremor et Ructus foetore citatus, Et Vomitus, Languor cumque dolore Tumor. Quos morbo geniti varia sub veste secuti Apta ministeriis signa tulere datis. Turbaque praeterea venientem plurima Somnum Stipabat, cuius nomen omitto libens. Hunc ad se vocitans tandem satiata Voluptas Claudere cunctorum lumina fessa iubet. Ille levans virgam Lethaeo rore madentem Sparsit, et ex oculis cesserat omne iubar. Mox Sopor insiluit lassisque labore quietem Corporibus tribuit, sed fuit illa brevis. Namque sequebantur comites hic ante notati, Quisque suo fungi munere promptus erat. Nec minus ancillae fuerant ad iussa paratae, Quae prius ex titulis iam patuere tibi. Postquam prima quies transisset, Nausea praesto Foeda Voluptatis coepit adire locum, Pro dominaque sua, quae sic iniunxerat illi, Successit, plebis facta magistra suae. Cum famulis famulas arcessens omnibus aequa Lance ministerii munus habere dedit. Officiosa cohors subito mandata peregit Exque suo fecit nomine reque satis. Hinc gemitus, planctus, fremitus clamorque tonabat. Heu, rerum facies quam miseranda fuit! Ipsa Voluptatis disparuit aula repente, Hospitibus rursus commoda facta novis. His, in deliciis et mollibus ante grabatis Qui iacuere, fuit postmodo lectus humus. In vasta misere plerique palude iacebant, Morbos ob varios qui petiere mori. Hic philtrum biberat, glutiverat ille rubetam, Hic, quod ferre suo tempore luna solet. Innumeri mecum, quos stillans plurima torsit Pustula, tot querulis increpuere modis. Iamque fere medium Phoebus transcenderat axem, Prospexi, regio num mihi nota foret, Quae gens, quae tellus, sibi quid mutatio vellet Ista recens, esset cur mihi laesa salus. Laetitiae nihil hic hesternae, signa nec ulla Illius exstiterant, omnia plena metus. Plena doloris erant, discriminis omnia plena Anteque mors oculos trux et amara stetit. Quo me cumque tulit visus, loca tristia late Maerebant, foedis plena cadaveribus. Hic acies nullae neque pila minantia pilis Inter se diras conseruere manus, Fecerat hanc tantam stragem sed spurca Voluptas Sordibus Idaliis Bassareisque scyphis. Quos prius in viridi ludentes gramine vidi, Tectos vix vili stramine terra tulit. Quot iacuere viri, mulieres quotve misellae, Gallica quos omnes pestis edebat atrox! Quam plures sanie taboque fluentia crura Tractantes putri procubuere solo, Et cassos oculos et pus ex naribus actum Cum naso! Iubet hic plura tacere pudor. Quid memorem reliquos Epicuri de grege porcos, Praecipiti dederat quos gula multa neci? Sive frequens illos quos compotatio fecit Amentes, stolidos cumque furore truces? Quos sic expertes rationis et omnis honesti Iusti contingit mentio nulla Dei. Esse sibi nati ad turpissima quaeque videntur Et nisi quod potent et sine lege vorent. Hos numquam vecors temulentia deserit, unde Et sapiunt, tribuunt summaque cuncta sibi. Quid non ebrietas committit et audet in orbe? Quod scelus intactum, quod sinit illa nefas? Inter turpe decensque furit discrimine nullo, Saepe putat, quae sunt podicis, esse caput. Non homines, non illa deos formidat, in omne Prompta scelus posito cuncta pudore facit. Detrahit, infamat, petulans obscena profatur; Obruta mens quid non dicit agitve mero? Hinc rixae, lites, opprobria, iurgia, caedes Et mala tot, calamus quae numerare nequit. Haec animi vires enervat et hac duce clarum Ingenium, sensus, mentis acumen abit. Corporeisque bonis, oculis, manibus pedibusque Et reliquis membris omnibus illa nocet. Illa ferax omnis morbi, languoris et omnis, Quis referat, morti quot dedit ante diem? Haec tot funeribus campos, dumeta, paludes Straverat, aegrorum sed neque finis erat. Hoc foedum vitium praecellit dedecus omne Nec quodvis aliud turpius esse potest. Hoc, inquam, nullum quo perniciosius exstat, Me quoque detinuit non sine pure diu. Iamque propinquabat, cum sic perculsus in omnes Spectabam partes, carnificina mihi. Commoriebatur prope me iam plurima turba Et stetit ante pedes meta suprema meos. Mox in me cecidere timor, tremor et dolor ingens, Quid facerem, graviter nescius ingemui. Nunc huc, nunc illuc subitis in rebus agebar, Consilii, sensus et rationis inops. Mors oculis, animo flagrantis poena gehennae Obversabatur, quae data fine caret. Multa revolvebam perplexus et undique saeptus, Nulla salutis erat spesque nec ulla fugae. Tunc, quam sit vanum, didici, confidere rebus Humanis, firmum quam sit in orbe nihil, Quodque statu res nulla diu perdurat in uno, Sed veluti glacies sole liquante perit. Sic ad me rediens lacrimis ex corde subortis Expendi vitae tempora lapsa meae. In quas aerumnas, in quae discrimina totus Incideram, sensi numinis actus ope. Unde cadens supplex et terrae pronus inhaesi, Imbribus et largis immaduere genae. «Summe Deus», dixi, «qui verbo sidera, terras Et mare fundasti, quidquid et orbis habet, Omnia tu nosti, iudex es iustus in omnes. Supplicibus clemens attamen esse soles. Vae mihi, vae, toties quod te, tua iussaque liqui, Subditus hic saevi daemonis imperio! Quid faciam? Quo me vertam? Dolor urget et instat Mors mihi, quam video iam prope ferre gradum. Punior ex meritis, patienter et haec mala porto, Quae dedit, heu, misero vita scelesta mihi. Namque Voluptati Virtutis calle relicta Indulgens, factus sum tibi saepe reus. Hic et ob id scelerum iaceo sub mole gravatus, Qua sine te nusquam me relevare queo. Huc me gliscentis dementia prima iuventae Traxit et hinc poenas omnia membra luunt. Puteo tabescens, lue scabra prurit ab omni Parte cutis nec inest ossibus ulla quies. Erumpunt gemitus udis cum fletibus ad te, In quibus hic veniam corde tremente precor. Turpiter actorum me paenitet et pudet intus, Quae crebro quatiunt cor modo triste meum. Crimina tot dimitte mihi, pie, quaeso, Creator, Nec sic plasma tuum putre perire sinas! Propitius siquidem misereris votaque praestas, Mitis ut exaudit pignora cara pater. Te moveant igitur lamenta profunda dolentis! Ex caulis etenim sum pecus, ecce, tuis, Quippe salutifera lotum baptismatis unda Me crucis ornasti nobilitate sacrae. Hanc male conservans, profugus regione sub ista, Quae merui, factis praemia digna fero. Assunt monstra Stygis, rapior periturus ad Orcum, Si non eripiet me tua larga manus. Nec mora, nec requies, circumstant undique sonti Et foris ac intus tristia bella movent. Corpus ab immenso corrumpitur omne dolore Et sibi mens vitiis obruta iure timet. Non sum plus dignus caeli miser astra videre, Quin minus, ut dicar filius esse tuus. Tu tamen indignum, Genitor mitissime, natum Respice, compunctis qui pius esse soles! Si me restitues, mihi sique peperceris, omnem Diriget hinc vitam flens Metanoea meam. Da mihi tempus, ut haec emendet pectus iniquum Meque tibi reddat, qui tuus ante fui! Huc, precor, huc assis, pereunti porrige dextram, Ex hac me tetra quae cito valle trahat! Assertor venias, dux et Virtutis ad arcem, Rursus in illius meque repone viam! Hoc te per natum crucifixum Virginis oro, Per quem frustratas non sinis esse preces». Multaque praeterea simili ratione petebam, Propitio subdens omnia nostra Deo. Cumque voluntati se pectore traderet omni Divinae, subito mens mea sensit opem. Succrevitque mihi fiducia certa fidesque Et spes, quae rebus fulsit amica meis. Unde fatigatum planctu multoque dolore Me quidam coepit dulcis habere sopor. Quo grata requie per languida membra refecto Est visus iuvenis carpere clarus iter. Candida vestis erat vultusque nitore verendus, Cui cecidi surgens obvius ante pedes. Nescio, si vigilans aut somno pressus, at ille Proximior placide sic mihi factus ait: «Quid facis, infelix, huc quis te devius error Detrusit, dedit haec quis tot acerba pati? Iam periturus eras, si te non vota precesque Iuvissent, superis quae, miserande, dabas. Te malus huc genius statuit me prorsus abacto, Cum quo tendebas ad Phlegethontis aquas. Cuius desertor cum sis, iterum tibi custos Sum datus estque mihi tradita cura tui. Ex hoc te mortis strepitu squaloreque ducam, Sanis si monitis gratus adesse velis. Et fiet tibi, sincero quod corde petisti, Tu modo festina, quo tibi monstro, sequi!» Attonitus recolens vestigia visa sequebar, Nox et ab illius lumine clara fuit. Prolixamque viam dulci sermone levabat, Non erat illa placens, ut fuit ampla prior. Strictior exstiterat quasi semita trita parumper, In multisque scabris sentibus arta locis. Ille meus ductor me confirmavit eundo Et mihi pergendi dogmata recta dabat. Nunc digitis signabat iter, nunc ore docebat, Erudiit monitis meque subinde piis. Unde procul densa mentis caligine pulsa Effeci, quidquid iusserat ille, libens. Sospes et evasi prope prata virentia tandem, Pungentes linquens asperitate rubos. Quae super instabat, gemino qui vertice caelum Mons ferit, Aonidum sub dicione, biceps. Progressusque parum collis sublimis acumen Conspexi, Virtus hic ubi pulchra manet. Non tamen audebam dubius mihi fidere, si res Vel si vana mihi somnia sensa darent. A ductore meo volui perquirere certum Eventum, terrae quae plaga visa foret. Confestim circumspiciens, praecesserat ille Longius, ostendens indicis arte viam. Expavi sic desertus vigilansque videbam, Quae prius in somnis rebar adesse mihi. In bivio stabam, de quo me prava iuventus Fecerat erronem, non tamen absque metu. Qui semel est ustus, formidat, cum videt ignem, Ireque saepe cadens absque timore nequit. Non eques esse cupit, quem ferrea saepe ferocis Ungula prostravit praetereuntis equi. Sic et eam stratam timui sub parte sinistra Territus ex plagis, quas ibi passus eram. Vibices aderant et adhuc neque vomica crebra Defuit et rabido plena tumore cutis. Sic ubi cognovi post damna peritus utramque Callem, consilium res prius acta tulit. Vertit ut a scopulo praeviso navita proram, Sic fugi laevum, quod revocabat, iter. Declinans igitur dextrorsum pergere coepi, Quo me flectebant praevia signa ducis. Haec ego per corneta videns vepresque, pedato Sectabar nota non mihi calle prius. Quae fuit asperior primum multique laboris, Non tamen abstraxit me gravis iste labor. Nec me stringentes tribuli, spinae vel acutae Detinuere, nec hinc corporis acre malum. Processi vitiis sensim post terga relictis Et simul his, mihi quae cara fuere prius. Et sic aeger adhuc et fessus tardius ibam, Attriti citius non potuere pedes. Quod bonus ut genius vidit, fortasse misertus Substitit et lassum iuvit utraque manu. Spemque dedit fore, si saltem conarer, in ipsa Quod votis possem comminus arce frui. Praeterea multis de rebus multa locutus Vivendi docuit rectius esse genus, Quod nos a brutis distingueret, hocque probari Non sensu carnis, sed rationis ope; Et quod vita bonis aeterna daretur, iniquis Perpetuus Stygia sub regione focus. Praecedens iterum iussit me cautius ire Per quoddam vernans tempus ad omne nemus Monstravitque mihi frutices herbasque salubres, Ex quibus aegrotos pharmaca cocta iuvant. Non myrto neque sandyci, violis vel amoena, Qualia nuper erant, hic viruere loca. At par urticae foliis Patientia primum Hic stetit et per iter crebrior illa fuit. Hinc bona Sobrietas redolensque Modestia mater Herbarum viridi stabat amicta toga. Herba Pudicitiae gaudens cognomine; iuxta Floruit hanc, Charitum quae pia nomen habet. Inde frutex Fidei dispersis undique ramis Cum reliquis, quas haec germine ferre solet. Ex his collegi medicamina grata saluti, Quae propere vires restituere meas. Firmior hinc factus comitavi laetus euntem Sub quaedam celsi culminis alta iuga. Hicque fatigatum parvo requiescere fecit Tempore, dans vitae dogmata scita mihi. «Hoc», ait, «in summi Virtus est vertice montis, Quo feror, hospitium possit ut esse tibi. Tu modo non pigre contendas, forte subibis Sicque, quod orasti, postmodo», dixit, «erit». Remigioque petens alarum protinus arcem Virtutis iussit se velut ante sequi. Ad quam nitebar pertingere nobile signum Agnoscens nostri, montis in arce, ducis. Hoc ego iam longo sectatus tempore, pergo Conatusque meos finiet atra dies. Felix, qui potuit Virtutis adire cacumen, Haec superum dignos sedibus una facit. Hanc Graeci vates, hanc laudavere Latini, Haec et in Hebraicis est celebrata libris. Quam cum discipulis tibi si describere vellem, Hoc parvum fieret grande volumen opus. Denique te nequeo celare, quod hac mihi calle Pergenti Deus hic dona tot ampla dedit. Cui quam grata, scies, fuerit, quot et illa beatos Effecit, veterum si monumenta leges. O, utinam numquam liquisset stulta iuventus Hoc iter, in quo nunc sudo subinde senex! Quod possum, praesto, numquam me prompta voluntas Deficiet, solet hanc namque iuvare Deus. Hoc ut idem facias nostro discrimine doctus, Te moneo, procul hinc castra sinistra fuge! Qui sapit ex aliis, quos imprudentia ducit, Ut sibi prospiciat, non male, crede, sapit, Quandoquidem cupidus, qui fiant omnia, scire, Impingens auctor fit sibi saepe mali. Vix ego tam multis evasi casibus actus, Tu catus exemplo disce cavere meo! Praeponas oculis igitur, quae foeda Voluptas Praemia mancipiis hoc dat in orbe suis! Ad dextram tendas, Virtus ubi pulchra moratur; Ardua sit liceat, tu modo perge, via! Nitere conscendens! Adeo labor iste molestus Non erit, illius culmen adire potes. Hic posuere dei sudorem, tu quoque suda! Pertinges et cum tempore compos eris. Contendas fieri formosi cultor honesti, Utile quo nullum carius esse sinas! Abstineas patiare libens, quod oportet, et omni, Quod potes, incumbas posse carere nota! Ne noceas ulli, cunctis prodesse studeto, Sis comis, facilis, non tamen inde levis! Nec tumeas, generis quod sit tibi nobilis ortus, Sed te demisse, cum probitate geras! Virtus nobilitat, genus ex virtute probatur Nobile, qua sine nil stemma decoris habet. Hanc si consequeris, te clarum reddet, honorem Donabit, carum te facietque tuis. Externis etiam gratum praebebit, habenti Virtutem merito crescit ubique favor. Hoc te complector, quamvis te, quod scio, numquam Ex facie novi, nec tibi vanus erit: Tum quod sis nostras, tum quod dicione sub ista, Quam rego, prognatus sis quasi verna mihi. Quin etiam, quod te cognoscens indolis esse Ingenuae, cuperem rebus adesse tuis. Tu tamen interea, si sit penuria, suffer, Psittacus esuriens dicere discit: Ave! Luxuriant animi, pleno qui ventre rigantur Et studiis proni turpibus esse solent. Tu studiis possis ut honestis saepe vacare, Frenet temperies hoc iuvenile decus! Non cibus aut potus nimius te reddat ineptum, Litterulis frugi pectus ut esse queat! Commoda namque bonis tua nunc est artibus aetas, Quae breve post tempus non erit apta magis. Experior, quam decrescat venientibus annis Vis rerum memorans ingeniique vigor. Utere, dum sanguis calet et dum taedia desunt, Tempore, quo nihil hic carius orbis habet! Omne cito cursu, sine sensu labitur aevum Et numquam, paulo quod fuit ante, redit. Exerce vires animi! Poliuntur ab usu, Indiga quo quaevis ars nihil artis agit. Plurima constanti discendo quaere labore, Ut nomen praestet re, quod ab ore sonat! Nec te detineant torpentis sacra Vacunae, Perpes at in sacris Palladis esse stude! Otia quid possunt, noscunt, quos caeca libido Perdidit; haec fugiens commoda multa feres. Si careas sociis, qui nil nisi ludicra spectant, Salvus es; illorum blanda venena necant. Te doctis coniunge viris, virtute probatis, Moribus ex quorum sit tibi vita bonis! Hic vatum tot fabellas exemplaque verae Historiae possem multa referre quidem. Talia sed prudens tibi saepe legenda relinquo, Nempe quod hic scribo laudis amore nihil, Sed magis ut prosim, non — titillare poetas Quod solet — ut dici doctior inde velim. Haec et ob id properat congesta paraenesis ad te, Ut sit vivendi regula certa tibi. Ad quam si te compones, te, criminis omnis Osorem, faciet semper honesta sequi Teque Deo tradet totum, pondusque docebit Te propriae leviter ferre salubre crucis. Tu modo conatus ad cuncta ferenda viriles Intendas! Superat, qui tolerare potest. Cogitur ad metam currens, quod Horatius inquit, Frigoris ac aestus plurima ferre puer, Fastidire merum, Cythereae linquere sordes Et placida raro commoditate frui. Profuit ut multis interdum tristis egestas, Sic etiam multis copia damna dedit. Tu medium teneas! Mediocriter ut tibi cuncta Sufficiant, victus sit mihi cura tui! Dummodo Pierides sophiaeque volumina sacrae Omnis cum studii sedulitate colas! Proficies, de te neque fallet opinio, nostris Si morem monitis, ut puto, sponte geres. Crescet in his propensa Dei tibi gratia summi, In qua persistens indigus esse nequis. Illi caelestes insunt et opes, et honores, Post miseram vitam qui sine fine beant. Nec vivos et se dignos haec deserit umquam, Quos fructu satiat fertilioris humi. Defuit his numquam pastus vel vestis amictus, In mitem qui spem deposuere Deum. Huic tu confidas! Fidentem nutrit alitque, Sic tamen, ut facias omne, quod ille iubet. Quod potes, hoc praesta! Semper iuvat ille volentes Saepeque propitius sat voluisse putat. Cor hominis, non rem foris aspicit; omnia novit Estque probae multum simplicitatis amans. Nil tibi vel tribuas placeasve, nec altius istis In rebus sapias, quas modo mundus agit! Sat tibi sit sed viva fides, quae iussa sacrata Perficiat, fervens in pietatis opus! Hanc tibi quo possis operando reddere firmam, Advigila! Frustra non erit ille labor. Ille verecundos mores vitamque modestam Et tibi virtutum conferet omne decus, Et sensus acuet, dabit et rationis acumen, Qua tu multa legens plurima scire potes Inque virum parens monitis succrescere doctum, Unde mihi valeas utilis esse brevi. Tunc prodesse tibi patriaeque tuisque, quod optas, Cum magno poteris laudis honore tuae. Quod mihi commendas caros in calce parentes Carminis, hoc iusta cum pietate facis. Quos si quis vero colit et veneratur amore, Ille diu vivens prospera cuncta feret. His nihil hic potis est de te iucundius esse, Quam quod virtutis coeperis ire via Quodque bonis studiis reddaris promptior, omnis Expers haereseos, daemonis arte satae, Et rectae fidei teneas quod firmus amussim, Aetheriis possis iunctus ut esse choris. Et cum saepe tibi tot fausta precentur et optent, Responde votis dexteritate piis! Prosequar hos etiam, siquidem meruere, favore, Te quoque propter eos; res tibi testis erit. Dummodo contineas, serpens contagio ne te Inquinet infrenis, quod solet illa, luis! Conquiras claras, ne te contaminet, artes, Quem colis infecta sub regione, locus! Utere de sacrae Scripturae fontibus ortis Antidotis, quae non oblita felle madent! Sicut apes, cum vere favos reparant sibi, flores Non tangunt hos, qui toxica ferre solent, Nec de mortifera letales smilace succos, Ex dulci capiunt sed sua mella thymo, Elige sicque bonos auctores, unde legendo, Religionis amans, doctior esse queas! Ex spinisque, tuos pungentibus undique sensus, Fragrantes cauta collige mente rosas! In mediis cum sis, quae sunt bona, carpe, venenis, Ne tamen inficiant pectoris ima, cave! Interdum proferre solet medicamina virus, Si certum teneat Paeonis arte modum. Rebus in his prudenter agas, illaesus ut inde Huc redeas! Hospes sic mihi gratus eris. Plura loqui tecum cupiens anus haec mea voce Elinguis tremula fessaque tota fugit. Hanc traxit tua Musa recens a Phocidis antro, Quod repetit, posthac vix reditura. Vale! 
76 IDP   97 Pro Caesare et Gallo 1     1540-09-19 — 1540-09-22         Dimisit Caesar Gallum, quia credidit illi, Virtutis specimen nobile nonne fuit? Credidit inde fide sub eadem nuper ad illum Divertens, quid enim criminis istud erat? Et servare fidem pulchrum est et habere vicissim. Convenit hoc claris, dic mihi, nonne viris? Cur igitur stultos censes, quod uterque fidelis Perstitit officii cum ratione memor? Digni perpetuis apud omnes laudibus ambo, Ille fidem servans, hic quod haberet, erunt. Punica si potior cuique fortasse fuisset, Hanc meritis poenis non caruisse puta. 
77 IDP   98 Pro Caesare et Gallo 2     1540-09-19 — 1540-09-22         Caesaris et Galli fidei servantia monstrat, Quam verus Christi cultor uterque fuit. Ille, quod ex animo generoso detulit hosti, Perdere quem potuit, iussit abire tamen. Alter item noscens bona, quae percepit ab hoste, Perdere quem potuit, iussit honore coli. Principibus quondam non mens ea forte fuisset Tempore, quo vanos excoluere deos, Una fides modo, sed sanctae pietatis et aequi Cultrix, heroum pectora firma facit. Utile qui quavis causa praeponit honesto, Quisquis is est, certe vir bonus esse nequit. Iustitiam prudens amat, odit stultus, et ergo Cum Gallo Caesar quomodo stultus erit? 
78 IDP   99 Pro Caesare et Gallo 3     1540-09-19 — 1540-09-22         Quod servata fides Galli cum Caesare probro Vertitur, authoris dedecus esse reor. O mores, o nunc quae tempora, scilicet artis Hoc erit, ut fidei fraus petat atra locum? In vitium virtus vertatur, melque venenum, Et bona dicantur deteriora malis. Argute siquidem, quod Gallo Caesar ut hosti Stultus erat credens, tum sed amicus erat. Hoc quoque, quod Gallus stulte dimiserit hostem, Tum sed amicitiae foedus utrique fuit. Recto iudicio bene si metiris utrumque, Quos censes stultos, desipuisse neges. 
79 IDP  100 Pro Caesare et Gallo 4     1540-09-19 — 1540-09-22         Si servanda fides est hosti, plus et amico, Ius quod amicitiae non violare decet Inter et affines praescripto foedere iunctos. Cur non servari debet utrique fides? Tolle fidem, lex nulla thori, pax nulla per orbem, Et nullus socius, nullus amicus erit. Infidi populis reges sua iura negabunt, Et perdet reges perfida turba suos. Regnandi causa qui frangi pacta licere Dixit, Tarpeia caesus in arce fuit, Caesus item, qui promissum servabat, ab urbe Ad Poenos rediens, non ratione pari. Alter enim libertatis confossus ut hostis, Pertulit hic pro qua tortus ab hoste necem. Ex iis quem recte dices sapuisse duobus? Non reor ut dicas, stultus uterque fuit. Non ex affectu iudex pronunciat aequus, Sed quod iustitiae regula vera docet. 
80 IDP  101 Pro Caesare et Gallo 5     1540-09-19 — 1540-09-22         Inter divinas et res quascumque probamus Humanas non est sanctior ulla fide. 
81 IDP   55 In effigiem suam 2     1540-11-30 — 1540-12-31         Undecimum lustrum, mensem transgressus et unum, Talis eram, qualem picta tabella refert. Quod vitae superest, sit te duce, quaeso, peractae, Sanctius in iussis, o pie Christe, tuis! 
82 IDP   57 In Copernici libellum epigramma     shortly before 1541-06-27         Has artes teneris annis, studiosa iuventus, Discito, mensuras quae numerosque docent! Praemia namque feres suscepti magna laboris, Ad caelum monstrant haec tibi scripta viam. Qua patet immensis spatiis pulcherrimus orbis, Si metas horum cernere mente voles; Sidera vel quanam caeli regione vagentur, Aeterni cursus quas habeantque vices; Cur luna involvat caeca caligine fratrem, Cur lunae usuram lucis et ille neget; Venturos etiam casus quae fata gubernent, Quas populis clades astra inimica ferant; Haec si nosse voles, prius est doctrina tenenda, Quam breviter tradunt haec elementa tibi. Cumque hominum mentes, quae caelo semina ducunt, Errent a patria sede domoque procul, Haec doctrina ipsas terrena mole solutas Caelesti reduces rursus in arce locat. 
83 IDP   56 De Ioannis Benedicti insigni     1542         Haec rosa, quam viridis monstrat pede psittacus unco, Quae tibi cum fuerat stemmatis ante loco, Hanc voluit caesar virtutis nobile signum Utque illam ostendens Indica ferret avis. 
84 IDP  174 Epitaphium Lucae comitis a Górka     1542-10-14 — 1542-12-21    
85 IDP   58 Hendecasyllabi ad Georgium Sabinum. 1     1546-05-05         Respondere tuis quidem vicissim Cirrhaeis numeris velimus, at nos, Curis implicitos negotiisque Ut semper fugiunt senes puellae — Sueto destituunt favore Musae, Quae dant Aonios probe liquores His, qui saepuis otio fruuntur. Quod, Sabine, tibi tuisque doctis Asseclis sine livida favemus Nota quodque diu geras sub illo Felici pariter tenore vitam, Cum Phoebo fidibusque gratiosam Optamus prope Nestoris senectam. Nos hic continuo labore torquent Imo in pectore cogitationes, Quas res publica dat domusque nobis; Unde rara quies sub hoc tumultu, Quem fert turbo frequens negotiorum. Et si forte datur subinde duri Qualiscumque remissio laboris, Non durat; redeunt brevi prementes Angores animum molestiores. Verum quando subit superna rebus Terrenis meditatio relictis, Mens curis vacat et caret labore. Haec sed stare nequit diu voluptas, Ni iuste fuerit Deus rogatus. Qui quamvis malefacta semper odit, Non odit tamen ille paenitentes, Sed clemens pater hic graves remittit Noxas, dans veniam reis reversis. Hac spe vivimus et laboriosam Vitam ducimus. Haec tibique nota Ut sit, scribimus ad fluentis Allae Ripas, qui quoque Bregelam subintrat, Ad vos unde fit auctior profusus. Hos ergo hendecasyllabos minutos Boni consule, mi Sabine, quaeso, Non tuis similes Catullianis, Qui dulces redolent salem ac leporem, Cum multa simul eruditione. Tot annis valeas salubriterque, Quot versus facis elegantiores, Quam sunt, quos ego cudo, praepeditus Curis continuis negotiisque, Vel quot gratus ager refert aristas, Cum iam Sirius igneus calescit. Quodsi versiculi parum plecebunt, Quos ex tempore mittimus, volanti Ascribes calamo, profectioni Namque intendimus, ad graves ituri Tractandum patriae vocantis actus. 
86 IDP   59 Hendecasyllabi ad Georgium Sabinum. 2     1546-06-05         Comptas floribus et rosis novellis, Et terrae variis virentis herbis, Quas hoc ver redolens reduxit orbi, Nuper, docte, tuas, Sabine, Musas Vultu vidimus obvias sereno In nostro reditu fluentis Allae Ad ripas, modulis simul canentes Pimpleis resonans ab ore carmen, Carmen, dulce, suave, perpolitum, Quod nos exhilaravit ac refecit Et post hoc iter omne, taediosum Quod nobis fuerat, placens ademit. Quare tot tibi gratias habemus, Quot fert germina nunc humus tumescens Hoc sub tempore, quo comas resumunt Frondentes procul arbores in antris Et nostris prope quae manent in hortis, Quo iam celsa petunt Oreadesque Pindi culmina gressibus citatis Et quo nunc Dryades suas choreas Impigroque gradu suas Napaeae In pratis et agris aquisque ducunt. Iam quaecumque videntur undiquaque In campis vel in intimis virectis Aut in vallibus, aut iugis in altis, Rident omnia, cuncta laeta rident. Hoc ut tempore, mi Sabine, festo Quod sunt pollicitae tuae Camenae — Quo iam singula gaudiis resultant Et quo Spiritus affuturus ille, Qui replet pia corda Christianis, Certo creditur, huc velis venire, A te poscimus, ac tui iugalis Consortem thalami venire tecum. Insiderus item, velimus, una Ut tecum veniat vocatus hospes. Pro Volsca tamen Anna sit Camilla, Quae Turno tibi gessit in Latinos Fidas suppetias deditque, quidquid Sermonis Latii est politioris, A caro patre, cuius es profunda Factus splendidus eruditione, Praeclarum quoque nactus es per orbem Cum magno pariter favore nomen. Scribenti modo fertur appulisse Vestri nuntius huc ducis Borussi, Est a quo mihi litteras amicas, Pulsans ostia, redditurus. Illum Dum sic excipio, recessit omnis Conceptus calor atque me puellae Solum Pierides statim relinquunt. At curae redeunt molestiores. Quas res publica dat, trahuntque longe A coeptis numeris. In is morari Quam gratum fuerit, tibi sit in te Testis noster amor, sibi Sabinum Promittens animo benigniore, Quidquid scribitur, esse metiendum. Quodsi forte licentia Catulli Interdum vel et utimur Marulli, Fit, cum copia largior negatur Intento gravibus subinde rebus. Si te versiculi parum diserti Huc ducent, satis est. Vale venique! 
87 IDP   60 Hendecasyllabi ad Georgium Sabinum. 3     1547-02-26 — 1547-04-30         Perlegi cupide tuum libellum, Leporis, salis, eruditionis Plenum, quem toties videre avebam. Ex hoc ingenii libens acumen Amplexus, numeros iocosque dulces Transcurri; neque Pegasum volantem, Quem clarum tibi stemma iussit esse Caesar, praeterii, nec hoc, amicis Quidquid Pierides tuae dicarunt. Dignas hinc tibi gratias referre Deberem siquidem, sed est supellex, Scis, quam curta mihi, sub hac palaestra Iam pridem qui Heliconidas reliqui. Ingratus tamen esse nolo totus: Si Lucretia nostra non placebit, Quam mitto, veniam dabis; placere Quod possit tibi forte, deinde mittam. At patrocinio tuo tuisque Doctis hendecasyllabis, Sabine, Indignus fuit ille sordidatus, Pro quo tot precibus simul profusis Exposcis veniam, licet sit usto Dignus stigmate, contumax Iopas, Qui tangens fidibus chelyn malignis Infames voluit meos fideles Cives reddere, dixerat fidem quos Infregisse; docere quod nequibat. Poenas ferre graves calumniator Coram iudicio, quod ergo fugit, Leges quas statuere, debuisset. Quod porro quereris, gemis dolesque Mortem coniugis optimique Bembi, Tecum condolui, piis utrisque, Orans, Manibus ut quies beata Detur cum superis; et hanc utrisque Nobis, quando vocabimur, petamus! Nulli cedere nam solet propinquans Cunctis terminus a Deo locatus. 
88 IDP   61 Epitaphium Sigismundi regis     1548-04-01 — 1548-08-22         Sigismundus in hoc iacet sepulcro, Quod vivens sibi provide paravit Primus Sarmatiae potens feracis Hoc rex nomine, quem Iagelliana Ex magnis ducibus vetus propago Gestis, iustitia fideque clarum Produxit. Quibus et diu Polonos Rexit magnanimos eosque multis Auxit divitiis honoribusque Et tot magnificis ubique passim Structuris, ut in hac patescit arce, In templis et item Deo dicatis. Armis atque toga probe per omnes Insignis procul inde nationes, Veri cultur erat, tenax honesti Et prudens, sapiens, pius, modestus, In cunctis ratione semper usus, Non praeceps neque concitus notatus. Tandem transiit hinc bis octo lustris, Ex hoc pondere corporis, peractis. Sancte sicut in hoc agebat, hoc sic Est tiam tempore mortuusque sancte, Christus quo tumulum die reliquit, Coniunctus superum beatitati. 
89 IDP   62 In Hymnorum libellum praefatio. Ad lectorem     before 1548-07-10         Non novem sororibus, Apollini nec hos paramus hymnos, Ungula latex equi Retectus hic non influit volantis. Iste puncta continet Cruenta Christi vulnerum libellus, Passionis et crucis Necem probrosam, quam subivit insons, Huncque nuper editum Piis damus lectoribus legendum. Nil moramur impios Eosque, qui probata cuncta temnunt. Hoc rudi charactere Satis pii factum sibi putabunt. Auctor hic modestiae Studens placere, nomen abdicavit, Non pudore vel metu, Sed arrogantia timens notari; Nam nihil nisi sacrae Crucis volebat institor videri. 
90 IDP   63 In Hymnorum libellum praefatio. Libellus proloquitur     before 1548-07-10         Ecclesiastico breves Pro more versus hic vides, Lector, boni quos consule Et simplices non despice! Fuco carent, non Aonis Sunt fonte loti, non olent Cirrhae poeticum nemus, Sed saucium Christi latus. Hos si probe perpenderis Et saepe cogitaveris Poenas, quibus redemptus es, Fortasse non fastidies. Spondeus hic frequentius Iambi locum pes occupans Nec displicebit; est enim His dimetris accommodus. Lenis gradus demissius, Ferocius citatior Profertur, ergo lentior Est substitutus crebrius. Nemo modis pungentibus Rabie litis perstringitur, Sed hoc, cor ardens in Deum Quod sublevat, depromitur. 
91 IDP   64 Hymnus 1. Ad Sanctam Trinitatem de ieiunio Quadragesimae     before 1548-07-10         Deus Pater, Natus Deus Sanctusque iunctim Spiritus, Unus Deus per omnia Interminata saecula, Exaudi servulos tuos Omni peccato saucios, In hoc sacrato tempore Tristi clamantes pectore! En, ante nos tuos pedes Proiecimus te supplices Orantes fusis lacrimis: Noxas dimitte noxiis! Fatemur, quod peccavimus Malum coram te fecimus, Hostes voluntatis tuae Omni sordemus crimine. Quid hinc meremur, novimus; Ad poenas expallescimus, Stulte quod egimus, pudet, Piget vereque paenitet. A te cor nostrum transiit, In crebris et se polluit His mundi vanitatibus, Quibus nos oblectavimus. Iniquitates nos premunt Et secum multos attrahunt, Quos perverse corrupimus Exemplo, vita, moribus. Quis nostrum te, summum Deum, Amavit atque proximum, Ut debuit? Quis in tuis Constanter vixit legibus? Fides in ore personat, In rebus manca claudicat; Haec caritatis est opus, Certus salutis et scopus. Dolis, probris, versutiis, Multis fratres iniuriis Et te peccatis omnibus Indesinenter laesimus. Quid nunc erit miserrimis? Latere te non possumus, Claro prospectans undique Cum tu praesens sis lumine. Quo nunc tendemus perfugae, Desertores, apostatae? Turbamur, expavescimus, Asylum te requirimus. Tuum figmentum respice, Reversos ad te suscipe, Remitte, quod peccavimus Et contra te commisimus! Hoc, o beata Trinitas, Praestet tuae benignitas Immensa nobis gratiae In luctu paenitentiae! Amen. 
92 IDP   65 Hymnus 2. Ad Christum     before 1548-07-10         Creator, Christe, machinae Caelestis orbis inclute Rerumque, quas complectitur, Et quidquid illa clauditur! Cum verbo cuncta feceris “Fiat” dicens et iusseris Constare certis omnia Momentis facta tempora, Humanum de limo genus Finxisti terrae protinus, Subdens hic nobis singula, Quaecumque spirant vivida, Ut te laudemus cum Patre Et Spiritu pia prece, In Trinitate sedulo Unum Deum praeconio. Nemo sed nostrum viribus Hoc praestat praeditus suis, Nobis si non affulseris, Opem tuamque miseris. Ut possint, orantes iuva Ad teque cordis intima Attolle, ne contagiis Damnemur cum tot impiis! Da castitatis normulam, Da vitam nobis sobriam, Ut rite nunc ieiunia Observent nostra corpora! In his tibi mens dedita Tuis sit iussis subdita, Ne nos subvertant crimina, Ad inferos trahentia! Multos iam pellit a tuo Et a tuorum glutino Carnis vorax edacitas, Quam suggerit protervitas. Hoc nostro qui nunc saeculo Iacent captivi sub iugo Monstrorum, quae palus putris Sum antro continet Stygis. Nos inde, Christe, libera Ad teque sursum subleva, Ut semper simus cum tuis In arce caeli servulis! 
93 IDP   66 Hymnus 3. De matre Ecclesia ad fideles     before 1548-07-10         Materna pandit viscera Ad se trahens Ecclesia Omnes, qui pravis actibus Taetris haeserunt hostibus, Qui luxui, superbiae Voluptatumque sordibus Subiecti, temperantiae Recesserunt a finibus, Eosque, qui se litibus Contaminarunt vel iocis, Vel otiosis fabulis, Sanctis ut vivant moribus. Vocatque cunctos omnium Constrictos fasce criminum, Ut inde solvat noxios Deoque reddat liberos. Ad hanc ergo matrem piam Per paenitentiae viam Curramus cum fiducia Et caritate debita! Ut confitentes colligat Et a delictis abluat, Prodamus haec cum fletibus Et quidquid turpe gessimus! Remitti nobis haec reis Oremus, ut puros ab his Nos denuo Christus suam Sumat clemens in gratiam! Hanc ut possimus assequi Gratique rursus effici, Simus mites in pauperes, Facti datores hillares! Fame tabescentes cibis, Nudos solemur vestibus, Cunctis et indigentibus Succurramus petentibus! Sic nobis caeli ianua Patescet per ieiunia Dabitque nobis promptius Deus, quaecumque poscimus. Quare matri nos filios Ecclesiae summittimus, Sperantes hinc gratissima Aeternitatis munera. 
94 IDP   67 Hymnus 4. De ieiunio Quadragesimae     before 1548-07-10         Ieiuniorum tempora Iam profert Quadragesima, Servari quae fidelibus Mandavit Christus a suis. Ut victu simus sobrii, Frugi, pudici, seduli In sanctis semper laudibus, Superno Patri debitis. Hymnis, orationibus Ac implorationibus Agentes paenitentiam Petamus indulgentiam! Ne nos deflectat otium Ad peccati negotium, Quaeramus ergo fervidi, Quae sunt aeterni gaudii! Ne vincamur torporibus Stertentes in foetoribus Huius caduci corporis, Quod hic est parvi temporis, Quod floris instar marcidum Fit, qui perflatus uritur; Nam labe cum sit morbidum, Putens brevi corrumpitur. Quid hoc iuvat superfluis Eduliis vel poculis Foveri, cum sit putribus Penu futurum vermibus? Hinc somnolenti sternimur Et a Deo disiungimur Donumque sancti Spiritus Per crapulam repellimus. Paralysis, icteros, febris, Phrenesis, hydrops et phtisis, Et mortis ex hac omnium Fit causa fonsque criminum. Vae nobis, si sic mortui Decedimus! Torvissimi Tortores tradent ignibus Nos perpetim cremantibus. Quare linquamus ocius Gulosas sordes, ut pius Hic Christus nos exaudiat, Poenis et ex is eruat. 
95 IDP   68 Hymnus 5. Ad Christum in dominica Invocavit     before 1548-07-10         Die illuxit haec sacra Ab «invocando» nomine, Quam contio fidelium Ritu celebrat supplici. In hac tuam clementiam Udis, o Christe, fletibus Nunc invocamus, ut preces Clementer nostras audias. In primis ut nos adiuves Hoc sacro pronos tempore, Quo veram paenitentiam Agamus hoc in corpore, Rebelle quod saepissime Contra luctatur spiritum, Erroris et per lubricam Decurrens concidit viam. In hoc serpens ab inferis Instanter nos hic impetit, Crebris impressionibus Raptos et a te detrahit. Si te Deum tentans ferox Audebat daemon aggredi, Quid infirmis mortalibus Vafer mali non suggerit? Victor postremo perfidus Suis astutis artibus Circumventos crudeliter Arctis constringit funibus. Hunc in deserto prodigens Abire victum iusseras, Hunc, o Redemptor, quaesumus, A nostris pelle mentibus! Nam nos infestat in dies, Quaerens ubique nequiter, Quem devoret; nulla quidem Ab illo nobis est quies. Ad te succurre transfugis In hacque pugna sauciis Sis turris fortitudinis! Sine te nihil nam possumus. Tuis praestamus viribus Hunc contra mundi principem. Cum nos iuvas, non vincimur, Sed liberati solvimur. Huius contra nequissimi Nos tela tutos assere, Haec divina potentia Confringe, ne sint noxia, Ut hoc sacro ieiunio Operum bonorum fructibus Tibi servire strenue Sincera possimus fide! Amen. 
96 IDP   69 Hymnus 6. Ad Christum in dominica Reminiscere     before 1548-07-10         Sacrata iam lux altera Sacri subit ieiunii. In hac ut nostri sis memor, Omnes rogant ecclesiae, Et ut recordari velis, Pastor tuum pius gregem Benignitate prosequi, Quam nullus finis continet. Quis umquam non sensit tuam Fidenter implorans opem? Vel umquam quis desertus est, In te qui sperans haeserat? Ad te reversos suscipis, Quocumque sint in crimine, Se deliquisse si dolent, Tuo salvantur munere. Non vis mortem peccantium, Qui de commissis ingemunt Ad teque qui suspiria De cordis imo protrahunt. Quidquid petunt, das tristibus Ob noxas, quas patraverant, Remittis veris lacrimis, A te quidquid poposcerint. Nam Chananaea clamitans Primo repulsam perferens, Cum perseverat, accipit, Pro filia quod exigit. Canis vocari sustinet, Non partes panis integras, Micas sed orans parvulas, A mensa quae defluxerant. Sic flens impetravit fide, Quam, Christe, collaudaveras, Quae postulavit: filiam Ab hoste liberaveras. Ab huius solve funibus Eos, quos captos detinet Sub mole criminum gravi, Erebi ne dentur ignibus! Hos daemones fallacia Onustos delictis premunt, Deiectos et iungunt suis Tormentis infernalibus. Si sic cadentes liqueris, Quisnam iacentes eriget? Assis ergo labantibus Ad teque proclamantibus! Dextram tuam, Rex gloriae, Festinans illis porrige, Depressos ad te subleva, Tuis cum sanctis colloca! Amen. 
97 IDP   70 Hymnus 7. Ad Christum in dominica Oculi     before 1548-07-10         Dies haec Quadragesimae «Oculi» sollemnis dicitur, Quibus cor mundum te videt, Si, Christe, te lumen tenet. Te non videbit restio, Impostor, lurco, ganeo, Cupediorum baiuli, Malae nec vitae ceteri; Qui serviunt libidini Et omni foedo crimini, Luxu gulaque perditi Vitiisque cunctis obruti; Deusque quorum venter est, Carnes vorantes temporis Non servato discrimine, Per te dato vel ordine. Surdos, mutos, caecos simul, Tuis et a iussis procul Aversos, hos iam possidet Pluto, servos et obtinet. Quoscumque tales repperit, Mox occupat nec respicit, Foris quid labris exeat, Intus si vita discrepat. Cum sanum dogma spernimus Legis tuae, surdi sumus; Tum sic nos prorsus implicat, Auris ne mentis audiat. Hinc mutos ad preces facit Et cogitatus suggerit, Quibus vagi discurrimus Et vanitates quaerimus. Plerosque caecos efficit, Eos videre non sinit, Animae quae sint salubria Ad teque perducentia. Hunc hostem, Salvator pie, Procul, precamur, eice A nostris longe finibus, Ne sit nobis conterminus! Ne cum se nequioribus Domum, mundatam scopulis, Nostram subintret denuo; Hoc solve nos periculo! Illius arma diripe Vinctumque semper supprime, Nobis ne possit amplius Fractis nocere viribus! Ergo voces attollimus Ex intimis praecordiis, Sicut de turba fecerat Mulier, quae te laudaverat Dicens: «Beata sunt ea, Quae te portarunt, viscera! Beata sunt et ubera, Quae suxisti, purissima!» O Christe, nostro pectori Tuum verbum fac inseri, Ut illud nobis haereat Bonosque fructus afferat! Hinc ut beatitudine Tecum fruamur, quam tuis Promisisti fidelibus, Verbum tuum servantibus. Hoc, Fili, praesta, virginis, Tui per vires nominis, A daemonumque callidis Nos libera versutiis! Amen. 
98 IDP   71 Hymnus 8. Ad Ecclesiam et Christum in dominica Letare     before 1548-07-10         «Laetare nunc Ierusalem», Superni regis civitas, Typum gerens Ecclesiae Totum per orbem conditae! Laetare, coetum congrega, Et tristes ad te convoca! Christus iubet per gratiam, Quam cunctis promit obviam. Gaudere nosque commonet Et exsultare, quos videt Luctus tulisse perpetes Nostras offensas ob graves. Has pura si confessio Detersit et contritio, Spem profert indulgentiae Solando maestos intime. Ad illum nunc maturius Nos conferamus, ut pius Sui nos esca corporis Et potu pascat sanguinis, Quo nos malis ab omnibus Conservet in nobis manens Et in tentationibus, Ne vincamur, nos fulciat. Qui turbam quinque milium In monte se sequentium, Ex quinque pavit panibus Et ex duobus piscibus. Hunc deprecemur, caelico Nos pabulo famelicos Ut nutriat, donec sumus In hac vita superstites! Hoc omnes a te filii Tuae petunt Ecclesiae, O Christe Iesu, da piis Fructum petitionibus! Tu vere pellicanus es, Qui proprio pullos foves Cruore, nos alens cibis Perenniter vitalibus. Tu dixisti: «Qui vescitur Ex carne, quam dabo, mea, Aeternum vivet, sentiet Nec umquam mortis vincula». Hanc carnem sanctam per tuam Et per tuam clementiam Illa nos dignos effice, Ne te damnemur iudice, Ut nos huic mundo mortui Simus, sed in te vividi Vivamus absque termino In regno tecum patrio! Hoc matri cum natis suis Largire te petentibus, Cuius caput te noscimus Tibique nos summisimus, Tuis ut pascamur bonis Diebus nostris omnibus In monte laetantes tuo Carente fine gaudio! In hoc montis cacumine, Non feno, sed quod sidere Ornatur, nos discumbere Fac omni, Christe, tempore! 
99 IDP   72 Hymnus 9. Ad Christum in dominica Iudica     before 1548-07-10         Dies haec, Christe, «Iudica» Vocatur ab Ecclesia, Qua passionis iam tuae Tempus propinquat flebile. In qua rogas, ab impia Aeternus ut gente pater Te liberet, quae cogitat, Quo te de terris auferat. Hoc postulans humanitas Mortem passura praestitit Exemplum nobis, ut pium Afflicti quaeramus Deum. Hunc interpellas iudicem — Homo licet, Deus tamen — Ut a Iudaeis erui Possis et illis eripi. Quos allocutus argui Vis de peccato; sed tibi Quis exprobraret hoc, tuo Numquam quod haesit sensui? Qui sanguinis castissimi Concretus es propagine, Ex matre, nescia viri, Caelesti facta numine, Carens peccato natus es, A nobis hoc ut tolleres, Reddens, quod hic amiserat Adam, quando peccaverat. Prophetae te praedixerant, Scripturae praesignaverant, Te plenitudo temporis Adesse nuntiaverat. In his Iudaeos perfidos Patens non flexit veritas, Qui coniuratis in tuam Tendebant mentibus necem. Samaritanum nominant, Te daemonum praestigiis Usum fuisse clamitant Blasphemiisque personant. Cum te praeferres Abrahae, Prius chao qui cum patre Eras, volebant ictibus Loquentem vera perdere. Sed tu cedens, divinitus, Ne te viderent, feceras, Relinquens caecos, ne viam Agnoscerent, qua pergeres. O Christe clementissime, Obcaeca sic et amove Hostes, qui nos circumvolant Ab inferisque territant, Eosque, quos contra tuos Famulos instigant proximos, Quos hic habemus undique, Pravo ne laedant dogmate! Erratici secum trahunt Errones et nos impetunt Ac traducunt acerrimis Mendaciter conviciis. Ficte tales cum te colunt, Plus in dies insaniunt; Illos vel ad te provoca, Vel iuste tandem iudica; Huius diei nomini Satis quo fiat et tui Tuti tibi quo serviant, Fac vindicem te sentiant! Amen. 
100 IDP   73 Hymnus 10. Ad Christum in dominica Palmarum de passione     before 1548-07-10         Haec, Christe, iam festivitas Instat Palmarum, parvuli In qua cum turba laudibus Te susceperunt debitis, Cum tanta post miracula, In tot languentes edita, Asello mitis insidens Ad passionem pergeres. Sternebant ramos arborum Et ornamenta vestium, «Hosanna!» cuncti vocibus Tibi canebant obviis. Cum laude sic receptus es In urbe, cuius principes Quaerebant, ut te perderent Et te dolis occiderent. Ad hoc propensi callidos Omnes pertentabant modos, Quibus caute posses capi Et abs tumultu confici. Quod Scariot cum nosceret, Ut lucrum non amitteret Unguenti fusi, prodidit Te fur avarus et tulit Triginta mox argenteos, Promittens illis in manus Daturum te, quod commode Sub noctem sperabat fore. Hanc ante cum fidelibus Asseclis cenasti tuis, His proditor deterrimus Iunctus sedit cum fratribus. Ad hanc mensam cum corporis Et sanguinis sacraveras Tui sacrum mysterium, Pavisti mentes tristium. A te quod sumens traditor Pedes post lotos ducitur Ad praesules a daemone Templi, furentes crimine. Quibuscum transegit scelus Coeptum, pro teque protinus Ut mitterent, persuaserat Locumque demonstraverat. O Christe mansuetissime, Panis noster dulcissime, Edendum te Iudae dabas, Foedas eius sciens notas. Te deprecamur, illius A fraudulentis actibus Servatos, puro pectore Da semper nos te sumere! 
101 IDP   74 Hymnus 11. Ad Christum in horto     before 1548-07-10         Post hymnum dictum cum tuis Undenis sectatoribus Subisti montem, consitum Olivis, urbi proximum. Et hortum, quem crebro prius Solebas ingredi, petens Ad orandum te flexeras, Tuis idemque iusseras, Precantes ne tentatio Somno cogente tangeret, Maeror quem cordis intimus Affert plerumque tristibus. Ab illis procedens parum In terram te prostraveras Patremque ter, iacens humi, Orabas voce supplici, Ut passionis poculum A te transiret, felleo Amarum gustu, continens Nostrae salutis pharmacum. Cruentum sudorem sacro Ex toto fundens corpore Contristabaris, aestimans Mortis graves iniurias Et quod frustra pro plurimis Pati deberes impiis, In illis quodque perderes, Quidquid volens impenderes. Futura qui scis omnia Nec te latent praesentia, Perpendens instantem necem Eandem ter dabas precem. Sed te voluntati Patris Summittens praeparaveras Mentem, passurus omnia, Quae scripserat prophetia. In quo te missus angelus Confortabat, fidentius Ut ferres cuncta praescius, Hostes quae cogitaverant. Quos exspectabas iam prope, Armati qui convenerant Cum vinclis, telis, lanceis, Laternis praelucentibus. Non abs re te pavens tremor In illa nocte perculit, Humorem purpurae parem Ex artubusque protulit. O Christe rex, angustiis In nostris huius turbinis, Haec sub quo vita volvitur, Assis nobis, cum solvimur, Ut nos non terreat metus, Morituros qui solet gravis In exitu perstringere Et spectra multa promere! Haec ne nos turbent, protege Phantasmatumque reprime A nobis tum ludibria Et cuncta, quae sunt noxia, Ut te possimus subsequi Ad hortum primi plasmatis, Latro quem sero paenitens Ingressus est te confitens! Orare nos fac iugiter, Tentationes fortiter Per teque nos da vincere, In hoc et horto vivere! Amen 
102 IDP   75 Hymnus 12. Ad Christum noctis et matutino tempore     before 1548-07-10         O Christe, mortis senseras Cum tempus, quod praefixeras, Sopore depressos gravi Amicos excitaveras. Qui pressi maestitudine Et nocturna formidine Gravati, somno largius Victi tristes indulserant. Hos tecum sumens obviam Ivisti turmis hostium, Quorum dux Iudas osculo Illis te spurco prodidit. Interrogans quem quaererent, Retro cadebant perfidi, Vocis tuae potentia, Caelesti vi perterriti. Hinc permissi cum surgerent Tibique vincla necterent, Aurem Petrus servo secat, Quem mox sanasti saucium. Capi volens sic ductus es Ad Iudaeorum praesules, Consputus, caesus, turpibus Affectus et conviciis. Solus relictus asseclis Fugatis probra plurima Es passus, sannas et iocos, Ac falsa testimonia. Petrus, cui mens flagrans erat, Te prosecutus, audiens, Num de tuis esset, negat Te ter, sicut praedixeras. Hunc intuens flentem facis, Condonans, quod deliquerat, Suis plus aequo viribus Infirmis qui confiderat. Per haec tormenta, saeviter Quae tota nocte pervigil Afflictus toleraveras, Clementer nos hic visites! Ne desertores perditi Ad hostes simus nec tibi Iudae iungamur osculo, Hoc adiumento fac tuo! Sed ut Petiro da lacrimas, Quae nostras culpas abluant; Cor paenitens in sedulis Tibi sit iunctum fletibus, Veniam qui nobis impetrent Tuisque iussis alligent, In hac donec vita sumus, Nos a te numquam separent! Amen. 
103 IDP   76 Hymnus 13. Ad Christum hora diei prima     before 1548-07-10         Auroram iam represserat Sol igneus sparso suo Terris corusco lumine, Quod fundi coepit undique, Horam diei proferens Mortis tuae primariam, Mature quae cunctis opus Dispensat ordinarium. In quod Iudaei non pigri, Furiis accensi, traxerant Ligatum te per publica Urbis maligne compita. Et te tractatum pessime Pilato sistunt praesidi, Accusantes nequissimis Querelis et calumniis. Ad quas nihil cum diceres, Praeses mirans interrogat, Num Iudaeorum rex fores. Modeste cui responderas: «In mundo regnum nescio, Sed veritatem praedico; Illam qui sectantes colunt, Meam vocem non respuunt». Praeses Iudaeis hinc ait: «In quo deliquit, non liquet; Herodes illum iudicet, Huius nam dicionis est». Ad illum sic perductus es, Qui sprevit te, cum redderes Nullum responsum; pallio Remisit te sub candido. Haec vestis innocentiam Colore signabat tuam, Tibi quae tunc opprobrium Fuit portanti praevium. In hac derisus turpiter Et tractus non humaniter, Cepisti multa scommata Probrosa, multa verbera. O Christe, rex altissime, Quid nos sumus miserrimi, Pro nobis quod tot obvia Volebas ferre scandala? Hoc sola fecit caritas, Ingratos qua nos diligis. In te vicissim scrinio Hanc nostri cordis insere! Super te cuncta quo Deum, Quaecumque sunt, potissimum Amemus, ut iussis sacris Parere possimus tuis! Ne cum tribunal ultimi Iustum conscendes saeculi, Condemnemur cum reprobis In sempiternis ignibus! Sed qui tot falsos iudices Pro nobis hic perpessus es, Nos ad beatis debitam Velis locare dexteram! Amen. 
104 IDP   77 Hymnus 14. Ad Christum hora diei tertia     before 1548-07-10         Hora diei tertia Ad praetoris subsellia Reductus, in praetorio Examinaris denuo. Iudaei saevis vocibus Cruci te figi clamitant, Sed praeses, illis aequior, Causas proferri postulat, Dicens in te mortis ream Non inveniri noxiam, Herodes quam nec repperit, Insontem qui remiserit. Quaesivit ergo, quomodo Te liberaret; ad dies Solebat festos solvere Ex vinclis, quem deposcerent. Homicidam ponens Barrabam Et te, qui salvas mortuos, Occisorem sed eligunt, Vitae datorem renuunt. Iudex iniquus audiens Clamores invalescere, Volens placere, te rapi Iussit flagrisque corripi. Quibus cum crudelissime Eras afflictus indeque Corona cinctus spinea, Tulisti multa ludicra. Turpi salutatus ioco Rex Iudaeorum, cocceo Amictu post vestitus es Per conspuentes milites. Pilatus te sic intuens Affectum, tamquam condolens, Satisfactum saevis putat Tuis his poenis hostibus. Ob id produxit te foras, Ut mentes ira concitae Mitescerent, sed lividae Incendebantur acrius. Discissum cum te cernerent Flagellis, plagis, verbere, Caput tumensque sentibus Sacrum cruorem fundere, Et obsoleta purpura Indutum stare, perfidi Conclamant omnes, ut cruci Te praeses altae figeret. Qui vocum tot clamoribus Illis te victus tradidit, Crucisque factus baiulus Ad mortis ductus es locum. O proles aeterni Patris, Nos, Christe, quaesumus, iuva Tormenta deflentes tua In nostri cordis intimis, Quae pro nobis susceperas, Apud te nobis ut dares Vitam carentem termino Solutis ex hoc saeculo! Dolores ob tuos, dedit Quos carnifex Iudaea gens, Tibi subiecta supplicat Mens nostra, ne se deseras. Quae, non ingrata, questibus Hoc se conturbat tempore, Ut nos damnatis eruas Ab inferorum Manibus. 
105 IDP   78 Hymnus 15. Ad Christum hora diei sexta     before 1548-07-10         Eductum cum te plurimae Viris coniunctae feminae Ad sontium calvariam Secutae sunt cum fletibus, Conversus illis dixeras: “Non flete me, sed liberos Ex vobis natos!”, postera Eis praesignans tempora. Tandem sub ligni pondere Protractus es gravissimae Ad passionis terminos, Urbi crudeli proximos. Sub hora, cum meridies Calesceret, sexta - quies Dabatur nulla - vestibus Exutus a tortoribus In lignum, quod portaveras, Volens proiectus horridum, Clavis affixus per pedes Manusque, mox sublatus es. Tecumque latrones duos Affixerant iuste reos, Ut turpiore tollerent Te morte sicque perderent. Nomen tuum sanctissimum Suprascriptum linguis tribus Te testabatur omnium Pendere rerum principem. Orabas pro te nesciis, Qui circumstabant, hostibus, A Iudaeis multis probris Affectus et blasphemiis. Sinister latro te simul Sic incessebat, hinc eum Obiurgans alter expetit Regni tui consortium. Benignus cui promiseras Eodem venturum die Paradisi tecum per viam Ad caeli sumni patriam. Astabat et Virgo Parens, Cuius cor mucro perforans Afflixit, cunctis maestior Doloribusque plenior. Illi Ioannes, qui tibi Prae ceteris carus fuit, Haerebat iunctus, tristibus Madentes ambo lacrimis. Cui Virginem commiseras, Virgo quod esset; is suam Hanc sumpsit in custodiam, Hoc ante quod praevideras. O Christe rex, ut scriptio Crucis tuae te nuncupat, Quo nullus est viventium Orbis regum potentior, Furcae tamen permiseras Affigi te, praedixerant Ut vates sacri, pro tuis In te fide credentibus, Humanum nempe quod genus, Homo cum primus perdidit, Secus nequivit in tuo Nisi servari sanguine. Amoris immensi tui Quis explicet valentiam, Quo pro saevis lictoribus Poscebas ignoscentiam? Et grassatori pendulo Roganti, quae petiverat, Pius dedisti, quem poli Iunxisti contubernio. Sic nobis paenitentibus Et te vere quaerentibus, Ut illis, mitis, subveni Nec nos a te sinas trahi! Iesu, per matris anxium Dolorem, qui per viscera, Quae te portarunt, transiit, Tua nos salva gratia! 
106 IDP   79 Hymnus 16. Ad Christum hora diei nona     before 1548-07-10         Hora iam nona luxerat Et discursu conscenderat Phoebus consuetum cardinem, Suum reservans ordinem, Parentem cum caro tuam Asseclae commendaveras Vitaeque terminum tuae Procul non esse noveras. Multis sannis, iniuriis, Verbis et multis turpibus Affectus, ac poenis crucis Te saeviter pungentibus Caelestis Patris invocans Opem, desertum te querens, Clamabas voce persona, Astantes quam deriserant. Sitibundo tunc spongia Fellis tibi dant poculum Apparitores improbi, Ex qua gustans nil hauseras. Nostrae salutis haec fuit Sitis, nos ut de faucibus Emancipares daemonum, Quibus prius servivimus. Post hanc sitim, cum videras Adimpletas prophetias, «Pro peccatis iam debitum Est consummatum!» dixeras. Et inde clamans spiritum Deo Patri dans in manus, Inclinans sacratum caput Pro nobis exspiraveras. Statim terram caligine Sol condens se compleverat, Creatoris mortem sui Dolens turbato lumine. Templi velum scissum fuit Solumque motu tabuit, Multae fuere tunc petrae Disruptae prae formidine. Hinc ex sepulcris mortui Egressi plures, coetui Videndos se viventium Praebebant admirantium. Astans ad haec centurio Dei te dixit filium Talisque famosae necis Numquam fuisse te reum. O Iesu, salvator pie, Quod re nobis et nomine Salvandis praestitit tua In nos ingens clementia; Descendens de sinu Patris, Hanc nostri carnem corporis In alvo castae virginis Sumpsisti, per quam passus es; Nos liberans a crimine Et abluens in sanguine Pro nobis fuso largiter, Ut tecum simus iugiter; Tecumque configens cruci Peccata nostra, destruens Aeternam mortem, saepius Quam delictis incurrimus, Quas nos miselli gratias Habere tantae possumus Amoris multitudini, Qua nos ingratos diligis? Tamen grates, humanitas Quantas valet, tibi Deo Cum Patre cumque Spiritu Has supplices offerimus. 
107 IDP   80 Hymnus 17. Ad Christum hora vesperarum et completorii     before 1548-07-10         Iam vespertinum coeperat Adesse tempus, quo domum Revertebantur plurimi Palmis tundentes pectora. Hoc insolens spectaculum Multorum contristaverat Nam mentes, innocentiae Quos conturbaverant vices. Statores tum missi, cruce Qui solverent et cruribus Fractis eos deponerent, Quos iam necatos cernerent, Ad te cum, Christe, mortuum Venissent, os non fregerant Tuum, sed unus bellica Latus petivit lancea. Mox inde promanans cruor Aqua permixtus fluxerat, Salutis atque protulit Spem certam prorsus perditis. Aqua lavamur a taetris Peccatis inque sanguine Tuo salvamur, quo sumus Redempti nunc ab inferis, Quos tu vicisti liberans Patres antiquos, diruens Serata claustra Tartari, Ad illa cum descenderas. Petenti Iosepho tuum Corpus tum praeses tradidit, Illud sepulcro, sindone Cinctum munda, qui condidit. Inungens hoc aromatis Iustisque rite praestitis Cum Nicodemo, quae solent Apud Iudaeos exigi, Te tumbae clausum postea Ingenti mole saxea Communiverunt, ne sacrum Illusor corpus tangeret. Sic iam perfectis omnibus, A sanctis olim vatibus Quae libris scripta sunt sacris Tuis de passionibus, Adhuc humatus hostibus Iacens eras saevissimis Terrori, qui signaverant Specum, custodes iunxerant. Sed non profecit diritas Nec vana curiositas; Quae tu vis, semper perficis, Qui nutu cuncta dirigis. Contra sepulcrum feminae, Tuae tristes pedissequae, Procul sedentes, prodigas Dabant amoris lacrimas, Quae te visuras non magis Putabant; sed Virgo Parens, Vis quam doloris presserat, De te spem non amiserat. Sciebat, quo conceperat Te nuntio, praedixerat Et quae senex, cum te tuo In templo praesentaverat. Per matris has et per tuas, O Iesu, poenas quaesumus, A te trahi nos ne sinas Per daemonum praestigias. Haerere nos semper tibi Tuisque iussis obsequi Concede, baiulos crucis Tuaeque clemens effice! Et hac in vita plangere Tuam nos mortem fac, tuis In sacris et vestigiis Aeternis iungi gaudiis! Amen. 
108 IDP   81 Hymnus 18. Ad Christum passionis epilogus     before 1548-07-10         Iesu placabilissime, Deus noster piissime, Homo qui factus es, deos Ut nos mortales redderes, Nostras assumpsisti vices Praeter peccatum, virginis De ventre natus, annuis Ut nos auctus profectibus, Fame, siti, laboribus, Viarum lassitudine, Humanis et affectibus Hominem te verum proferens, Et quod propter nos ex sinu Aeterni descendens Patris In carne nos exsolveres Piaculis obnoxios, Nostris et in te sumeres Peccatis poenas debitas, Nos liberans ab igneo Horrendi Ditis carcere! Quocirca per vitae tuae Subisti tempus omnia Libens, nostrae deperditae Saluti conducentia. Crudelis rex infantiam Est persecutus, exsulem Ad fines Aegypti fugans, Donec mors illum tolleret. Factus iam paulo grandior, Iuventutem parentibus Subiecisti, post in virum Succrescens, quid non passus es? Primum tuis a civibus, A falsis atque fratribus, Ab hostibus blasphemias, Confictas et calumnias. Quadraginta ieiunium Dierum post baptismatis Servabas undas, hinc satan Infestans te tentaverat. Pharisaei cum scribis, truces Tuique templi principes Oderunt semper lividis Innoxium te mentibus. Te saepe captiunculis Aggressos propulsaveras, Et cum tenere iusserant, Nolentem te nequiverant. Sed cum volebas, obvius A te statuto tempore Illis ultro processeras, Ut ante destinaveras. Non proditoris osculum Fugisti nec satellitum Manus feroces, funibus Quae te duris constrinxerant. Perpessus plagas, verbera, Contemptum, sputa, iudicum Iniquorum sententias, Voces et multas improbas, Flagellis caesus, asperis Compunctum spinis verticem, Dextra ferens arundinem, Sub veste risus histrica, Infamem ductus ad crucem, Illi suspensus, ludicris Correptus probris felleque Potatus, post et mortuus. Haec cuncta pro nobis reis, Multis peccatis foetidis Ferebas in nos fervido Ex caritatis vinculo. At nos vicissitudine Nec ulla gratitudine Tibi rependimus vices, Peccantes hic compluries. Adhuc tamen nos sustines, Revertendi tempus soles Largiri cunctis, ad tuam Recurrunt qui clementiam. Per passiones has tuas, Dolores et gravissimos, Et per tibi turpissimam Inflictam saeviter necem, Iam rite quam ieiunio In hoc recordamur sacro Agentes, quas mortalitas Potest haec nostra, gratias, Oramus te, qui singula Iam persolvisti debita Pro nobis, nos a crimine Tuo lavans in sanguine, Memor sis, quae substantia Sit nostra, qui manentia Hic non habemus tempora, Quae fluxa sunt et turbida! Nos daemon, mundus, nos caro Fragiles infestat sedulo; Tua sola potentia Sumus fortes et gratia. O Christe, nos hic adiuva Tua protensa dextera, A tot ne vincamur malis, Qui nos perturbant, hostibus! Et maxime cum iusseris Corpus dari ranunculis, In hac hora tunc ultima Assis tua praesentia! Assitque nobis incluta, Quae te tulit, puerpera, Mater, non cognoscens virum Per sanctum facta Spiritum! Sicut pendenti sub cruce Tibi dolenter astitit, Fac ut nobis in exitu Haec consolatrix fida sit! Hoc praesta nobis cum Patre Et cum spirante Flamine Unus Deus, Iesu pie, Per gloriam mortis tuae! Amen. 
109 IDP   82 Hymnus 19. Ad Mariam Virginem Dei matrem de eius compassione     before 1548-07-10         Quo te, Parens maestissima, Modo debemus alloqui Hoc passionis tempore Tui dilecti filii? Cuius mater doloribus Astabas tristis anxiis Videns poenas gravissimas, Quas perferebat innocens. Qui nemini mortalium Plus quam tibi notus fuit, Sciens, quod hunc conceperis, Virgo manens, divinitus Et esse vere filium In has terras altissimi Demissum, nos ut solveret Ab inferorum tribulis. Erat tibi nec abditum, Senex quod dixit Simeon, In ulnis hunc tenens suis, Quem templo praesentaveras. Gladius doloris cor tuum Tunc pertransivit intimum, Iudaei cum concurrerent Et comprehensum ducerent Per proditorem venditum, Captum, vinctum, caesum, probris Et affectum turpissimis Ad totque ductum iudices, Tandem damnatum protrahi, Famosam portantem crucem Verecundeque propriis Exutum stare vestibus; In lignum post ferociter Deiectum, clavis perfodi Manus extensas et pedes Ab impiis lictoribus; Affixum sic per machinas Levari perstrepentibus Nervis, pendere saucium Inter latrones noxios. Quae tum materna viscera, O Virgo Mater, passa sunt? Quis exprimet? Quis ferrei Cordis deflens non ingemat? Hinc fido cum consortio Te nato iunxisti tuo Iudaeorum nihil timens Saevas frementium minas. Audisti stans natum tuum Tot sannis et blasphemiis Illudi, ligno solveret Ut se, sic et descenderet. Audisti latroni dari Caelestis horti copiam, Preces pro sanguinariis Fundique traductoribus, Et te commendari prope Stanti sectatori, tuae Quod menti poenas auxerat, Quas maeror intimus dabat. Audisti poscentem patris Opem superni, deseri Querentem seque, quo fuit Derisus a tortoribus. Et cum sitiret, poculo Potari felle putrido; Quod intuens, castissima Scindebantur praecordia. Cum consummasset omnia, Audisti voce fervida In patris aeterni manus Suum mittentem spiritum. Et cum sic exspiraverat, Vidisti longa cuspide Transfigi sacratum latus, Pectus quae punxit et tuum. Perseverabas sedula Astans pendenti mortuo, Corpus donec deponerent Sepulturaeque traderent. Quis enarrabit lacrimas, Luctum, dolores asperos, Emissa tot suspiria Et tot lamenta tristia, Die quae tota fuderas, Haec cum praesens aspexeras Adusque mortem perfici, Quae sancti testantur libri? O regis aeterni Parens, In caelo cui nunc assides, Tuam per condolentiam Nobis precare gratiam, Et per tuas poenas graves, Quas pertulisti plurimas, A nato nobis impetra, Quae sunt saluti prospera! In hora mortis iungere Nobis et nos tunc assere, Hinc exituri cum sumus, A daemonum terroribus. Ut te iuvante liberi Ab illis ex hoc saeculo Migrantes, consortes tui Perennis simus gaudii! Amen. 
110 IDP   83 Hymnus 20. Ad Christi fideles exhortatio     before 1548-07-10         Christi fideles qui sumus In hacque Quadragesima Complevimus ieiunii Sacri statuta tempora; Et qui per sanctos hos dies In vera paenitudine Pro nostris corpus flaccidum Delictis castigavimus; Gravique nos a crimine Purgatos conservavimus Et pauperes refecimus Nec proximos offendimus; Deoque, quantum debilis Niti potest humanitas, Inhaesimus, non otio, Torpori nec servivimus, Sed passionis et crucis Poenas ex corde luximus Gratesque pro tot egimus Donis, hic quae percepimus, In is si quid profecimus, Christus dedit petentibus Dabitque nostrae munera Saluti conducentia. Ad hunc vitae nostrae ducem Et auctorem mens impigre Recurrat nostra! Suscipit Suosque numquam despicit. Die resurgens tertia Cum magna lucis gloria, Nos surrecturos cum suis Post mortem iunget angelis. Potens nam cuncta, quae polus Solumque clausa continent, Gubernat; fecit omnia, Per illum sunt et condita. Quaecumque vult, potens agit; Volens se morti tradidit Surgensque cum potentia Terrae movebat abdita. Sub mole saxea iacens Ex hacque victor exiens, Vanos custodes terruit Stygisque claustra diruit. Quocumque vult, ingreditur; Sentitur et cognoscitur Ab is solum, qui candido Sunt absque labe pectore. Hoc et videtur intime Firma fide cotidie In arae vivus hostia, Per verba quam facit sua. Hac ut futuris paschatis Nos is diebus nutriat, Rogemus omnes strenue Clamore mentis integrae! Carnem suo cum sanguine In forma panis incluti Nobis dabit credentibus, Ut simus cum viventibus. Nam dixit: «Hoc qui vescitur Digne manducans, horridae Expers mortis victurus est, Quae nullo fine solvitur». Ad hoc precemur Virginem, Ut nos iuvet, de qua Deus Hanc carnem sumpsit nobilem! Salubris sic fiet cibus. Haec dignos per suas preces Nos reddet hoc edulio, Quo vita nobis ex eo Donetur absque termino. Amen. 
111 IDP   84 Hymnus 21. De Christi gloriosa resurrectione     before 1548-07-10         Nunc gaudiorum tempora prodeunt; Luctus dolorque cum gemitu procul A mente pellantur fideli Laetitia redeunte cunctis! Natus superni nam Patris unicus Ex matre, casta virgine, noxios Nos a gehenna liberavit Horibili meritisque flammis, Et morte victa vicit et inferos; Illis subactis Tartara diruit Secum reducens, poena quondam Quos habuit vetus illa captos. Hunc gloriosum, sidera quem colunt, Regem sepulcro signaque saxaque Et territi custodientes Non poterant retinere clausum. Surrexit et non legibus amplius Est mortis ullis subditus; hanc enim Subiecit et iam nos ab illa Perpetua moriens redemit. Nobis salutem morte dedit sua Numquam caducam, civibus et poli Nos iunxit aeterni triumphans Arce sui Patris in suprema. Nunc ergo laetis cordibus intime Gaudere debent Christicolae, fides Quos sancta mundavit lavacro, Fecit et esse Deo propinquos. Et qui perosi pondera criminum Vitae probatae quaerere semitas Coepere publicis omissis Callibus ad Phlegethontis undas, Isti resurgentis pia gaudia Christi canoris laudibus occinunt Et spem beatam consequuntur, Qua superis sociantur oris. Et Christus illos, propitius Deus, Numquam relinquit, rebus in omnibus Solatur adversis eosque Protegit et reficit secundis. Nos ergo, qui peccata reliquimus, Surgamus et Christo prope pectore Iungamur omni nec moveri Nos ab eo magis hic sinamus! Sed gaudeamus, comminus angelis Sanctisque cunctis mentibus additi, Qui siderum gaudent in orbe, Perpetuo modo quo fruuntur! His iuncta clementis Genetrix Dei, Quae maesta lugens sub cruce constitit, Nunc gaudet assistens Tonanti Laeta suo sine fine nato. Quem saepe nobis propitium facit, Lapsis ut indulgenter opem suam Impartiat; perimus omnes Illius auxilio carentes, Quo nullus umquam tempore nec loco Quocumque, firma qui petiit fide, Desertus est; sed corde tantum Hoc humili venit invocandum. Laetemur ergo paschatis hoc die, Quem fecit Heros maximus optimus, A mortuis victor resurgens, Vivificans recreansque cuncta! Caelum serenum laetius emicat Lucemque Titan auricomus suam Iam protulit ferventiorem Cum nivibus glaciem resolvens. Ridens apricus nunc ager exhibet, Quae seminavit vilicus accola, Herbas humus floresque promit Germinibus variis virescens. Ridentque montes prataque vallibus Adiuncta, fontes cum prope rivulis, Amnes, lacus; et quidquid undis Vivit, in hoc modo vere ridet. Testantur omnes gaudia bestiae Christi resurgentis, genus omneque, Pennis quod aura sustinetur, Quidquid in hoc et habetur orbe. Gaudere iucundis homines modis Debemus et nos, dulce melos simul Nunc annuo laetis sonare Vocibus hoc canitur quod usu. Christus resurgens ex crucis horridae Mortisque poenis, victor ab inferis Nos gaudiis replet supernis A laqueis Stygiis solutos. Solamen et vult esse fidelibus Vitam per omnem, post et in exitu Cunctis futurus, quando finis Ultimus affuerit, receptor. Amen. 
112 IDP   85 Hymnus 22. De resurrectione     before 1548-07-10         Christus, perpetuae salutis auctor, Confractis Acherontis ampla claustris Devicta retulit tropaea morte; Ex qua vi propria Patris resurgens Aeterni suboles redemit omnes In fontis fidei lavatione, Qui nomen fuerint suum professi. Christus non moritur magis nec illi Mors ultra dominabitur; subactam Hanc nam morte sua tenet premitque, Ut posthac nequeat nocere nobis, Peccato quia mortuus revixit, Vita perpete cum Deoque vivit, Ut nos participes ea coronet. Hymnis nunc simul ergo, Christiani, Et laetis modulis pium sonemus Carmen, quod triduo iacens sepultus Surrexit, moriturus inde numquam, Spem vitae miseris ferens perennis Christus, perpetuae salutis auctor! 
113 IDP  158 Hymnus 23. De eadem resurrectione     before 1548-07-10         Aeterno genitus de Patre filius Postquam principio, quo prior exstitit, Verbo cuncta suo, quae tenet ambitus Caeli, condiderat, quidquid et undique Vel visu capitur quodque capi nequit, Nos, quos primus homo perdiderat volens, Ut salvaret ab hoc interitu gravi, Descendens Deus ex virgine prodiit Verus factus homo, sed sine crimine. Hoc ut tolleret ac inde resolveret, In poenis Erebus quos habuit diu Detentos sub aquis flammeus igneis, In se nostra pius debita sustulit, Affigensque cruci reddidit omnia Patri morte sua sicque retexuit Ex strictis laqueis noxia nomina. Ad caelos et iter, quod fuit invium, Cunctis restituit planius astraque. Per lucentia nos ad sua gaudia Post se victor ovans traxit ab inferis; Mandatis, voluit, legibus et suis Ut mens nostra sit hic attamen obsequens. Contendamus in hoc ergo viriliter, Conatus siquidem protinus adiuvat Ferventes et adest corde precantibus Sincero; famulos novit enim suos, Quos verae fidei gratia continet, Quam poscentibus hic dat, negat impiis. Hanc qui non cupiunt nec capiunt, putant Nuda se fieri consimiles fide Cum sanctis, igitur saepe licentius Spernentes operis facta boni student, Immersi vitiis innumeris, quibus Oblectant animos, his et inambulant. Hi fidunt propriis sensibus et tibi Iunctos se simulant, Christe piissime, Multis criminibus turpiter obruti Carnis, carnivori, moribus improbis Viventes, nihil ex aethere Spiritus, Quem pellunt, sed habent ex Styge plurimum, Quo ducti peragunt omnia libere, Quae mundus stolidis suggerit, illitis Foedis deliciis fraudeque daemonum, Sub quorum pereunt praecipites iugo Et te defugientes furialibus Summittunt misere se cruciatibus. Ex his eripias nos tibi subditos Et qui sub pedibus te petimus tuis Prostrati, recolentes tua vulnera Et mortem, crucis huius quoque gloriam, Qua victor rediens Tartarei canis, Ne nos terreat hic, ora latrantia Clausisti, spolians regnaque supprimens Ditis terrifici multaque corpora Surgens ex tumulis viva reduxeras, Laeti quae paradisi retinent loca! Quo nos post obitum duc miserabiles, Qui rorantibus ad te lacrimis ades, Ut cum de superis bucina perstrepet Dicens horrisona voce iacentibus Postremum sub humo iudicii diem Ex tumbisque cavis nos simul erutos, Nudos ante tuum constituet forum, Tunc nos propitius collige, cum grege Iustorum positos, quem pietas tua Servans pro meritis — quae nisi munere Accessere tuo — perpetuis beat Finito stadii turbine praemiis! Si terris segetes frigore mortuis, Frondes arboribus, germina vallibus, Gressus reptilibus, manca volucribus Alarum reparas cunctaque vivida Reddis, quae glacies et rigidis hiems Auris corripuit fecit et arida, Quamvis te nequeant noscere sensibus, Cum desit ratio, tu tamen omnia Nutris atque foves, veris et hoc novi, Quo Phoebus radiis tempore promicat Ignitis, recreas, quid facies tuis Nunc ex sarcophago sospes amantibus, Te verumque Deum rite colentibus, Qui rerum sator et factor es omnium? Num non sponte dabis iusta petentibus, Cum corvos epulis pascis et obvia Ornas florigeris lilia vestibus? Ad te nos et ob id pectore supplices Firmo confugimus, te quoque poscimus, Ne nos destituas, quos variis modis Afflictos satanas persequitur furens. Hunc tu praesidio pelle procul tuo Et tum praecipue, cum prope terminus Iussus proveniet cedere nemini, Assis daque, tuos sentiat angelos Custodes anima in corpore languido! Hoc postquam gelidis liquerit anguibus, Tandem terribilis quando canet tuba, In spe nos, pie, fac, Christe, resurgere Ad dextramque tuis iunge fidelibus! Amen. 
114 IDP   86 Hymnus 24. Ad Christum de ascensione et Spiritus Sancti missione     before 1548-07-10         Christe, supremi Parentis Nate, rerum conditor, Corporis nostri caduci Induens amictulum, Ex puellae carne casta Hoc inisti saeculum, Ut potestatem furentem Daemonum compesceres, Et tuos ex hac fideles Per crucem dissolveres, Quod benigne praestitisti Passus infamem necem. Victor inde sed resurgens Contudisti Tartara, Liberans patres vetustos Duxeras ad sidera Cumque post quater diebus Fratribus denis eras. Multa de regno locutus Caelico, mundi plagas Hos per omnes ut docerent Ire mandasti fidem, Et sacrum baptisma cunctis Praedicare gentibus. Dogmatum plures dedisti Contiones, cum quibus Mansiones praepararent Cordium gratas tibi, Dans eis pacem, relinquens Hancque pro viatico. Postea coniunctus illis; Mons olivis consitus Te recepit hicque multa Disserens testes tibi Feceras eos per omnes, Terra quos fert, terminos. His videntibusque clara Luce nubis splendidae Saeptus, in sublime ductus Aetheris palatium, Dona iussisti paterni Opperiri Spiritus. Cumque sol decies reversus Esset orbis ambitu, Congregati consedebant Cum beata Virgine, Caritatis atque plenis Asseclis cum ceteris. Tunc sonus repente factus Impetu per aethera, Qui locum replevit omnem, Quem precantes ceperant, Personabat cum tonitru Grata mittens fulgura. Eminebant unde linguae Igneae, quae singulos Appetebant, hinc loquentes Omnium sermonibus, Quos stupens intellegebat Quaelibet tunc natio. Et putabant musta mane Hos bibisse, sed Petrus De tuo docebat esse Spiritu, quae dicerent, Paenitentiamque suasit His simul credentibus. Quam per omnis praedicabant Orbis ampla climata Et fideles, Christe, multos Reddiderunt perditos Nosque iunxere tuorum Candido consortio. Ergo nos agnosce fido Supplicantes pectore, A minis hostilibusque Nos potenter assere, Ut tibi servire possit Vita nostra libere! Pace facque perfruamur, Quam reliquisti poli Astra conscendens; in illa Nos clementer, rex pie, Turbulentis his diebus Et quiete protege! Bella cum dissensione, Iurgiis et litibus Nunc ubique proferuntur, Regna regnis obstrepunt; Forte iam dies propinquat Illa formidabilis? Te nihil potest latere, Cuncta qui nosti probe, Antequam fiant, habesque In voluntatis tuae Dextera, quae pontus, aër Atque tellus continet. Nos eoque, dux superne Angelorum, dirige, Ut tuae, planctus in ista Valle, pacis munere Simus a perversitatis Liberati turbine! Daque nobis, quem dedisti Spiritum caris tuis, Ut queamus roborati Mente firma vincere Universa, daemon, orbis Et caro quae suggerunt! Absque te nihil valemus, Te iuvante possumus Cuncta, te favente dirae Mortis hic imperium Non pavescimus nec ullas Hostium protervias. Quis potest nocere, sancta Si tua nos hic ope Adiuvas et principali Corda nostra Spiritu Visitas? Hunc, o Creator, Mitte nostro pectori! Hunc amoris da datorem Illius quo glutino Semper hic inhaereamus Firmiter iussis tuis, A tuorum separemur Ne piorum gaudio! Facque nos ad alta caeli Mole criminum gravi Hic relicta pervenire Postque te conscendere Hic, ubi cum Patre regnas Cumque sacro Flamine Absque fine sempiternus Et potens unus Deus! 
115 IDP   87 Hymnus 25. De Christi resurgentis apparitione ad reginam caeli gloriosam Virginem Mariam Dei matrem     before 1548-07-10         O decor, regina soli polique, Virgo quae Christum remanens tulisti Iamque sub sanctis pedibus serena Sidera calcas, Gaudiis quantis benedicta mater Post tuos planctus fueras refecta, Cum tuus natus redivivus astans Te recrearet! Ille solari prius inter omnes Te volens, maestae tibi se videndum Praebuit primum, veteres reducens A Styge patres. Cum quibus coram veniens amaros Abstulit fletus, gladius doloris Quos tibi fecit, scidit et tuum cor Sub cruce stanti. Quod statim praesens hilaravit ore Dulciter sacro, tibi, quae manebant, Vulnerum monstrans per amata membra Stigmata quinque. Hanc tuam quis laetitiam referre Posset optati reditus potentis Filii, quam tu, genetrix beata, Tunc habuisti? Inde viventem quoque Magdalena Vidit et quaedam pariter ministrae, Quae sepulcrali voluere funus Ungere more. Visus et post est simul a duobus, Cum quibus iunctus peregrinus ibat; Non tamen notus nisi fractione Panis ab illis. Ianuis clausis venit hinc gregatos Undecim visens, medius stetitque, Dans eis pacem fideique lumen Firmius addens. Non erat praesens Didymus nec illis Credidit; quem sed rediens benigne Credulum fecit, digitis latusque Tangere iussit. Is fidem nostram stabilivit, unde Certius scimus, veneranda Virgo, Hunc tuum natum triduo sepultum Astra petisse. Quem brevi tandem fueras secuta, Assidens illi modo gloriosa Et choros omnes super angelorum Magnificata. Hic tibi numquam negat ista, quae tu Postulas, auditque libens rogantes, Mente qui pura veniam reposcunt, Pro quibus oras. Quod quidem semper facis invocata, Hisque praesertim, per «Ave!» salutant Qui tuum nomen Gabrielis ore Hocque verentur. O decus sublime beatitatis, Quam Pater nobis statuit redemptis Per tuum natum, prece nos ad illam Duc, pia Mater! Huncque ferventem pietatis hymnum, Quem pio cantant animo fideles, Et tuum nomen celebrant amantque, Suscipe gratum! Si tuis forsan minime placebis Invidis, laudes tenuant ubique Qui tuas, illos sua poena tanget, Quam meruerunt. At tuo numquam poterunt nocere Nomini, quod nos veneramur, etsi Inde rumpantur, liceat, maligni Pectoris hostes. Ergo nos, tota tibi servientes Mente, commissos habeas et assis Hinc migraturis famulis, precamur, Mortis in hora! 
116 IDP   88 Hymnus 26. In laudem nominis Gloriosissimae Virginis Mariae     before 1548-07-10         Maria, spes credentium, Salus piarum mentium, Ad te clamamus obruti Peccatis huius saeculi. Maria, lumen cordium Vitaeque lux errantium Et advocata sontium, Audi preces gementium! Maria, terror omnium, Qui nos infestant, daemonum, Tu nos ab illis libera Et angelis accumula! Maria, da petentibus Et te pie colentibus, Nostras hic sublevans vices, Quod te rogamus supplices! Maria, nobis impetra, Tentatio ne subdola Hostis de recto tramite Nos abstrahat laudis tuae! Maria, labis nescia Omnique plena gratia, Nos mundos fac a crimine Tuo sacro iuvamine! Maria, nos hic respice In hac vallis miserrimae Angustia, qua stringimur Et tot periclis pungimur! Maria, portus et quies, Cum solvet ultimus dies Nos de mortali corpore, Hoc nobis assis tempore! Maria, monstra Tartari Aeterno vincta carceri Tuam timent potentiam, Formidant et praesentiam. Maria, tu nos libera Ab his et poena debita Interventuque nos tuo Tuo coniunge filio! Maria, quamvis te colunt Et laudibus te concinunt Omnes fideles undique, Tamen nunc fit praepostere. Maria, multos impios Habes et hostes perfidos Hoc aevo, qui te vellicant, Te contra dira mussitant. Maria, clemens et pia, Pro stultis illis supplica, Ut convertantur a suis Factis et verbis impiis! Maria, cuncta, quae petis, A nato semper accipis; Honorans te nihil negat, Benigniter, quae vis, probat. Maria, nomen nobile Et nobis hic amabile, Fac, ut laudemus iugiter Hoc nunc, post, aeternaliter! 
117 IDP   89 Hymnus 27. In hostes Gloriosissimae Mariae Virginis     before 1548-07-10         Serpens perfidus, invidens saluti Nostrae, virus in hunc profudit orbem, Postquam primus homo creatus esset, Ex costa sociam suaque cepit, De ligno vetito quod abstineret Iussus, de reliquis haberet escam. Tunc is cum muliere disputator Nostros fraude sua procul parentes Ex horto miseros amoenitatis Proiecit. Deus ergo, semper hostis Ut sit femina, iure fecit, angui, Illius caput utque conterendo Confringat, genetrix simulque virgo Hoc tum tempore quae fuit futura. Quid mirum, satanas suis ministris Coniunctus quod adhuc, licet subactus, Hanc odit, nequit et pati sacratum Eius nomen, honoris atque laudem? Qua gaudent superi proboque verae Servi religionis hic amore Huius Virginis inclutaeque Matris Flagrantes et eam pie colentes, Ex qua natus homo Deus redemit Nos a flammivomis vadis Averni. Per quam siderei poli patescit Cunctis aula fidelibus superna Et quae fida stat advocata nobis Apud propitium suum precando Natum, ne scelerum rependat actis Poenas promeritas nec ut relinquat Nos hoc tempore, daemonum procellis Quo mundus modo fluctuat malignus. Hanc tu, quisquis is es, furore captus Et totus spaticus parem putabis Nostris hic mulierculis misellis? Quae nos concipiunt iniquitate Plenae, putribus ex viri medullis Et magno pariunt doloris aestu, Subiectae vitiis molestiisque, Foedis illecebrisque servientes. Hanc illis, malesane, comparabis? Hanc, inquam, licet a Deo sit esse Destinata prius parens Tonantis, Quam mundus fieret vel hoc, in illo Quod constat vel ubique quod movetur, Et nunc astrifera sedens in arce Est coniuncta suo beata nato, Qui terras, mare lucidumque caelum Implet rector et omne, quod videtur. Per quem respicit, audit atque praestat, Quidquid vel petimus, vel intus optat Mens devota, precesque puriores Gratas suscipit et facit libenter Hoc, quod poscimus, impetratque cuncta A caro pia filio precatrix, Quae desiderio vel apta novit, Vel scit commoda pro salute, nostro. Hanc vates veteres sacris figuris Praedixere diu tot ante saeclis; Bis senis etiam prius Sibyllis Non ignota fuit, libris et Hermes Huius fecit in orbe mentionem, Quo divinitus ille tunc agebat, Praemonstravit et hanc Dei parentem, Reginam quoque siderum futuram, Humanumque genus per hanc ab Orco Salvandum nece prolis innocentis. Quid, nequissime veritatis osor, Audes dicere ceteris puellis Aequalem nec apud Deum valere Hanc plus, femina quam colo laborans, Quae vel putris harae lutosa verrit? Quo te daemon agit sub hoc furore, Non noscis miser. Hostis est et hostem Per convicia te facit; sed isti, Infelix, neque Virgini nocere Umquam nec poteris furens obesse. Commuta potius proinde mentem Insanam; resipisce teque Matri Commenda propere Dei potentis! Erroris veniam dabit fatenti Et nati tibi gratiam parabit. Est clemens etenim, benigna, mitis, Lapsis atque reis patrona semper, Praesens anteque iudicis tribunal Peccatoribus advocata cunctis. Quodsi perstiteris licenter ore Blasphemo mala proloqui recepta, Quae vulgus varium dolo subintrant A cultuque trahunt parentis huius, Quam Christus veneratur ac honorat Cum sanctis simul omnibus, quid inde Exspectes, tua mens, reor, docebit, Quae praesaga tibi renuntiabit Venturum prope vindicis flagellum, Cui subducere te, miser, nequibis. Si nos hic homines honore matres Nostras prosequimur, piis amantes Ex affectibus, isque comminamur, Illas qui leviter probris lacessant, Quid summum faciet regens Olympum, O insane, tibi tuaeque linguae, Qui tot vocibus impudenter audes Hanc cunctis venerabilem creatis Attentare? Feres brevi repostas, Diris suppliciis sub igne, poenas; Non impune diu suae parenti Contemptum fieri Deus relinquet. 
118 IDP   90 In Hymnorum libellum epilogus. 1 Ad pium lectorem     before 1548-07-10         Benigne lector, qui pie Deum colis Et huius orbis non tumes superbia Nec hic requiris multorum praeconia, Sed corde simplici non hoc, quod scribitur Docte vel argute, grato poetice Stilo, profanis quod fabellis pingitur, Admittis, in te rem, non verba percipis Et nucleum probas reiecto cortice, Tibi, reor, non displicebunt parvuli Libellus hymni quales iste continet, Non arrogantis, at devoti pectoris Fetura cum sint, qua velim fidelibus Prodesse Christi, cuius quaero gloriam. Meam mephitis et putredo vermibus Dabit; nec ulla semper hic manet, suo Sed interit plerumque cum cadavere. Curemus ergo sempiterna perfrui, Daturus est in libro quam viventium Suis Deus, quos mundus hic perosus est Et huic vicissim qui placere non student! Nam plenus est ineptis vanitatibus Fluxisque rebus, quae velut fumus cito Vel bulla, cum tumescit flatu, transeunt. Opus Maronis aut Homeri quid iuvat Umbras, quod hi labore sollerter gravi Cum laude multa congessere? Quae licet Durat, sed his quid hinc voluptatis datur Apud taetri nigram Plutonis regiam? Re stultiores nulla mortales sumus, Quam quod putamus nostra vana nomina Victura libris editis hic perpetim. Post fata si quid tale forsan accidit, Quid proderit laus haec inanis mortuis? At interim vitales spiritus rapit Intensa pressae mentis cogitatio, Siccans cerebri vires lassitudine, Affertque mortem, vitam quo requirimus. Qui te tamen vixisse testari cupis, Sic vive, quo cum Christo possis vivere, Aeternitatis qui donat solacium, Sanctos quod inter absque fine permanet. Ad cuius hos honorem paucos promimus Hymnos, secuti nobilem Prudentium, Quantum licebat, Christiani nominis Professione cultorem piissimum, Quo nostra sanctis canticis Ecclesia Libenter in sacris diebus utitur. Eos nihil moror, qui nostro tempore Praepostere pervertunt, quidquid ordine Est constitutum per Patres sollemniter, Suasque naenias Germanicas canunt Ventri, gulae, foedis incestis dediti, Qui cum Christus volet, graves poenas dabunt, Cui laus, honor, perennis atque gloria Cum Patre sempiterno cumque Spiritu, Qui corda firmat omnium fidelium Vera fide sua superna gratia. Amen. 
119 IDP   91 In Hymnorum libellum epilogus. 2 Ad libellum de turbatis nostris temporibus     1548-04-01 — 1548-07-10         Qua te praecipitas mente, libelle, Linquens scriniolum, quod tibi clausum Non parvo fuerat tempore, pergens Ad terras, homines adque remotos. Qui vix hospitio te reputabunt Dignum, tot variis qui modo sectis Inter se lacerant, quae vetus illa Patrum religio condidit olim? Saevis, nonne vides, cuncta sub armis Quam sint invia per prata, per agros, Turbatas et ab is esse vel urbes Munitas, quod item nemo sit ausus Fidentes per iter figere gressus? Nusquam tuta fides! Plena timoris Fervent compita, Mars saevit ubique, Multos opposuit caesaris actis, Quae feliciter his terminat annis, Iusto subiciens ense rebelles. Accedit, populi funere regum In sese rabie corripiuntur. Hinc Galli trepidant hincque Britanni; Et turbis nec ab is Sarmatis ora Est immunis, et hoc propter utrumque Regem, sic et eum, qui modo vita Excessit pius et sanctus, eumque, Qui vivus superest, rectius ut res Regni dirigat et sceptra gubernet. Qualis Pannoniis sub recutita Pax sit gente, liquet; qualis ubique Vicinisque locis, quae vagus Hister, Quae per dogma recens pestifer Albis Et Rhenus gelidis alluit undis, Quis nescit? Latium fertur et omne Scriptis militibus promere signa; Infestus Rhodanus, saevus Hiberus Immitisque Tagus fustibus altis Ferratisque globis, missilibusque Armant mortiferis agmina multa. Vix umquam fuerant tempora prisca, Haec ut nostra, magis noxia totque Turbis concita per bella, nocendi Per multosque modos, nunc quibus orbis Afflictus teritur. Quod meruerunt, Quae committimus hic, crimina nostra. Pura mente Deum quis colit? Aut quis Sanctorum merito nomen honore Profert? Quin temere saepe profanant Multi, ludibriis afficiuntque. Sancti dante Deo plurima possunt, In quo cuncta vident, luminis eius Illustres radiis; vota suorum Ad summum referunt semper et augent, Stantes ante thronum iudicis Agni. Cui nos conciliant et sibi iungi Orant, ut numerum compleat omnem, Ex quo deciderat Lucifer ille, Qui par esse suo mente volebat Factori tumida, trusus ad imum Cum multis sociis limen Averni. Tales discipulos hic habet illos, Sub panis specie nobile Christi Qui corpus, simul et sanguinis undam, Pro nobis fluidam, non venerantur. Hanc et vituperant, quae pia nobis Hunc panem genuit virgo parensque, Haerentes vitiis turpiter, omni Pleni spurcitia cordis et oris, Detrusum satanam sicue sequuntur Recta flammivomum subtus ad Orcum. Hos tu non metues, care libelle, Et tot proveniunt quae mala passim Attrittas misere per regiones? Securum gradiens teque futurum Confidis per iter, mille latronum Quod nunc insidiis noscis ubique Obsessum? Remane, donec abire Hinc tutus poteris! Sed nihil ista, Ut circumspicio, te remorantur, Cum iam sarcinulis sis oneratus. I felix igitur! Nulla nocebunt Intentata tibi tela dolique, Qin fers rubra tui stigmata Christi Ac insigne crucis, quod procul hostes Horrescunt Stygii, quotquot et illis luncti sunt homines, impietatis Cultores, tibi quod cedere coget Sint utcumque licet tempora nostra Tot infesta malis, obvia cuncta; Signum nam crucis hoc omnia vincit. 
120 IDP   93 Epitaphium Ioannis Dantisci 1     1548         Iam sexaginta coeunt et tres simul anni, Hactenus a superis quod mihi vita datur, Quam climactericum contingere sentio tempus; Ultimus hoc multis terminus esse solet. Intra quod si forte Deus migrare iubebit, Qui fuerim, paucis ista notata dabunt, Aula diu tenuit me regia, misit ad orbis Primores, erat hinc infula dupla mihi. Corpus habet tandem nunc terra; quiete fruatur Spiritus aetheria, quae sine fine beat! Hoc, quisquis transis, mihi quaeso precare, viator, Ut tibi posteritas inde precetur idem! 
121 IDP   94 Epitaphium Ioannis Dantisci 2     1548         Terra tegat carnem; sit vermibus illius esca, In cineres abeat, quod fuit ante cinis! Ad te, summe Deus, contendit spiritus, illum Reddo tibi; redeat, venerat unde prius! Ambitio, spes, cura, labor, luxus, dolor et mens, Rebus in humanis irrequieta, vale! Solvor ab his in bis dena trieteride et una Illecebris, durus quae mihi carcer erant. Vivimus incerti; postquam procul esse putabis Et minime reris fata venire solent. Tu, qui securus vis vivere, mortuus esto Mundo et in hoc dubio turbine vive Deo! 
122 IDP  180 Prosa de martyribus aulicis     s.d.